Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

solum eos, sed et omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim pœna et agentes et consentientes comprehendit. A qua pœna consensus liberi esse non possunt illi quorum ministerium est, et qui talia possunt prohibere, comprimere et emendare, et ea non student corrigere. Et sanctus Gregorius in epistola ad Sabinum subdiaconum: Sacrilegium, inquit, et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravæ voluntatis studiis suis tentaverit compendiis retinere. Et sanctus Augustinus in sermone Evangelii sancti Joannis dicit: ‹ Fur sacrilegus loculorum sacrorum et Dominicorum est Judas; et qui aliquid de Ecclesia furatur et rapit, Judæ perdito comparatur. › Et item in sacris canonibus a sancto Spiritu dictatis, et Christi sanctione confirmatis, scriptum est (concil. Tolet. 1, can. 11) : ‹ Si quis de potentibus clericum aut quemlibet pauperum aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut eum audiat; si contempserit, invicem mox scripta percurrant per omnes provinciæ episcopos, et quoscunque adire potuerit, ut excommunicatus habeatur, donec audiat et reddat aliena. Et item scriptum est (concil. Agath. can. 4) Clerici etiam, vel sæculares, qui oblationes parentum, aut donatas, aut testamento relictas, retinere præsumpserint, aut id quod ipsi donaverunt ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus sancta constituit, velut necatores paupeC rum, quousque reddant, ab ecclesiis excludan

apostolos, et ab ipso Domino appellantur et fiunt, A non
ita et tales possessiones atque facultates, Domino in
suis ecclesiis et in specialibus servorum ipsius usibus
consecratæ, propter fideles Christi, qui eis et exinde
aluntur, Dei hæreditas, cum orbis terrarum et pleni-
tudo ejus ipsius sit, quasi specialiter appellantur.
Sicut enim, quando omnis domus Israel Domini
hæreditas vocabatur, tribus tamen Levi, quasi deci-
matio adhuc etiam in lumbis Abrahæ a Deo electa,
cum decimis et primitiis, urbibus et suburbiis,
villabus atque possessionibus et facultatibus cunctis,
specialis Domini hæreditas, pars, vel assumptio
dicebatur: ita et isti, qui cleros, id est sors vel pars
Domini appellantur, cum omnibus ecclesiis, id est
divinis ovilibus ad se pertinentibus, specialis Christi
hæreditas dicitur et existit, cum omnes credentes B
ac credituri, tam ex circumcisione quam qui ex
præputio, Christi hæreditas appellentur, dicente
Propheta Deus, venerunt gentes in hæreditatem
tuam (Psal. LXXvin); et: Postula a me, et dabo tibi
gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam ter-
minos terræ (Psal. 11). De quibus quicunque indebite
quodam abutitur, sine ulla dubitatione illa maledi-
ctione multatur, et ipsa tenetur obnoxius, quam et
cœlestis et omnis terrena continue Domino decantat
Ecclesia: Qui dixerunt, inquiens, hæreditate possi-
deamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut
rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Sicut
ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens
montes, ila persequeris illos in tempestate tua, et in
ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, ut
quærant nomen tuum, Domine. Erubescant et contur-
bentur in sæculum sæculi, et confundantur et pereant,
et cognoscant quia nomen tibi Dominus, tu solus al-
tissimus in omni terra (Psal. LXXXII). Sanctus quoque
Anacletus papa, ab ipso beato Petro apostolo pres-
byter ordinatus, postea in sede Romana successor
illius factus episcopus, cum totius mundi sacerdo-
tibus judicavit : Qui abstulerit, inquiens, aliquid
patri vel matri, homicidæ particeps est. Pater no-
ster sine dubio Deus est, qui nos creavit ; mater
vero nostra Ecclesia, quæ in baptismo spiritaliter
regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiæ
rapit, aufert vel fraudatur, homicida est, atque ut
homicida ante conspectum justi judicis deputabitur.
Qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem ope-
ratur; qui autem res Ecclesiæ abstulerit, sacrile-
gium facit et ut sacrilegus judicandus est. Item,
sanctus Urbanus papa et martyr: Res et faculta-
tes ecclesiastica oblationes appellantur, quia Dɔ-
mino offeruntur, ct vota sunt fidelium et pretia
peccatorum atque patrimonia pauperum. Si quis
illa rapuerit, reus est damnationis Anania et Sa-
phiræ, et oportet hujusmodi tradere Satana, ut spi-
ritus salvus sit in die Domini (I Cor. v). Item,
sanctus Lucius papa: Rerum ecclesiasticarum et
facultatum raptores, a liminibus sanctæ Ecclesiæ
anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et
damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et

tur. >

Unde summopere caveant potentiores quique, unusquisque in ordine et dignitate sua, ne præsumant in damnationem suam res sibi ecclesiasticas, neque fatigent, vel affligant inconsuetis consuetudinibus Dei ecclesias, et loca sanctorum: scientes quia, ut præmisimus, res ecclesiasticæ vota sun! fidelium, patrimonia pauperum, pretia peccatorum; et in tuitione atque defensione Christi consistunt, qui eas terræ principibus atque primoribus ad defendendum et conservandum, non ad affligendum vel usurpandum, sive prræsumendum, commisit. Nam, quæcunque prætendatur a quocunque utilitatis, sive necessitatis occasio, ille corda omD nium conspicit, qui novit cogitationes hominum, et remunerat actiones et etiam cogitationes irremuneratas nullatenus derelinquet. Quocirca omnis qui vult salvus fieri, et ab æterna morte liberari, et ad æternam vitam pervenire, attentissima cordis aure exaudiat quid Spiritus sanctus per eos locutus est, quibus dixit Dominus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. xxvi); et: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x); et : Quæcunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo; et quæcunque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo (Matth. XVIII); et Accipite Spiritum sanctum : quorum

remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum re- A studuit secreta Domini verba, inter mortalia crimina

:

ea posuit dicens: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. vi); et iterum dicit: Si quis fornicator est, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. v); id est cum tali non homine, sed cum tali diabolo, non licet Christi discipulo, id est Christiano homini, ante satisfactionem, id est correctionem atque emendationem, et dignam pœnitentiam, cibum sumere. Sanctus quoque Joannes apostolus electus et dilectus Christi, qui in cœna supra pectus ejus recubuit, talem hominem etiam salutare vetat: Nec ave ei, inquiens, dixeris, neque in domum eum receperis. Qui enim dicit ei, Ave, communicat operibus ejus malignis (11 Joan. x). Et item sanctus Paulus dicit unicuique Christiano: Nec communicaveris peccatis alienis (1 Tim. v). Et Dominus, quando venturus est judicare vivos et mortuos, et in adventum ejus omnes homines resurgent cum corporibus suis, et reddent de factis propriis rationem, se in judicio dicturum promittit in Evangelio his qui peccata sua eleemosynis redimere cum possent noluerunt: Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv). Unde cogitandum est raptoribus, quo ibunt illi qui aliena rapiunt, si in infernum ibunt qui eleemosynas non fecerunt. Et item Dominus per Isaiam prophetam dicit raptoribus: Rapina pauperis in domo vestra (Isa. 1); el : Lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt; et exclamatio ejus super deducentem eas; a maxilla in cœlum coram Deo ascendunt, et Dominus non delectabitur in illis (Eccli. xxxv), scilicet viduæ lacrymis, qui pater orphanorum et defensor viduarum queritur contra judices dicens: Causa viduæ non ingreditur ad eos (İsa. 1). Quapropter sciant raptores, in cujus domo sive corporis, sive mansionis, rapina est pauperis, quia non habitat in illa domo Spiritus sanctus, sed spiritus malignus. Et si acce lit ad communionem corporis et sanguinis Christi ante dignam satisfactionem, non mundatur per illam communionem

tinueritis, retenta sunt (Joan. xx); et : Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. x). Dicunt enim illi qui in cœlo et in terra miraculis coruscant, qui et usque hodie nobiscum vivunt et cum successoribus nostris usque in perpetuum vivent, quoniam apud Dominum est merces eorum : Si quis oblationes Ecclesiæ extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit, præter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit (concil. Gangr., can. 7). > Anathema autem interpretatur in Romana lingua alienatio ; quia omnis talia faciens, quandiu in illis peccatis manet, licet nos episcopi, qui in apostolis et cum apostolis, non nostro merito, sed gratia divina, ligandi et solvendi potestatem B accepimus, interdum tardi, interdum divini sensus ignari, interdum quæ committantur nescientes, aliquando etiam commissa, ut expedit, corrigere non valentes, quæ statuta sunt exsequi dissimulemus vei etiam negligamus, ut talem hominem ab Ecclesia et fidelium societate excommunicantes non segregemus jam tamen a sacris canonibus excommunicatus et prædamnatus est, donec peccatum illud deserat, et per satisfactionem ecclesiasticam et sacerdotalem reconciliationem Domini gratiam et fidelium societatem recipiat. Et quicunque in peccatis suis et talibus sceleribus implicatus, ante satisfactionem necessariam vitam istam finierit, communionem et societatem cum electis in regno Dei habere nullatenus poterit; nec de inferni pœnis et dæmonum so- C cietate unquam liberari valebit. Sed sunt forte tales qui privilegia de locis et rebus Deo dicatis, sanctorum manibus confirmata, parvipendentes sibi, quia volunt, non quia possunt, excommunicationes usurpatoribus rerum et facultatum ecclesiasticarum a sanctis Domini intentatas alleviant dicentes se pro hoc illata damnatione, id est anathematis vinculo, non teneri. De quibus sanctus Gregorius in epistola a Theoctistam patriciam dicit: Ipsi, inquiens, sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctæ Ecclesiæ vanis sé æstimant conatibus solvere; ac per hoc nec absolutionem sanctæ Ecclesiæ, quam præstat fidelibus, veram putant, si ligaLuras ejus valere non æstimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et D a peccato, sed plenius possidetur a diabolo sicut

anathematizandi sunt; et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur. › Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano hæc aut prædicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, eos et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt et contraria loquuntur.

Rapinæ quoque et deprædationes quæ in istis regnis jam ex consuetudine sic ab omnibus pene tenentur, quasi peccata non sint, aut quasi levia peccata sint, sanctus Paulus apostolus, per quem locutus est Christus, et qui antequam mortis debitum solveret, ad tertium cœlum et paradisum fuit raptus, ubi

Judas, quando in cœnam Dominicam plenus rapina, et iniquitate, et avaritia atque cupiditate, communicare præsumpsit de manu Domini Salvatoris. Et forte tales erunt, cum hæc audierint, qui dicant : Non communicabimus. Sed sciant, quia sicut Dominus dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cœlorum (Joan. II), ita dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi); et sicut dixit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI); ita etiam dixit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo; et ego resuscitabo

B

mandata dirigimus, qui de omnibus hominibus dicit omni episcopo: Tu autem audiens nuntiabis eis ex me (Ezech. xxxIII). Ex me, inquit, et non, Ex te. Propterea hæc sicut Domini mandata suscipite : cujus potentiæ non potestis, et cujus voluntati atque mandato non debetis resistere, si non vultis ut vestri proprii inimici saluti vestræ obsistere. Nos autem talia vobis tacere nec possumus nec audemus, quibus Dominus per prophetam dicit quod si non annuntiaverimus vobis, sanguinem vestrum de manu nostra requiret. Et ab illis Patribus et prædecessoribus nostris, quorum vices tenemus in terris, coram Domino degradamur in cœlis, si non exsequimur quæ illi statuerunt regulis divinitus inspiratis. Quapropter si vos ab his unde commonemini quantocius non correxeritis, sicut illi in cœlo, et nos in terra, una cum apostolicæ sedis præsule, et omni sacerdotum unanimitate, vos a Christi et fidelium ejus consortio segregabimus. Quod ne nos agere compellatis, ves pro Christo et vestra salute obnixius deprecamur. Vos autem si mandatis Dominicis obedire studueritis, et vestram salutem, præsentem scilicet et futuram agetis; et gloria atque corona nostra coram Deo eritis, qui de vobis reddemus illi in die judicii rationem, sicut et vos de vobis ipsis et de omnibus vobis commissis rationem estis sine dubio reddituri. Et ideo multo studio satagite ut in illa tremenda die ab iniquorum consortio segregati sitis; quod tunc erit si modo a diabolicis et malis operibus atque a perversis hominibus vos separaveritis vindicantes contra diabolum, et vitia atque peccata, honorem vestrum, qui homines ad Dei imaginem facti estis. Ad hec enim, sicut scriptum est, ut Deum timeat et mandata ejus custodiat factus est omnis homo, propter quem factus est Deus homo, qui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat in sæcula sæculorum.

eum in novissimo die, et non morietur in æternum A tate sit quisque Christianus, ad vos ex Domino (Joan. vi). Propterea nullum aliud restat salutis refugium, nisi ut declinet quisquis vult salvus fieri ab istis malis et ab aliis mortalibus criminibus, et per pœnitentiam reconcilietur Deo, et communicet vivificis mysteriis, ut vivere valeat in æternum. Nihil enim prodest ulli homini si Christianus vocatur, si opera Christi, quæ præcepit ipse Christus, non fecerit imo etiam magis ad suum judicium Christianus vocatur, qui sub nomine Christi idola colit diaboli. Ipsa enim Veritas, quæ Deus est, protestatur, quia qui servit mammona (sic enim dæmon divitiarum præpositus appellatur) diabolo servit, vel idola colit diaboli : qui servit luxuriæ, voluntati carnis pro Deo servit; unde scriptum est: Gloria eorum in confusione est (Philip. 11), id est in genitalibus. membris, quæ vulgo verecunda appellantur. Deum quippe Scriptura gloriam appellavit, quæ dicit de Judæis: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum (Psal. cv). Sed et de eis qui gloriantur quando sua libidine castitatem expugnant, et aliorum toros maculant, hæc quæe supra idem dicit Apostolus: Gloria in pudendis eorum qui terrena sapiunt (Philip. m); et alibi Scriptura: Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. 11). Contra quod præcipit ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1). Qui servit avaritiæ, idola colit, sicut Paulus dicit: Et avaritiam quæ est idolorum servitus (Coloss. 1). Qui servit gulæ et ebrietati, ventrem pro Deo colit; unde item dicit : Quorum Deus venter est (Philip. 111). Quæ ita non utique ad dignitatem dominantium, sed ab infelicitate famulantium, sic appellat Apostolus. Qui fratrem, id est Christianum hominem, injuste per potentiam opprimit; aut pro acceptione munerum justitiam facit, diabolum imitatur, et justitiam vendit, quæ Christus est, sicque similis Juda est. Qui veritatem pervertit pro invidia, aut veritatem reticet, aut dicit pro muneribus, diabolum imitatur, et Judæ similis est. Et sic de cæteris vitiis intelligendum est. Et cui vitio quisque servit, illi diabolo subjectus est qui eidem vitio præpositus est, et cum eo sine fine torquebitur, nisi digne antea pœnituerit. Et ne principes terræ, vel quilibet Christiani, dicant Episcopis, presbyteris et monachis strictiora præcepta dedit Deus; nos qui homines laici et sæculares sumus, hæc omnia attendere non valemus, audiant quid Dominus in Evangelio dicat: Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. vi). Et qui non est ex Deo, certum est quia ex diaboli parte est. Et quid lucrabitur, si etiam totum mundum habuerit, et animæ suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Idcirco quicunque est homo, audiat dicentem sibi Dominum per prophetam : Indicabo tibi, homo quid sit bonum: Facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. vi).

Hæc, fratres et filii, in quocunque ordine et digni

C

EPISTOLA XXII.

AD RODULFUM BITURICENSEM ET FROTARIUM BURDIGA❤
LENSEM, METROPOLITANOS AQUITANIÆ.
De nuptiis Stephani, et filiæ Regimundi comitis.

HINCMARUS, nomine non merito, Rhemorum archiepiscopus, ac plebis Dei famulus, reverentissimo D Bituricensium archiepiscopo et charissimo fratri RoDULFO et FROTARIO fratri et honorabili Burdigalensium archiepiscopo, cum omnibus provinciarum vestrarum episcopis venerabilibus, plurimam optat in Salvatore salutem.

Nuper synodo episcoporum quatuordecim provinciarum, Lugdunensium videlicet, Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Viennensium, Arelatensium, Vesontionensium, Moguntinensium, Agrippinensium, Trevirorum, Rhemorum, Bituricensium, Burdigalensium, Narbonensium, apud Tusiacum villam Tullensis parochiæ, anno Incarnationis Dominica: 860, indictione Ix, mense Novembrio habita, delatæ sunt litteræ querelam Regi

nens, sine mea et ipsius æterna damnatione, in cornubio illam mihi potuissem conjungere. Qui osteLdit mihi librum quem, ut spero, canones appellavit, et legit coram me, quoniam quandiu potest affinitatis propinquitas computari, mihi, nec cuiquam Christiano, cum cognata sua, vel quam cognatus habuit, vel cum duabus cognatis salubriter liceret conjungi; et quandiu in tali incestu maneremus, nec ego, nec illa, fructuosam pœnitentiam agere possemus: neque talis incestus, nisi separatione nostra ab invicem sanari valeret. Interea accidit discordia inter domnum regem seniorem meum, et meam juventutem, intantum ut in illo regno solide non possem subsistere. Propterea ex

mandi comitis adversus Stephanum depromentes, A desponsata mihi puella sub pœnitentia occulte maquia videlicet idem Regimundus filiam suam præfato Stephano legaliter ad conjugii copulam dederit: sed ipse non illa utatur ut conjuge, eo quod, ut fatetur, cum aliqua ejusdem puellæ propinqua quondam carnali commercio se miscuerit: sed cum qua, vel quam proxima affinitate conjuncta, indicare non velit. Hic litterarum sensus, si rite remetior, quarum verba non teneo, constitit in synodo recitatus. Unde licet talis accusatio non mereretur synodaliter obtinere responsum, quia nemo queniquam per scripturam absens potest regulariter accusare : et si legaliter filiam suam alteri nuptum tradidit, eam a sua potestate dimisit; pro qua ex hoc negotio, quod forte utrum ita an non sit latere poterat, aut aliter quam sit dictum interpretari, illum cui eam tradi- B utraque parte constrictus, nec frangere desponsalia dit canonice accusare non poterat. Qua de re accusationem sive interpellationem adversus maritum suum, si necessitas postulat, uxor debet conserere, consilium autem pater debet pro illa exinde quærere, vel correctionem viri ejus, suadendo, vel suggerendo modis quibus potuerit, et ipse agere satis. Sed quoniam hæc ratio per tres circiter annos a plurimis ventilatur, et ambo viri nobiles et illustres, et juxta sæculi dignitatem potentes, si inter se hinc diutius dissident, maximum scandalum in Ecclesia et detrimentum in regno ob hoc accidere poterit, et quia isdem Stephanus ibidem in domni regis erat obsequio, visum est synodo ut eum accerseret, et quid de his diceret per ipsum rescire curaret. Vocato autem ut hæc relata fuere, post quædam suæ re- C sponsionis obloquia, petiit ut tantummodo cum episcopis sibi loqui liceret. Et recedentibus aliis, quæ sibi visa fuerunt episcopis intimavit. Cum inter cœtera dixerunt episcopi, quia de talibus, ex quibus Regimundi locutæ sunt litteræ, et quæ per omnium pene ora in regnis plurimis ventilentur, ei non secretum dare consilium, neque privatum decernere possent judicium. Quapropter et ipse, quod hinc apud se erat, in omnium dixit velle venire notitiam, et necessarium obtinere consilium, et salubre sibi decerni judicium velle tamen prius, ut synodus patienter ejus audiret sententiam, et tunc demum sibi donaret consilium, et promulgaret judicium.

Et ut personam illius inducamus loquentera Ut assolet, inquiens Stephanus, in fragili juventutis D ætate cum quadam femina juvene mihi convenit. Sed et quando tempus mihi advenit, ut more prædecessorum meorum legitimum conjugium peterem, una cum consensu parentum et amicorum meorum, ipsius Regimundi ut nobilis viri, filiam meis natalibus competentem apud eum in conjugem legaliter petii, et obtentam legaliter desponsavi. In me autem reversus, et sciens quid fecerim, ad confessorem meum perrexi, et consilium ejus quæsivi: ut quoniam juvenis femina, cum qua carnali commercio mistus fueram, propinqua istius puellæ exstitit, et audieram quod a quarto genu, et in reliquum pertinentes sibi copulari non valerent, utrum cum hac

potui, nec eamdem sponsam meam in conjugem ducere ausus fui ne cum discordia senioris mei, etiam ipsius Regimundi, et nobilium parentum ejus, accumularetur discordia; et sic aut de regno funditus pelleret, aut si in regno manere vellem, occumberem. Et idcirco per duo placita subterfugi, ne sponsam meam in conjugem ducerem. Tandem autem necessitate compulsus, quia causa mihi de vita instabat, dotavi eam, et publicis nuptiis honoratam accepi. Sed ne illam, quae adhuc sana erat, mecum perderem, et mihi cumulatius perditionem acquirerem, intactam hactenus conservare disposui. Et quoniam ita se rationis veritas per omnia habeat, et non dolo, neque odio, sive despectu alicujus, aut amore feminæ alterius, nisi sicut vobis modo Deo teste narravi, hoc egerim: qualicunque modo vobis placet, per meipsum, et per parentes atque amicos, seu fideles meos, hoc vobis verum esse sacramento, vel alio quolibet conveniente modo demonstrabo: et si vultis ac quæritis, quantoscunque servos meos decernitis inde in judicium mitto, et quale consilium mihi inde secundum Deum ad meam salutem, et secundum sæculum ad competentem honorem, et ad pacificationem Regimundi, et ad salvamentum et honorem ipsius puellæ dederitis, paratus sum in omnibus, quibus valuero, obedire.

Auditum autem eum synodus jussit secedere, et dicentibus singulis, prout cuique visum fuit, decretum est, ut vos comprovinciales archiepiscopi, cum coepiscopis vestris, in regui illius convenienti loco, et tempore synodum condicatis, et placitum fiat, ubi princeps cum primoribus terræ intersit ne, quod absit, ex utraque parte, cum parentum et amicorum auxilio, illustres isti viri convenientes, operante diabolo seditiosus valeat exoriri tumultus. Et hanc causam rex, cum viris nobilibus, inter viros nobiles pacificare procuret. Vos autem episcopali auctoritate, et canonica diffinitione eam dirimere, et ad debitum atque salubrem terminum studeatis perdu cere. Revocato autem Stephano, conditio ista illi proposita, et ab eo est gratissime accepta. Hujus autem rei modum, et ordinem diffinitionis, quoniam pusillitas intelligentiuncule meæ, quid exinde senti

credulitas

rationi et auctoritati conveniens sacramento exinde suscipiatur, vel per convenientem personam satisfactio, si ita necessitas exigit, judicio expetatur, quia non pro dolo, neque pro alia qualibet causa, Stephanus se a carnali copula puelle hujus subtraxerit, nisi pro ea quam ipse synodo indicavit videlicet quia cum puellæ sibi desponsatæ consanguinea, et carnis cognatione propinqua, carnaliter concubuerit.

Hoc enim sanctus Leo papa, et beatus Gregorius in re dubia a presbytero, vel a quolibet tam viro quam femina, nobili vel ignobili, per sacramentum fieri manifeste decernunt, sicut qui legere voluerit invenire valebit; inter cætera dicente beato juniore Gregorio, in epistola per Denualdum presbyterum directa ad Bonifacium, Moguntinum episcopum : In causa, inquiens, in qua certi non fuerint testes, qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat accusatus de innocentiæ suæ puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, habeatque conscientiæ suæ testem, quem habebit et judicem. Quae sacramenti purgatio, et in ecclesiasticis, et in exteris legibus usitatissima, et de fidei veritate etiam a primis sæculis esse constat exorta. Judicium autem, nonnisi pro pacis charitatisque concordia, inter coæquales fieri solet; fit autem a subjectis ad satisfactionem majorum, quod in hac causa nisi ex placito fiat, non potest ex auctoritate requiri. Hinc autem cognita veritate, quoniam dictum est nobis, requiri a Stephano, ut feminam designet ex nomine, et certam propinquitatis affinitatem demonstret, pro cujus concubitu huic puellæ se non valet salubriter carnali copula commiscere quia contra rationem et auctoritatem ecclesiasticam, et Christianæ devotionis morem, ab eo quæritur, si forte ab eo quæritur, quæ ex hoc apostolica decrevit auctoritas, et catholica tenet Ecclesia, hic ponere dignum duximus: Leo universis episcopis per Campaniam, Samnium et Picenum, atque universas provincias salutem. Magna indignatione commoveor, et dolore multo contristor, quod quosdam ex vobis comperi, apostolicae traditionis oblitos, et studio sui erroris intentos. Et post aliquanta De pœnitentia scilicet, quæ a fidelibus po

ret, jussa synodo suggerere studuit, communi con- A ita ut Stephanus, tunc si necesse fuerit, sensu sanctæ unanimitati complacuit, ut ea litter's commendaret, et sapientiæ vestræ, sicut tunc fuerunt in concilio acceptata, transmitteret. Et idcirco non quasi nescientibus hæc quæ sequuntur vobis necessaria, nec ut arrogans auctoritatem specialis scientiæ, vel jactans diffinitionis audaciam, sed ut Ecclesiæ ac vester omnium videlicet servorum domini servus, et plebis dominicæ famulus, quanquam r.on ut debui, tamen ut potui, devotionis obedientia colligere, et collecta vobis transmittere procuravi. In quibus nihil de civili judicio, cujus cognitores non debemus esse episcopi, ponere, sed quæ ecclesiasticæ definitioni noscuntur competere, quantum occurrit memoriæ, breviter studui adnotare. Ordinem judicii de nondum sponte confessis, vel aperte B convictis, quoniam aliter nemo, ut Leo papa decernit, potest regulariter judicari, sanctus Gregorius in commonitorio ad Joannem defensorem demonstrat dicens: Primum ut judicium ordinabiliter fiat, quatenus sint alii accusatores, et alii testes: deinde ut causarum qualitas, si digna exsilio vel condemnatione sit, exploretur: et præsente eo qui accusatur, sub jurejurando contra eum testimonium proferatur, et scriptis actuum inseratur: et accusatus licentiam respondendi et defendendi se habeat. Sed et de personis accusantium et testificantium subtiliter est quærendum, cujus conditionis, cujusve opinionis, aut ne inopes sint, aut ne forte aliquas contra accusatum inimicitias habeant et utrum testimonium ex auditu dixerint, aut certe specialiter se scire testati C sint et ut scriptis judicata partibus præsentibus sententia recitetur, et sic omnia solemniter roborentur. De manifesta autem, et nota plurimis causa, vel quæ ita confitetur, ut ista, si tamen ita et puella dixerit ut Stephanus profitetur, quia sæpe inter masculos audimus et feminas, quia quod alter dicit, alter sæpenumero denegat: non sunt quærendi testes, ut sanctus Ambrosius in epistolam ad Corinthios dicit, de fornicatore exponens sententiam apostoli : Judicis, inquit, non est, sine accusatore damnare, quia et Dominus Judam, cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit, cognito opere isto pellendum illum fuisse de cœtu fraternitatis, omnes enim crimen ejus sciebant, et non arguebant. Publice, stulatur, ne de singulorum peccatorum genere libello enim novercam suam loco uxoris habebat; in qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. Et paulo post : Absens facie, præsens autem auctoritate Spiritus, qui nusquam abest, jam judicavi ut præsens eum qui hoc admisit. Quapropter necesse est ut Stephanus puellam adducat ad synodum, et pater ipsius puellæ veniat, et interrogetur puella, si verum est quod Stephanus dicit, se illam hactenus servasse intactam. Et quoniam de altera femina audivimus, quia volens liberari a conjuge, persuasa super se aliqua quæ non erant, ut fertur, jam dixerit: debita ei libertas tribuatur, et periculum indicetur, ne persuasa pro veritate mendacium fateatur. Et si dixerit

[ocr errors]

scripta professio publicetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quæ propter Dei timorem apud ho mines erubescere non veretur tamen, quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea qui pœnitentiam poscunt non timeant publicare, removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a pœnitentiæ remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis sua facta reserari, quibus possint legum constitutione percelli. Sufficit enim illa confessio, quæ primum Deo offertur, tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis pœnitentium peccator accedit. Tunc enim plures ad pœnitentiam potuerunt provo

« VorigeDoorgaan »