Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ab eis non est reprehendenda, ita nec a nobis illarum consuetudo, quia non abhorrere a fide videtur, penitus est abdicanda: cum in unius fidei soliditate in quibusdam rebus obesse non soleat diversa consuetudo. Sicut et sacramenta Veteris ac Novi Testamenti, licet pro temporum ratione discrepent, fides tamen una, eademque concordat: quia quam nos per apostolos factam, eamdem patres Testamenti Veteris dispensationem Christi per prophetas didi

cerant esse venturam.

(Matth. vii), et reliqua. Inter cætera quippe conse- A cedant. Sed sicut nostrarum regionum consuetudo crationis exordia, de saliva oris sui sacerdos nares tangit, et aures consecrandi, et dicit: Effeta, quod est adaperire. Obsurduit enim homo ab audiendo vitæ verbo, postquam mortifera serpentis verba contra Deum timidus audivit; et surditatem quam primus homo peccando promeruit, omnis per traducem virilis seminis generatus ab illo contraxit. Per salivam quidem oris sacerdotis, gustus quo initiandus est supernæ sapientia designatur: quia ex capite in quo omnes sensus hominis sunt, saliva descendit : et Apostolus: Caput, inquit, Christi Deus (I Cor. x1), et divinitas hominem assumens, quoddam ex connexione duarum substantiarum in una Dei Filii persona collyrium fecit, unde genus humanum, quod cœcum a primis parentibus natum erat, illuminaret. B Non ab re sputo aures tanguntur et nares: ut qui exspuens linguam muti tetigerat, et sputo lutum fecerat, et oculos cæci nati aperuerat, nunc per ministerium sacerdotum, et auditum spiritalem his qui baptizandi sunt, tribuat; et recte loquendi, id est veræ fidei confitendi facultatem præbeat; et nares, quibus bonum Christi odorem capiant, aperiat. Per factum vero narium, ut abjectis delectationibus noxiis, solum Christi semper amplectatur odorem, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (11 Cor. 11). Et ut meminerit se juxta exemplum beati Job, donec superest halitus in eo et spiritus Dei in naribus ejus, non loqui iniquitatem labiis, nec lingua mendacium meditari debere. Porro per tactum aurium, ut relicto auditu linguæ nequam, audiat verba Christi, et faciat ea: similis vero prudenti, qui ædificavit domum suam supra petram qui incorporatus Ecclesiæ, quæ corpus est Christi, dicit cum Psalmista: Sacrificium et oblationem, veterum scilicet cæremoniarum, noluisti aures autem perfecisti mihi, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion (Psal. xxxix), et: In me sunt, Deus, vola tua, quæ reddam laudationes tibi (Psal. LV). Legimus quoque in quibusdam regionibus esse consuetudinem, ut etiam labia consecrandi de saliva sacerdotis tangantur, auctoritate sacri Evangelii : quia postquam Dominus in aures surdi et muti misit digitos suos, sputo tetigit linguam illius, et subintulit: Effeta, quod est adaperire. Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. Et in quibusdam regionibus alii oleo sancto tangunt catechumenorum aures et nares : quia nemo potest per gratiam sancti Spiritus, quæ oleo designatur, fidei sacramenta cognoscere, nisi audiat prædicantem, dicente Apostolo: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. x). Nares quoque simili tactu sanctificantur : ut hi qui ad baptismum veniunt admoneantur tanti mysterii sacramentum per gratiam sancti Spiritus usque ad mortem inviolatum atque integrum custodire. Ut quandiu spiritum vitæ hujus naribus suis attrahunt, a Christi Domini nostri cultura et servitio non re

C

D

VIII. Posthæc vocato ex nomine consecrando, interrogat eum sacerdos, si abrenuntiet Satanæ et omnibus operibus ejus, et reliqua. Post cujus responsionem ungit eum oleo exorcizato, in pectore et inter scapulas, dicens: Et ego linio te oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro in vitam æternam. › Pectus quippe perungitur oleo, ut signo sanctæ crucis diabolo claudatur ingressus. Signatur et inter scapulas, ut undique muniatur. Item in pectoris et inter scapulas unctione signatur fidei firmitas, et operum bonorum perseverantia. Signatur etiam baptizandus pectore et inter scapulas de oleo sancto: ut illius olei sancti, videlicet Spiritus unctione liniatur, de qua Apostolus ait: Sicut unctio ejus doces vos de omnibus (I Joan. 11); ante et retro munitus contra omnia, prospera sive adversa, sit circumspectus. Abrenuntiat autem baptizandus diabolo, id est, resistit, sicut jubet Petrus apostolus, dicens: Resistite diabolo, et fugiet a vobis (1 Petr. v). Abrenuntiat quidem, id est, repudiat, spernit, rejicit, contradicit, abnegat, relinquit, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Quamvis enim illius verbi quod est nuntio, sensus in promptu sit, cum sine præpositione profertur: accepta præpositione interdum a sua significatione non longe recedit: ut est illud, nuntio et renuntio; interdum vero in alium sensum vertitur, et est illud: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Quam sententiam beatus Gregorius exponens in homilia Evangelii, renuntiare abnegare, intelligi debere, ostendit. Denique baptizandus post abrenuntiationem Satanæ, interrogatur si abrenuntiet omnibus operibus ejus. Quæ sunt autem opera Satana, divinus apostolus Paulus, in quo loquitur Christus, demonstrat scribens ad Corinthios: Si quis frater est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. v). Et item: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (1 Cor. iv). Et ad Galatas Manifesta sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixa, dissensiones, sectæ, invidiæ,

tione servare fidelibus, et ut intemerate custodiri possint, illius semper adjutorium requirere, cujus gratia in baptismate sunt renati.

EPISTOLA XIX.

AD LUDOVICUM III REGEM, BALBI FILIUM.

Ut liberam episcopi electionem in Bellovacensi Ecclesia fieri permittat.

komicidia, ebrietates, comessationes et his similia, A ctum. Quas necesse est inconvulsæ mentis intenquæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Galat. 111) : nisi per debitos pœnitentiæ fructus, antequam exeant de corpore, ca cooperiant, et devotis precibus, eleemosynis, jejuniis, fletibusque et hostia salutaris oblationibus, abluere illa curaverint. Abrenuntiat enim baptizandus omnibus diaboli pompis, id est spiritualibus vitiis, ut sunt ambitio, arrogantia, vana gloria, ostentatio et cætera hujusmodi, quæ de superbiæ fonte procedunt. Pompa quippe proprie dicitur publica ostentatio cum multa ambitione. Ambitio quippe phantasia dicitur Græce: quo nomine designatur multiplex apparatus et pompa regalis officii. Et hac conditione post abrenuntiationem, ut præmisimus, oleo sancto linitur.

(Apud Sirmond.)

Domino LUDOVICO regi glorioso HINGHARUS episcopus ac plebis Dei famulus.

CAP. 1. Episcopi qui apud martyrium sancte Macræ in nomine Christi convenimus, non pro ulla indebita voluntate, sed pro sanctæ Ecclesiæ ac vestro et regni vobis commissi honore ac salvamento, sicut scripta B demonstrant, quæ vobis per consacerdotes nostros transmisimus, relecta præsumptione cleri et plebis Ecclesiæ Belvacensis, qui personam regulis sacris incongruam, cum decreto singulorum manibus roborato, nobis præsentaverunt in synodo, veluti jam fuit actum, quando Fromoldum quemdam elegerunt, et rejecto illo propter insipientiam et improbitatem, Odo ex vicina parochia ibidem cum decreto canonico fuit electus, relectis coram omnibus qui adfuerunt sacris canonibus, secundum easdem sacras leges constituimus designatos ex nomine dilectos fratres et venerabiles coepiscopos nostros, per quos vestræ dominationi litteras direximus, in quibus inter cætera hæc continentur: Ut sicut sacræ leges et regulæ præcipiunt, archiepiscopis et episcopis collimitanearum diœceseon electionem concedere dignemini, ut undecunque, secundum formam regularem electionis, episcopi talem eligant, qui et sanctæ Ecclesiæ utilis, et regno proficuus, et vobis fidelis ac devotus cooperator existat et consentientibus clero et plebe eum vobis adducant, ut secundum ministerium vestrum res et facultates Ecclesiæ, quas ad defendendum et tuendum vobis Dominus commendavit, suæ dispositioni committatis, et cum consensu ac litteris vestris eum ad metropolitanum episcopum ac coepiscopos ipsius diœcescos, qui eum ordinare debent, transmittatis, et sic sine scandali macula ad sanctum sacerdotium provehatur. › Et reliqua quæ inde ibi sequuntur.

IX. Et sic fonte verbis solemnibus consecrato, adstante baptizando juxta fontem, obsequente patrono interrogat eum sacerdos, si credit in Deum Patrem omnipotentem, et reliqua secundum morem. Et respondente illo secundum ecclesiasticam consuetudinem; post supradictam trinam diaboli et pomparum, ac operum abrenuntiationem, postque trinam veræ fidei confessionem, quia non potest quisque nisi trina abrenuntiatione et trina confessione purgari; trina mersione baptizatur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti : ut sicut interior homo, qui ad imaginem sanctæ Trinitatis conditus est, per invocationem sanctæ Trinitatis ad eamdem revocatur imaginem; et qui tertio gradu peccati, id est, cogitatione, locutione et operatione cecidit in C mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam. Et sicut interior homo in fide sanctæ Trinitatis ad imaginem sui conditoris reformandus est, ita et exterior trina mersione abluendus est : ut quod invisibiliter Spiritus operatur in anima, hoc visibiliter sacerdos imitetur in aqua. Nam originale peccatum tribus modis actum est, delectatione, consensu et opere; ita et omne peccatum, aut cogitatione, aut locutione, aut operatione efficitur; ideo triplici generi peccatorum trina videtur ablutio convenire; vel propter originale peccatum, quod in infantibus valet ad perditionem, vel propter illa quæ in provectioris ætatis hominibus, voluntate, verbo vel facto adduntur. Et quia secundum sanctam Scripturam unus Deus, una fides, unum baptisma, ter baptizandus mergitur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut Trinitas unum appareat sacramentum; et non baptizetur in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus, juxta Apostolum. Igitur unus est Deus, una fides, unum baptisma sed duæ sunt pactiones quæ in baptismate paciscuntur, quas patroni suis susceptis, cum ad intelligibilem ætatem pervenerint, insinuare sollicite et inculcare debent. Quarum pactionum una est qua diabolo abrenuntiatur, et omnibus operibus ejus, et omnibus pompis ejus et altera qua quisque baptizatus professus fuit se credere in Patrem, et Filium, et Spiritum san

D

CAP. II. In quibus verbis nulla indebita cujuscunque voluntas, nihil contra Domini voluntatem, nihil contra vestrum honorem, nihil contra regni vobis commissi resonat salvamentum: sed ordinis plenitudo, qualiter electus vitæ merito et sapientie doctrina a metropolitano et provinciæ coepiscopis debeat juxta Nicænum sanctum et magnum concilium regulariter ordinari, ubi inter alia scriptum est (can. 6); Illud, inquit, generaliter clarum est quod si quis præter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus diffinivit episcopum esse non posse: firmitas autem eorum quæ geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo. Et de hac mystica Nicæna synodo sedes apostolica contestatur (Leo,

ep. 56, ad Anatol.): « Quia tanto divinitus privilegio A et munerum acceptione, ob vitæ meritum et sapienest consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures episcopos, ccclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illius fuerit constitutione diversum. Debetis igitur incunctanter advertere, sicut sanctus papa Leo ad Leonem Augustum scripsit (epist. 81), regiam potestatem vobis non ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiæ præsidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, et quæ bene sunt statuta defendatis, et veram pacem his quæ sunt turbata restituatis. Quod et optare et quærere atque servare debetis, sicut antecessores vestri imperatores et reges fecerunt. Et non debetis inflexibilem Dei voluntatem, qui si mutat sententiam, non mutat consilium, ad humanam et fragilem voluntatem vestram velle inflectere, quod fieri non potest, sed vestram voluntatem Dei voluntati subdere, sicut Christus nobis et omnibus Christianis, ex humanitate sua loquens, sequendum dedit exemplum, dicens: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. v, 30, et vi, 38); Et Fiat non sicut ego volo, sed sicut tu vis, Pater (Matth. xxvi, 39). Si enim a divina voluntate humana voluntas vestra perseveranter, quod non permittat Dominus, discordaverit, respondenda sunt ministerio episcopali apostolorum verba: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. v, 29); el : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui (Act. iv, 19).

tiæ donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subjectis usquequaque prodesse valeant. Notandum est sanè quod dicitur: Secundum statuta canonum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subjectis usquequaque prodesse valeant. Et sacri canones dicunt (Coelestinus, Decret. 18): Primum enim illi (quin clerici uniuscujusque Ecclesia) reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito præferantur. Et item: Ut episcopi judicio metropolitanorum et eorum episcoporum qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem: hi videlicet qui plurimo tempore probantur tam verbo fidei quam recta conversationis exemplo. Attendendum est igitur qualiter hoc imperiale capitulum sacris B regulis et antiquorum imperatorum legibus congruat, ostendens quoniam, sicut et leges et regulæ dicunt, in electione episcopi assensio regis sit, non electio, in episcoporum vero exsecutione sit electio, sicut et ordinatio.

CAP. III. Nam si quod a quibusdam dicitur, ut audivi, quando petitam apud vos electionem conceditis, illum debent episcopi et clerus ac plebs eligere, quem vos vultis, et quem jubetis (quæ non est divinæ legis electio, sed humanæ potestatis extorsio), si ita est, ut dici a quibusdam audivi, ille malignus spiritus, qui per serpentem primos parentes nostros in paradiso decepit et inde illos ejecit, per tales adulatores in aures vestras hæc sibilat ; quia hoc in Scripturis tam Veteris quam Novi Testamenti non continetur, neque in catholicorum dictis, vel sacris canonibus, nec etiam in legibus a Christianis imperatoribus et regibus promulgatis hoc scriptum vel decretum invenitur, sed talia dicta infernus evomuit. Christus enim per Apostolum loquens, talein jubet. eligere: Qui potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt revincere (Tit. 1, 9). Et si quis contra hoc loquitur, iniquitatem contra Dominum loquitur, et inter blasphemos a sancto Spiritu computatur. Sic enim atavus vester Carolus et abavus Ludovicus imperatores intellexerunt, et ideo in primo libro Capitulorum suorum promulgaverunt scribentes (cap. 84, de episcopis eligendis): Sacrorum, inquiunt, canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta Ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini ecclesiastico præbemus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi, secundum statuta canonum, de propria diœcesi, remota personarum

CAP. IV. Sunt qui dicunt, ut audivi, quia res ecclesiastica episcopiorum in vestra sint potestate, ut cuicunque volueritis eas donetis. Quod si ita est, ille malignus spiritus, qui, ut superius præmissum est, primos parentes nostros perdidit, perditionem vestram in aures vestras susurrat. Sanctus namque Spiritus per eos qui cum Christo in cœlo regnant, et in terris miraculis coruscant dixit, et usque ad nos scriptis pervenire fecit dicens: ‹ Res et facultates ecclesiasticæ oblationes appellantur, quia DomiC no offeruntur, et vota sunt fidelium, ac pretia peccatorum, atque patrimonia pauperum si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiæ et Saphire, et oportet hujusmodi tradere Satanæ, ut spiritus salvus sit in die Domini. › Quod prælati gloriosi imperatores Carolus et Ludovicus in primo libro Capitulorum suorum ita inseruerunt dicentes (cap. 83): ‹ Quia juxta sanctorum Patrum traditionem, novimus res Ecclesiæ vota esse fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conservare, verum etiam multa, Deo opitulante, conferre optamus. Tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus Ecclesiæ suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus ut neque nostris, neque filiorum, et, Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, ullam penitus divisionem aut jacturam patiatur. Quod et vos servare oportet, si feliciter vultis regnare, qui minoris potestatis et ætatis atque sapientiæ adhuc estis, quam et illi fuerunt, qui hæc et servaverunt et servanda promulgaverunt.

D

CAP. V. Recordamini, quæso, professionis vestræ, quam in die consecrationis vestræ promisistis, sicut ab illis qui interfuerunt accepimus, quamque manu propria subscripsistis, et super altare coram episcopis omnibus qui adfuerunt Domino obtulistis: et diligenter relegi eam facite coram vobis et fide

ordinationes episcoporum non differantur, cum decreto judicio, ut qui ausi fuerint, post diffinitionem magnæ et universalis hujus synodi, quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. Et Dominus in Evangelio dicit: Ubi fuerint congregati duo aut tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum. EL: Si duo ex vobis de omni re consenserint super terram, fiet. Et: Quæcunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlis (Matth. xviii, 18, 19, 20). Si ergo adesse dignabitur ubi duo vel tres fuerint, quanto magis ubi tanti ex sanctis Patribus congregati hæc irrefragabiliter decrevere servanda?

libus vestris, quorum consilio et auxilio sanctam A gregati, constituerunt (can. 25) ut ultra tres menses Ecclesiam et regnum vobis commissum gubernare debetis, et si aliquid per ignorantiam, vel aliorum suggestionem, ab ea exorbitastis, nolite negligere inde Domino satisfacere. Et quod in epistola mihi directa et in synodo relecta scripsistis, sicut vobis expedit attendite. Sic enim ibi est scriptum: ‹ Jungamur simul, ut ego rex, et vos sacerdos Dei, ministerium condigne tam in divinis quam in humanis adimplere valeamus officiis. › Quatenus devotione et operatione ostendatis, quia Christus, a quo legitimus omnis episcopatus cepit exordium, et omnis principatus accepit provectum, auctor sit vestri regiminis, et protector fiat vestræ sublimitatis. Per quem vos obsecro episcopali ministerio, talia vestro tempore in sanctam Ecclesiam introducere non ten- B Nonas transacti mensis Maii, deferente clerico no

tetis, qualia magni imperatores et antecessores vestri suis temporibus introducere non præsumpseunt. Et quoniam sine sancto Spiritu ministerium episcopale non agitur, non sit vobis leve in episcopis contristare Spiritum sanctum, cum Dominus terribiliter comminans dicat: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. xviu, 6). Et Apostolus: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. iv, 30). Et item idem Apostolus dicit : Per fidem habitare Christum in cordibus nostris (Ephes. I, 17), qui jam sedens ad dexteram Patris de cœlo Saulo intonuit dicens: Saule, Saule, quid me persequeris ? (Act. Ix, 4.) Demonstrans quoniam in membris suis Christus per- C sequitur et scandalizatur, et in membris suis suscipitur, velut se dicturum electis in judicio pollicetur: Quandiu uni de minoribus meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40). Et sanctus Spiritus in eis in quibus habitat contristatur, sicut ex Apostoli verbis supra ostendimus. Et quia jam tempus transiit, ultra quod sacri canones Spiritu Dei conditi et totius mundi reverentia consecrati decernunt ut ordinationes episcoporum non differantur, sicut synodus apud martyrium sanctæ Macræ secundum leges et regulas diffinivit, electionem episcoporum, qui designati ad hoc negotium exsequendum una cum consensu vestro fuerunt in synodo, sicut in epistola vobis directa ab eadem synodo scriptum habetur, dominatio vestra consentiat, et non differatis accelerare, ut vobis suggessimus, quatenus ipsa ecclesia diu contra sancti Spiritus promulgationem non vacet pastore, et vos, quod absit, non mediocre incurratis periculum. Quia enim sacri canones (conc. Anth., can. 16) perfectum dicunt esse concilium, ubi cum suis suffraganeis interfuerit metropolitanus antistes, multo magis ratum teneri debet quod metropolitani cum episcopis diversarum provinciarum secundum sacras leges et regulas decreverunt. Sexcenti namque triginta et eo amplius episcopi, quorum nomina scripta sunt in cœlo, quorumque nomina habemes scripta in libris nostris, in Chalcedona civitate apud Martyrium sanctæ Euphemiæ in Christi nomine con

CAP. VI. De eo quod in litteris vestris, quas pridie

mine Teutberto relegi, voluntarie vos subjicere velle exiguitatis meæ consiliis, et secundum quod hortatus fuero, agere et disponere in ecclesiasticis et secula · ribus negotiis, et meæ fiduciæ vosmetipsos subjicere velle, et secundum datum a me consilium regni vestri jura componere: vestræ dominationi rescribo, ut Domini voluntatem vestræ voluntati præponere in omnibus studeatis, cujus voluntatem per sanctas Scripturas, et per eos qui jam in cœlo cum illo regnant, et in terris miraculis coruscant, et per sacras leges a Christianis imperatoribus et regibus promulgatas, sicut ipse dicit: Per me reges regnant, el conditores legum justa decernunt (Prev. vi, 15), potestis cognoscere: sed et per scripta a nobis ex synodo apud martyrium sanctæ Macræ habita, el per consacerdotes nostros vobis directa, potestis agnoscere. Sed satis doleo, et multum timeo, quia, ut cum venia vestra dicam, quantum in hac causa de qua agitur paret, plus intenditis sequi propriam voluntatem quam divinam auctoritatem, et eorum qui se importune ingerunt cupiditatem quam sanctæ Ecclesiæ utilitatem; et eorum de quibus dicit Apostolus, quoniam nesciunt quæ loquuntur, neque de quibus affirmant (1 Tim. 1, 7), adulationis favorem quam vestram ipsam salutem. Quod scripsistis, vota omnium qui commorantur in Belvacensi Ecclesia, in Odacrum concordare, non est mirum si stulti et improbi ac cupiditate cæcati toties taliter agunt, non correcti de rejectione pravæ suæ eleD ctionis in Fromoldum, et reprobato Rodulfo, et a se electo Honorato sacro episcopali ordini adhuc fidei doctrina incongruo, perdiderunt electionem, sicut ostensum est illis in synodo, et per sacras regulas non ulterius illorum, sed episcoporum esse electionem, quam non præire sed subsequi, et non se ab ea debere excidere, et nunc contra regulas et leges sine visitatore præsumpserunt electionem. Unde referendum est eidem plebi illud propheticum: Frons mulieris meretricis facta est tibi, nescis erubescere. (Jer. II, 3). Et Jacobus Apostolus tam tales clericos quam plebeios redarguit dicens: Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo? (Jac. iv, 4.) Adulteros enim recte nuncupat, quos

ecclesiastico valeat ministrare.

derelicto amore sapientiæ cœlestis, quæ dicit: Leges A mortem corporis mei, in diœcesi Rhemensi in gradu meas custodite (Levit. xvm et xx), ad amplexum potius amicitiæ mundialis esse deflexos increpat. Quapropter potius merentur excommunicatione corrigi, quam corrupti in voluntatibus suis audiri. Sed forte non est ita ut vobis est dictum. Dominationi autem vestræ ostendo quod scriptum est, Spiritu sancto dictante, in Decretis apostolicæ sedis : Quod si et omnes sacerdotes, et mundus erroris assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationis damnationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit.

CAP. IX. De eo quod scripsistis, quia si vestræ voluntati, ecclesiasticis videlicet regulis contrariæ, obsecutus fuero, eos quos mihi chariores et familiariores cognoveritis, honorare in omnibus curabitis, tantummodo ut in hac petitione vestra vobis consentiam, non meis, sed sacrorum canonum verbis respondeo, quia secundum eosdem sacros canones, pro indigentibus, et mihi conjunctis, et pro aliis, sicut præcipiunt, ad salutis vestræ augmentum et potestatis honorem, regiam potestatem vestram petitionibus adire curabo, quandiu Dominus me in corpore morari præceperit. Verum, sicut sanctus Innocentius papa dicit: Sollicitos vos pro salute

CAP. VII. Quod scripsistis, ut sicut semper regibus prædecessoribus vestris in omni utilitate regni pro- B libenter audio; contra caput autem non libenter ad

ficuus et devotus fui, ita vobis fidelis et devotus existam. Quod et hactenus observavi et observare cupio. Vos autem sanctæ Ecclesiæ, et ejus rectoribus, atque mihi servate quod illi conservaverunt; et pro devotionis fidelitate, quam vobis cum cæteris fidelibus vestris in electione vestra; non sine magno labore, ad provectionem regiminis, quo jam nomine, det Dominus etiam virtute potiti estis, nolite retribuere mihi mala pro bonis, suadentes, non tamen auxiliante Domino, persuadentes, ut in senecta mea declinem a sacris regulis, quod nec pro cupiditate, nec pro amore vel timore hactenus feci, ut a gradu episcopali, quo per triginta et sex annos gratia Dei usque modo functus fui, merito decidam. Non enim excidit mihi a mente sententia Salvatoris, qua dicitur: Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se aulem ipsum perdat, et animæ suæ detrimentum faciat? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Luc. 1x, 15; Matth. xvi, 25.) Et sacri canones Spiritu sancto decreti (concil. Carth. II, can. 13): Si quis, inquiunt, contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. » Et si vobis consensero, ut contra divinas et humanas leges, et contra vestram et meam, coram pluribus in synodo episcopis cohibentibus, professionem faciatis, me perdam, et vos non salvabo, dicente Apostolo: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. 1, 32). Et sicut in ecclesiasticis et in mundanis legibus scriptum habetur: Prava facientes atque consentientes par judiciorum pœna constringit: nee expers facinoris æstimatur, qui licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem fœdusque receperit.

CAP. VIII. Quod scripsistis, ut per meam voluntatem et ministerium Belvacensis Ecclesiæ episcopatum dilecto filio meo et fideli vestro Odacro tribuere valeatis, si vestræ dominationi de illo est cura, hoc nullatenus faciatis, ne forte si feceritis, et ipse episcopium illud, et pastore vacantem Ecclesiam, con tra sacras Ecclesiæ regulas invadere præsumpserit, sacris legibus et regulis exigentibus, quod non opto, contingat ut ulterius, nec in vita mea, nec post

C

D

mitto. Et sanctus Gregorius exponens (hom. 37, in Evang.) sententiam Evangelii: Si quis venit ad me, el non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26), dicit: Quoniam quisquis jam æterna concupiscit, in ea quam aggreditur causa Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet, ut eo verius cognoscat Deum, quo in ejus causa neminem recognoscit. Unde in hoc episcopali ministerio carnalem propinquum, nec amicum videlicet animi familiarem, carnali affectu recognosco, sed sententiam Domini attendo, qui dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro (Joan. x, 1). Et ideo neminem eligo, neminem recognosco, neminem recipio, nisi qui vita et moribus, et scientia catholicæ doctrina, per claves Ecclesiæ ad hoc episcopale ministerium accedit, et sciat et faciat quod sacrum ministerium postulat. Et quoniam non est Deus personarum acceptor, sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. x, 34), in hac causa nullius personam accipio, sicut sanctus propheta virum justum describens dicit : Qui excutit manus suas ab omni munere (Isa. xxxш, 15). Neque enim dixit tantum a munere, sed addidit ab omni, id est a munere manus, a munere linguæ, a munere obsequii, sicut jam vobis scripsi, si mente voluissetis recondere.

CAP. X. Vestram denique charam mihi dominationem solerter atque attente ante mentis oculos oportet habere, quod, sicut jam vobis scripsi, qui contra sacros canones ordinantur, et ordinatores et ordinati hæretici sunt, sicut sanctus Gregorius et cæteri catholici Ecclesiæ sanctæ doctores atque rectores multoties in libris suis ostendunt. Quam hæresim sanctus Petrus primum in Simonem Magum æterno anathe. mate condemnavit (Act. vin). Sed et hujusmodi non ordinationis, sed exordinationis mediatores, præfatum magnum et sanctum Chalcedonense concilium (can. 2), si clerici sunt, proprio gradu privari, si vero laici aut monachi fuerint, sine ulla exceptione

« VorigeDoorgaan »