Pagina-afbeeldingen
PDF

ep. 56, ad Anatol.): * Quia tanto divinitus privilegio A et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapien

est consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures episcopos, ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illius fuerit constitutione diversum. » Debetis igitur incunctanter advertere, sicut sanctus papa Leo ad Leonem Augustum scripsit (epist. 81), regiam potestatem vobis non ad solum mundi regimen , sed maxime ad Ecclesiæ præsidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo , et quæ bene sunt statuta defendatis, et veram pacem his quæ sunt turbata restituatis. Quod et optare et quærere atque servare debelis, sicut antecessores vestri imperatores et reges fecerunt. Et non debetis inflexibilem Dei voluntatem, qui si mutat sententiam, non mutat consilium , ad humanam et fragilem voluntatem vestram velle inflectere, quod fieri non potest, sed vestram voluntatem Dei voluntati subdere, sicut Christus nobis et omnibus Christianis, ex humanitate sua loquens, sequendum dedit exemplum , dicens: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. v, 50, et vi, 58); Et : Fiat non sicut ego volo, sed sicut tu vis , Pater (Matth. xxvi, 39). Si enim a divina voluntate humana voluntas vestra perseveranter, quod non permittat Dominus, discordaverit, respondenda sunt ministerio episcopali apostolorum verba : Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. v, 29); et : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui (Act. iv, 19). CAp. lll. Nam si quod a quibusdam dicitur, ut audivi, quando petitam apud vos electionem concedilis, illum debent episcopi et clerus ac plebs eligere, quem vos vultis, et quem jubetis (quæ non est divinæ legis electio, sed humanæ potestatis extorsio), si ita est, ut dici a quibusdam audivi, ille imalignus spiritus, qui per serpentem primos parentes nostros in paradiso decepit et inde illos ejecit, per tales adulatores in aures vestras hæc sibilat ; quia hoc in Scripturis tam Weteris quam Novi Testamenti non continetur, neque in catholicorum dictis, vel sacris canonibus, nec etiam in legibus a Christianis imperatoribus et regibus promulgatis hoc scriptum vel decretum invenitur, sed talia dicta inférnus evomuit. Christus enim per Apostolum loquens, talein jubet eligere: Qui potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt revincere (Tit. 1, 9). Et si quis contra hoc loquitur, iniquitatem contra Dominum loquitur, et inter blasphemos a sancto Spiritu computatur. Sic enim atavus vester Carolus et abavus Ludovicus imperatores intellexerunt, et ideo in primo libro Capitulorum suorum promulgaverunt scribentes (cap. 84, de episcopis eligendis): « Sacrorum, inquiunt, canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta Ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini ecclesiastico præbemus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi, secundum statuta canonum, de propria diœcesi, remota personarum

tiæ donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subjectis usquequaque prodesse valeant. {• Nolandum est sanè quod dicitur: • Secundum statuta canonum eligantur , » ut exemplo et verbo sibi subjectis usquequaque prodesse valeant. Et sacri canones dicunt (Coelestinus, Decret. 18): • Primum enim illi (quin clerici uniuscujusque Ecclesiæ) reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito præferantur. » Et item : • Ut episcopi judicio metropolitaiiorum et eorum episcoporum qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestalem : hi videlicet qui plurimo tempore probantur tam verbo fidei quam rcctæ conversationis exemplo. » Attendendum est igitur qualiter hoc imperiale capitulum sacris regulis et antiquorum imperatorum legibus congruat, ostendens quoniam, sicut et leges et regulæ dicunt, in electione episcopi assensio regis sit, non electio, in episcoporum vero exsecutione sit electio, sicut et ordinatio. CAP. IV. Sunt qui dicunt, ut audivi, quia res ecclesiasticæ episcopiorum in vestra sint potestate, ut euicunque volueritis eas donetis. Quod si ita est, ille malignus spiritus, qui, ut superius præmissum est, primos parentes nostros perdidit, perditionema vestram in aures vestras susurrat. Sanctus namque Spiritus per eos qui cum Christo in cœlo regnant, et in terris miraculis coruscant dixit, et usque ad nos scriptis pervenire fecit dicens: “ Ites et facultates ecclesiasticæ oblationes appellantur, quia Domi

C no offeruntur, et vota sunt fidelium, ac pretia pecca

torum , atque patrimonia pauperum : si quis illa rapiierit, reus est damnationis Ananiæ et Saphiræ, et oportet hujusmodi tradere Satanæ, ut spiritus salvus sit in die Domini. » Quod præfati gloriosi imperatoresCarolus et Ludovicus in primo libro Capitulorum suorum ita inseruerunt dicentes (cap. 85): « Quia juxta sanctorum Patrum traditionem, novimus res Ecclesiæ vota esse fidelium, prelia peccatorum, et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conservare, verum etiam multa, Deo opitulante, conferre optamus. Tamen ut ab ecclesiasticis de non divideiudis rebus Ecclesiæ suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus ut neque nostris, neque filiorum, et, Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, ullam penitus divisionem aut jacturam patiatur. » Quod et vos servare oportet, si feliciter vultis regnare, qui minoris potestatis et aetatis atque sapientiæ adhuc estis, quam et illi fuerunt, qui hæc et servaverunt et servanda promulgaverunt. CAp. W. Recordamini, quæso, professionis vestræ, quam in die consecrationis vestræ promisistis, sicut ab illis qui interfuerunt accepimus, quamque manu propria subscripsistis, et super altare coram episcopis omnibus qui adfuerunt Domino obtulistis: et diligenter relegi eam facite coram vobis et fideEcclesiam et regnum vobis commissum gubernare debetis, et si aliquid per ignorantiam, vel aliorum suggestionem, ab ea exorbitastis, nolite negligere imde Domino satisfacere. Et quod in epistola mihi directa et in synodo relecta scripsistis, sicut vobis expedit attendite. Sic enim ibi est scriptum : « Jungamur simul, ut ego rex, et vos sacerdos Dei, ministerium condigne tam in divinis quam in humanis adimplere valeamus officiis. » Quatenus devotione et operatione ostendatis, quia Christus, a quo legitimus omnis episcopatus cepit exordium, et omnis principatus accepit provectum, auctor sit vestri regiminis, et protector fiat vestræ sublimitatis. Per •quem vos obsecro episcopali ministerio, talia vestro tempore in sanctam Ecclesiam introducere non tentetis , qualia magni imperatores et antecessores vestri suis temporibus introducere non praesumpse:unt. Et quoniam sine sancto Spiritu ministerium episcopale non agitur, non sit vobis leve in episcopis contristare Spiritum sanctum, cum Dominus terribiliter comminans dicat : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. xviii, 6). Et Apostolus : Nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. iv, 30). Et item idem Apostolus dicit : Per fidem habitare Christum in cordibus nostris (Ephes. iii, 17), qui jam sedens ad dexteram Patris de cœlo Saulo intonuit dicens : Saule, Saule, quid me persequeris ? (Act. ix, 4.) Deumonstrans quoniam in membris suis Christus persequitur et scandalizatur, et in membris suis suscipitur, velut se dicturum electis in judicio pollicetur: Quandiu uni de minoribus meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40). Et sanctus Spiritus in eis in quibus habitat contristatur, sicut ex Apostoli verbis supra ostendimus. Ft quia jam tempus transiit, ultra quod sacri canones Spiritu Dei conditi et totius mundi reverentia consecrati decernunt ut ordinationes episcoporum non differantur, sicut synodus apud martyrium sanctæ Macræ secundum leges et regulas diHinivit, electionem episcoporum, qui designati ad hoc negotium exsequendum una cum consensu vestro fuerunt in synodo, sicut in epistola vobis directa ab eadem synodo scriptum habetur,

libus vestris, quorum consilio et auxilio sanctam A gregati, constituerunt (can. 25) ut ultra tres menses

dominatio vestra consentiat, et non differatis acce- D

*erare, ut vobis suggessimus, quatenus ipsa ecclesia diu contra sancti Spiritus promulgationem non vacet pastore, et vos, quod absit, non mediocre incurratis periculum. Quia enim sacri canones (conc. Antl., can. {6) perfectum dicunt esse concilium, ubi cum suis suffraganeis interfuerit metropolitanus antistes, multo magis ratum teneri debet quod metropolitani cum episcopis diversarum provinciarum secundum sacras leges et regulas decreverunt. Sexcenti namque triginta et eo amplius episcopi, quorum nomina scripta sunt in cœlo, quorumque nomina habemus scripta in libris nostris, in Chalcedona civitate apud Martyrium sanctæ Euphemiæ in Christi nomine con

ordinationes episcoporum non differantur, cum decreto judicio, ut qui ausi fuerint, post diflinitionem magnæ et universalis hujus synodi, quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. Et Dominus in Evangelio dicit : Ubi fuerint congregati duo aut tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et: Si duo ex vobis de omni re consenserint super terram, fiet. Et : Quæcunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælis (Matth. xviii, 18, 19, 20). Si ergo adesse dignabitur ubi duo vel tres fuerint, quanlo magis ubi tanti ex sanctis Patribus congregali hæc irrefragabiliter decrevere servanda? CAP. VI. De eo quod in litleris vestris, quas pridie

B Nonas transacti mensis Maii, deferente clerico no

mine Teutberto relegi, voluntarie vos subjicere velle exiguitatis meæ consiliis, et secundum quod hortatus fuero, agere et disponere in ecclesiasticis et sæcula. ribus negotiis, et meæ fiduciæ vosmetipsos subjicere velle, et secundum datum a me consilium regni vestri jura componere: vestræ dominationi rescribo, ut Domini voluntatem vestræ voluntati praeponere in omnibus studeatis, cujus voluntatem per sanctas Scripturas, et per eos qui jam in coelo cum illo regnant, et in terris miraculis coruscant, et per sacras leges a Christianis imperatoribus et regibus promulgatas, sicut ipse dicit : Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt (Prov. viii, 15), p0testis cognoscere : sed et per scripta a nobis ex

C synodo apud martyrium sanctæ Macræ habita, et

per consacerdotes nostros vobis directa, potestis agnoscere. Sed satis doleo, et multum timeo, quia, ut cum venia vestra dicam, quantum in hac causa de qua agitur paret, plus intenditis sequi propriam voluntatem quam divinam auctoritatem, et eorum qui se importune ingerunt cupiditatem quam sanctæ Ecclesiæ utilitatem; et eoru:m de quibus dicit Apostolus, quoniam nesciunt quæ loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. 1, 7), adulationis favorem quam vestram ipsam salutem. Quod scripsistis, vota omnium qui commorantur in Belvacensi Ecclesia, in Odacrum concordare, non est mirum si stulti et improbi ac cupiditate caecati toties taliter agunt, non correcti de rejectione pravæ suæ electionis in Fromoldum, et reprobato Rodulfo, et a se electo Honorato sacro episcopali ordini adhuc fidei doctrina incongruo, perdiderunt electionem, sicut ostensum est illis in synodo, et per sacras regulas non ulterius illorum, sed episcoporum esse electionem, quam non præire sed subsequi, et non se ab ea debere excidere, et nunc contra regulas et leges sine visitatore præsumpserunt electionem. Unde referendum est eidem plebi illud propheticum : Frons mulieris meretricis facta est tibi, nescis erubescere. (Jer. iii, 5). Et.Jacobus Apostolus tam tales clericos quam plebeios redarguit dicens : Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo ? (Jac. iv, 4.) Adulteros enim recte nuncupat, quos meas custodite (Levit. xviii et xx), ad amplexum potius amicitiæ mundialis esse deflexos increpat. Quapropter potius merentur excommunicatione corrigi, quam corrupti in voluntatibus suis audiri. Sed forte non est ita ut vobis est dictum. Dominationi autem vestræ ostendo quod scriptum est, Spiritu sancto dictante, in Decretis apostolicæ sedis : Quod si et omnes sacerdotes, et mundus erroris assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationis damnationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio inferemit. CAP. VII. Quod scripsistis, ut sicut semper regibus prædecessoribus vestris in omni utilitate regni proficuus et devotus fui , ita vobis fidelis et devotus existam. Quod et hactenus observavi et observare cupio. Vos autem sanctæ Ecclesiæ, et ejus rectoribus, atque mihi servate quod illi conservaverunt; et pro devotionis fidelitate, quam vobis cum cæteris fidelibus vestris in electione vestra, non sine magno labore, ad provectionem regiminis, quo jam nomine, det Dominus etiam virtute potiti estis, nolite retribuere mihi mala pro bonis, suadentes, non tamen auxiliante Domino, persuadentes, ut in senecta mea declinem a sacris regulis, quod nec pro cupiditate , mec pro amore vel timore hactenus feci, ut a gradu episcopali, quo per triginta et sex annos gratia Dei usque modo functus fui, merito decidam. Non enim excidit mihi a mente sententia Salvatoris, qua dicitur : Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et animæ suæ detrimentum faciat? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? (Luc. ix, 15; Matth. xvi, 25.) Et sacri canones Spiritu sancto decreti (concil. Carth. ii, can. 15): t Si quis, inquiunt, contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. » Et si vobis consensero, ut contra divinas et humanas leges, et contra vestram et neam, coram pluribus in synodo episcopis cohiJ)entibus, professionem faciatis, me perdam, el vos non salvabo, dicente Apostolo : Non solum qui faiunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (IRom. i, 52). Et sicut in ecclesiasticis et in mundamis legibus scriptum habetur: Prava facientes atque consentientes par judiciorum pœna constringit: nee expers facinoris æstimatur, qui licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritateim foedusque receperit. CAP. VIII. Quod scripsistis , ut per meam voluntatem et ministerium Belvacensis Ecclesiæ episcopatum dilecto filio meo et fideli vestro Odacro tribuere valeatis, si vestræ dominationi de illo est cura, hoc nullatenus faciatis, ne forte si feceritis, et ipse episcopium illud, et pastore vacantem Ecclesiam, con ira sacras Ecclesiæ regulas invadere præsumpserit, sacris legibus et regulis exigentibus, quod non opto, çontingat ut ulterius, nec in vita inca , nec post

derelicto amore sapientiæ cœlestis, quæ dicit : Legcs A mortem corporis mei, in diœcesi Rhemensi in gradu

ecclesiastico valeat ministrare. CA P. IX. De eo quod scripsistis, quia si vestræ

voluntati, ecclesiasticis videlicet regulis contrariae,

obsecutus fuero, eos quos mihi chariores et familia

riores cognoveritis, honorare in omnibus curabitis,

tantummodo ut in hac petitione vestra vobis consentiam, non meis, sed sacrorum canonum verbis respondeo, quia secundum eosdem sacros canones, pro indigentibus, et mihi conjunctis, et pro aliis, sicut præcipiunt, ad salutis vestrae augmentum et potestatis honorem , regiam potestatem vestram petitionibus adire curabo, quandiu Dominus me in corpore morari præceperit. Verum, sicut sanctus Innocentius papa dicit : Sollicitos vos pro salute

B lihenter audio; contra caput autem non libenter ad

mitto. Et sanctus Gregorius exponens (hom. 57, in Evang.) sententiam Evangelii : Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. xiv, 26), dicit : t Quoniam quisquis jam æterna concupiscit, in ea quam aggreditur causa Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet, ut eo verius cognoscat Deum, quo in ejus causa meminem recognoscit. » Unde in hoc episcopali ministerio carnalem propinquum, nec amicum videlicet animi familiarem, carnali affectu recognosco, sed sententiam Domini attendo, qui dicit : Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro (Joan. x, 1). Et ideo neminem eligo, neminem recognosco, neminem recipio, nisi qui vita et moribus, et scientiæ catholicæ doctrina, per clavcs Ecclesiæ ad hoc episcopale ministerium accedit, et sciat et faciat quod sacrum ministerium postulat. Et quoniam non est Deus personarum acceptor, sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. x, 54), in hac causa nullius personam accipio, sicut sanctus propheta virum justum describens dicit : Qui ercutit manus suas ab omni munere (Isa. xxxiii, 15). Neque enim dixit tantum a munere, sed addidit ab omni, id est a munere manus, a munere linguæ, a munere obsequii, sicut jam vobis scripsi, si mente voluissetis recondere. CAp. X. Westram denique charam mihi dominationem solerter atque attente ante mentis oculos oportet habere, quod, sicut jam vobis scripsi, qui contra sacros canones ordinantur, et ordinatores et ordinati hæretici sunt, sicut sanctus Gregorius et cæteri catholici Ecclesiæ sanctæ doctores atque rectores multoties in libris suis ostendunt. Quam hæresim sanctus Petrus primum in Simonem Magum aeterno anathemate condemnavit (Act. viii). Sed et hujusmodi non orJinationis, scd exordinalionis mediatores, præfatum magnum et sanctum Chalcedonense concilium (can. 2), si clerici sunt, proprio gradu privari, si vero laici aut monachi fuerint, sine ulla exceptione cipit. Propterea hortor dominationem vestram ut a tali mediatione vel interventione vos caveatis. Ne vero pro alicujus temporali placiditate æternum periculum incurratis, sed et dilectus filius meus, fidelis vester, pro quo satagitis, non obliviscatur quo ! jam in epistola vobis directa, capellanis vestris me inler alia scripsisse irecordor, canonicam decretam sententiam, qua dicitur : Sicut is qui invitatus renuit, quæsitus refugit, sacris est allaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel qui importunc se ingerit, est procul dubio repellendus. Quæ itaque præmissa sunt, non mea, neque a me excogitata sunt verba, sed a Christo, et per apostolos, ac ejus sanctos, Spiritu sancto prolata. Propterea illi qui audire ea

aut respectu alicujus personæ, anathematizari prae- A rumtamen quia et ex his a me vobis rescribi roga

stis, quæ ita inter se dissentiunt, ut a principiis media, et a mediis ultima dissonent, sicut de quodam monstro antiquus poeta dicit :

Prima leo, postrema draco, media ipsa chimæra,

fatigatus missis et litteris vestris, pro Belvacensi Ecclesia rescribere vobis ad quædam loca, Domino adjuvante, curabo, secundum proverbium, quód in antiquorum libris juvenis legeram : Bos lassus fortius figit pedem. I. De eo quod in prioribus mihi datis litteris ad locum scriptum habetur : « Petitionem filii dilecti justam nullo modo oportet respuere patrem, » hoc

non sufferunt, vel obaudire contemnunt, timeant B exiguitas mea, sed et Dominus approbat dicens discimore prædecessorum vestrorum honoretis Deum, A contra illorum consuetudinem), nihil amplius facie

Dominum dicentem, quæ nuper quinto decimo die ante sanctum Pascha legi omnes in ecclesia audivimus : Qui est ex Deo verba Dei audit : propterea vos non auditis, quia er Deo non estis (Joan. viii, 47). Unde sanctus Gregorius (hom. 18, in Evang.) : Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Et sanctus Paulus apostolus, per quem ipse locutus est Christus: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum : magis autem et redarguite (Ephes. v, 11). Et item idem Apostolus : Si quis non obaudit verbo nostro per episto!am, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur (II Thess. iii, 14). Unde sacri canones excommunicatis communicantes excommunicatos esse decreverunt. Hæc de cœlo Christus, et sancti ejus apostoli, atque saneti ipsius cum eo jam in cœlo regnantes intonant : et nos, licet peccatores, in terra episcopi, et Christi vicarii, atque apostolorum successores in terra, ejus virtute et ministerio divino prosequimur, imitari desiderantes quod de sancto viro cantamius, quia pro lege Dei sui certavit usque ad mortem : fundatus enim erat supra firmam petram. Petra, inquit Apostolus, erat Christus (I Cor. x, 4). Conveniant ergo in pace Christi, sicut statutum secundum sacros canones fuit, in synodo episcopi et clerus ac plebs Belvacensis Ecclesiæ cum libero consensu vestro, sicut regium ministerium decet, et juxta legalem ac regularem formam electio exsequatur et ordinatio prosequatur

EPISTOLA XX. Ad eumdew ludovicuw iii Reg* M. De Odacro invasore Ecclesiæ Belvacensis. (Apud eumdem.) Domino Ludovico regi glorioso HINCMARus episcopus ac plebis Dei famulus. Ex litteris sigillo vestro subter signatis, quas mihi Warinus clericus Idibus praesentis Junii mensis ex vestra parte donavit, non statui ad singula vobis rescribere, quoniam de præcedentibus mandatis et litteris vestris jam suflicienter vobis rescripsi. Ve

pulis suis : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. xvi, 25). Nomen enim Domini Jesus, id est salvator interpretatur, et illa petitio justa est, quæ ad veram salulem pertinet. Quam petitionem quoniam Dominus non respuit, nec quilibet Christianus debet respuere. Si autem contra veram salutem quilibet petierint, audient a Jacobo apostolo : Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. iv, 5).

II. De eo quod ibidem subsequitur : • Nostræ petilioni ac voluntati clementer faveatis, et desiderium nostrum ad præsens adimpleatis, » rescribo ut velitis et desideretis quod Dominus vult, cui Psalmista dicit : Domine, ante te omne desiderium meum (Psal. xxxvii, 10); securus voluntati vestræ favebo, et quantum potero vestrum desiderium adimplere curabo. Vos autem attendite quod omni homini qui Domino placere vult, dicit Scriptura : Post concupiscentias tuas, scilicet improbabiles, non eas, et a tua voluntate, carnali videlicet, avertere (Eccli. xviii, 50); et : Sunt riæ quæ videntur hominibus rectæ, quarum finis usque ad profundum inferni de. mergit (Prov. xvi, 25).

III. De eo quod ibidem subsequitur ex 0\lacro, in præcedentibus litteris satis vobis respondi. -

IV. De eo quod mox subsequitur, • Quia meus missus Altraimnus monachus vobis retulit ex mea parte, nihil aliud me velle ex hoc agere, nisi illud

p quod vos et Ilugo abbas et Theodoricus comes cæ

terique vestri fideles decernerent, » scio istud mandatum ex me non processisse, nec ipse frater mihi talia se dixisse professus est. Remitto autem illum ad vos, ut coram fidelibus vestris, aut profiteatur so ita dixisse, aut veraciter deneget talia vobis ex mea parte non ambasciasse. Unde puto ut sicut in nomine interprisum est, ita sit et iii ambasciato. Nam iste frater noster a vobis ad me rediens ambasciavit imihi ex vestra parte, ut pedem meum basiaret et peteret ut ad opus Odacri honorarem vos de episcopio Belvacensis Ecclesiæ. Cui respondi, quoniam sicut melius et honorabilius atque salubrius scivi, vos inde honorare curavi, hortans ut sicut professi estis in die consecrationis vestræ, in regimine regni consentiendo ei, conservando sanctæ Ecclesiae ac ips.us rectoribus leges ejus qui dixit : IIonorificantes me honorificabo (l Reg. ii, £0), velut in litteris scriptum habetur quas per eum vobis direxi. Dixit etiam mihi quid de voluntate Hugonis abbatis ex hoc dixeritis, et quam moderate ad interrogationem exinde vestram Theodoricus Comes responderit. V. In eo quod in primordiis litterarum , quas post præmissas prædictus clericus mihi dedit, scriptum habetur : • Si vobis in ordinatione Odacri non consensero, pro certo scietis non me velle vestrum l)enigne tractare honorem, nec decus debitum et privilegia prædecessorum vestrorum vobis consen

tis præter quod factum habetis, donec fratri vestro et consanguineis vestris regibus illud mandetis, et eorum jussionibus vel imperio ac vestro, omnes convocentur archiepiscopi et episcopi ex eorum regnis et vestro, et sic ex hoc auctoritativa diffiniatur ratio, vestri honoris dignitate plena, » vos videte ne pro hoc illicito facto canonicas sustineatis sententias, vel in hoc sæculo, vel in futuro. Nam nos ex hoc quod egimus non timemus coram archiepiscopis et episcopis reddere rationem, quia nos mon habemus - alias evangelicas vel apostolicas litteras, sed neque alios canones vel decreta sedis Romanæ pontificum, nec etiam alias sacras leges, quibus una cum sanctis canonibus catholica moderatur Ecclesia, quam illi.

tire velle, sed in omnibus vestræ reniti voluntati, » B Nam cum illis jam, et etiam in domini papæ synodo,

scriptor vester et sensu et litteratura mentitus €St. VI. De honore prædecessorum vestrorum imperatorum et regum, et qualiter privilegia sanctæ Ecclesiæ ac rectorum et ministrorum ipsius decreverunt et conservaverunt, in aliis litteris suflicienter vobis scribere studui: quæ si vobis non profuerint, 11ec plura proderunt. W.I. De eo quod ibidem subsequitur, t Qualiter contra similem vestrum honorem vestrum evindicaretis pro viribus, quanto magis oportet eum contemmere, ne videlicet, qui vestrae ditioni commissus vestrum aljicere satago ne pollens prævaleat honorem, » qui vobis hoc scribere mihi qualicumque ministro Christi persuasit, non bene Dominum, neque Scripturas ejus cognovit. Sicut enim jam vobis ex Scripturis divinitus inspiratis innotuit, duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, aiictoritas sacra pontificum, et regalis potestas : in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem; et pontifices reges ordinare possunt, reges autem pontifices consecrare non possunt; et pontificibus dixit Deus : Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, id est contemnit et despicit, me contemnit (Luc. x, 16); et : Qui contemnunt me, erunt ignobiles (I Reg. ii, 30). Non ergo debueratis ita inverecunde qualicunque pontifici scribere, vestrae ditioni commissum, quia sicut dixit Dominus apostolis suis, quorum minimus sum merito, successor autem officio : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. xv, 16), ita et ego juxta modulum meum humili corde ac voce dicere possum : Non vos me elegistis in prælatione Ecclesiæ, sed ego cum collegis meis et cæteris Dei ac progenitorum vestrorum fidelibus, vos elegi ad regimen regni, sub conwlitione debitas leges servandi. VIII. De eo quod ibidem subsequitur, , Ex hoc facto, id est quia 0 lacro Ecclesiam Belvacensem pastore vacantem commisistis (facientes contra regulas ecclesiasticas, contraque antiquorum et Christianorum regum leges, contraque prædecessorum ac progenitorum vestrorum promulgationes, sed et

de sanctis Scripturis et sacris regulis ac legibus probabilem habuimus rationem. IX. Quod mandastis, quia nihil aliul ex illo illicito facto facietis nisi quod factum habetis, si vos non facietis, faciet Dominus quando illi placuerit. Non vixit tot annos Ludovicus imperator quot pater suus Carolus; non vixit tot annos Carolus 'avus vester quot annos pater suus vixit; non vixit pater vester tot annos quot pater suus : et quando statis in illo statu ubi avus vester et pater vester steterunt apud Compendium , inclinate oculos ubi jacet pater vester, et si nescitis, interrogate ubi mortuus fuit et ubi jacet avus vester, et non exaltetur cor vestrum ante eum qui mortuus fuit pro vobis et pro nobis omnibus, et resurrexit a mortuis et jam non moritur : et certi estote quia moriemini nescitis qua die vel qua hora; et ideo necesse est et vobis et nobis omnibus secundum advocationem Domini paratos esse, quia nescimus qua hora veniet nobis finis : et ideo non exaltetur cor vestrum contra eum, in cujus manu vita diesque nostri consistunt. Vos cito deficietis, et sancta Ecclesia cum suis rectoribus sub Christo rectore secundum promissionem ejus permanebit sicut luna perfecta in æternum (Psal. lxxxviii, 58). X. De eo quod ibidem subsequitur: v Insuper aliud exinde si necessitas fuerit quod rectum est faciemus, » ut intelligo, ad timorem mili incutiendum, quatenus jussioni vestræ licet invitus obediam, scribere voluistis. Unde respondeo : Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. cxvii, 6). Et : Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo ? (Psal. xxvi, 1.) Et alia Scriptura dicit : Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur (Pror. xvi, 55); et ipse Dominus ad præsidem ante quem stetit : Non haberes, inquit, in me potestatem , nisi tibi datum fuisset desuper (Joan. xix, 11); et summus quondam archangelus nec unam oviculam Job servi Dei rapere potuit, nisi Domino permittente. Sed utinam aut per vos, aut per quemcunque sibi placuerit, educat me Dominus de isto carcere, videlicet infirmo et senili corpore, ad eum quem sua gratia

« VorigeDoorgaan »