Pagina-afbeeldingen
PDF

gite, et alios admonete, quia sicut majus peccatum A depraedationibus et fornicationibus, et aliis crimini

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

hixcMARus Rhemorum episcopus omnibus presbyteris in parochia nostra consistentibus.

Sieut vobis saepe dixi, sacerdotes medici sunt spiritales, et infirmi homines sunt peccatores. Et licet nos peccatores simus, tamen dignatione Dei officium sanandi peccatores suscepimus; sicut sæpe medici corpore infirmi per magisterium medicinæ infirmos solent sanare. Et quando usitata infirmitas venit in aliquo, usitatam faciunt medicinam: quando autem inusitata infirmitas nascitur infirmo, de medicinæ experimento inusitatam medici faciunt medicinam. Propterea, fratres, unusquisque vestrum quotiescumque cantat missam, usque dum ista quam patimur miseria in parochia nostra cessaverit, quoniam tales homines sunt qui non propter salutem, sed propter consuetudinem, ad ecclesiam veniunt, et usque ad Evangelium, juxta quod ista prædicare debueratis, im missa stare solent et recedunt, statim post Apostolum, id est post Epistolam, hanc admonitionem nostram ab initio usque ad finem, cum verbis prophetæ vel Apostoli legite, quia ntinam non adjudicium nostrum dicamus, et nos Dei apostoli, id est Dei missi sumus. Ut quoniam ipse per corporalem praesentiam eis qui in parochia nostra tanta mala faciunt annuntiare non possum, verbum Dei per nos ad illos transmissum, quod alligari quacunque infirmitate non potest, illis eorum salutem annui,tiet. Et orate pro illis et pro nobis omnibus, ul ipsi resipiscant a laqueis diaboli, a quo capti tenentur ad Dei voluntatem, et Deus nobis patienuiam sufferendi donet, et liberet nos a malis quæ patimur propter peccata nostra, et det pacem in diebus nostris. Et admonilio nostra ad illos talis est.

Precor vos omnes in amore Dei, legationem ejus portans, per Christum, qui pro vobis crucifixus est, et per Spiritum sanctum, per quem in baptismate sanctificati estis, tam qui de parochia mea estis quam et vos qui de aliis parochiis in paroehiam istam venistis et venitis, ut abstineatis vos ab istis

bus quæ mergunt eos qui illa faciunt in infernum, et de illis quæ in mea parochia facta habetis, confessionem puram et dignam pœnitentiam faciatis. Quæ mala vobis et omnibus Christianis Paulus apostolus enumerat dicens : Nolite errare, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, aeque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. vi, 9), si vel in uno de istis peccatis quicumque homines vitam istam finierint. ût iterum idem Paulus apostolus dicit : Si quis frater, id est si quis Christianus, nominatur, et est formicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut ebriosus, aut maledicus, aut rapar, cum tali homine nec ci

B bum debet verus Christianus accipere (I Cor. v, 14}. sicut Dominus dixit de baptismo quod nullus potest A nem ab his malis non cessavit ad communionem non

[ocr errors][merged small]

Et iterum dicit : Non solum qui faciunt, sed et qiti consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. 1,52). Quoniam sicut demonstrat sanctusJoannes apostolus, qui alicui consentit talia mala facere, id est si in eum emendare potest, aut illi potest vetare ut non faciat, aut si talem non potest corrigere, et ab illius se potest communione separare, et non facit, communicat et particeps est operibus illius malignis (1 I Joan. xi). Et ideo, fratres et filii, videte quantæ miseriæ et (!e paganis et de aliis malis Christianis super nos veniunt, et quotidie qui ista mala faciunt, de isto sæculo ex majori parte ad tormenta, qu;e sine fine, pro malefactis quæ in parvo tempore fecerunt mortui vadtint; et timentes Dei judicium, retrahite vos ab ista rapina et a cæteris malefactis. Maxime in isto tempore, quando alia peccata, quæ per totum annum sicut fragiles homines committitis, pœnitere et satisfacere Deo inde debetis, ut communionem corporis et sanguinis Domini in sanctissimo die redemptionis nostræ non ad judicium, sed ad salutem accipere possitis. Quia si quis de istis peccatis plenus ad illam sanctam communionem accesserit, sine dubio suam perditionem accipiet, sicut et Judas fecit, qui Dominum tradidit, et laqueo strangulatus quo se suspendit medius crepuit, et diffusis visceribus in inferimum perrexit. Quoniam sicut ille Dominum Judæis tradidit, ita iste corpus et sanguinem Christi accipiens peccatoribus suis imembris in condemnationem tradit. Et de hoc quod ille passus est in anima simul et corpore, multos exspectat Dominus ad pœnitentiam, ut non patiantur in corpore. Omnes autem male hanc communionem accipientes patiuntur in anima et peribunt in aeternum, nisi Dei gratia fuerint liberati per pœnitentiam. De istis quæ dico potest fieri ut diabolus humanæ salutis inimicus immittat in corda vestra, cum auditis quod tale periculum sit hanc sanctam communionem accipere, si ab iniquitatibus ves!ris vos non vultis retrahere, et dicatis : Si tale periculum est nobis, sicut iste episcopus dicit, communicare, abstinebimus nos ab illa communione, quia non retrahimus nos a mala operatione. Unde iterum audite quibuscunqiie diabolus ista susurrat, Quoniam fieri salvus, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. iii, 5), ita de hac sancta communione dixit : Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi, 54). Et sicut dixit: Qui crediderit et baptiaatus fuerit salvus erit (Marc. xvi, 16); id est si quod promisit in baptismate, diabolo et ejus operibus abrenuntiando, et in Deum fide quæ per dilectionem est credendo, quod est ut in fide et bonis operibus permaneat, et si post baptismum peccaverit, per confessionem et dignam pœnitentiam illis qui in eum peccaverunt dimittendo, et bonis operibus insistendo, hoc quod male fecit emendet. lta etiam de hac sancta communione dixit : Qui manducat

carnem meam et bibit meum sanguinem, in me ma- B

net et ego in eo (Joan. vi, 57); et : Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum, et ego resuscitabo eum in novissimo die (ibid., 52, 55). Propterea attendite, omnes Christiani, quia sine ista communione. nec remissionem peccatorum p0testisaccipere, nec de inferno liberari, nec ad regnum Dei potestis pervenire. Et qui istam communionem cum odio et corde pleno de iniquitate, sicut dixi, et cum voluntate peccandi acceperint, judicium et condemnationem sibi accipient. Et ideo nullum consilium aliud restat ei quicunque vult salvus fieri, nisi ut ab iniquitatibus cesset, et inde pœniteat et offerat Deo confessionem de præteritis peccatis et profesgionem, ut in reliquum cesset a peccatis, quantum

ei Deus adjutorium dederit, et bonis insistat operi- C

bus, et confisus de misericordia Dei, mundo corpore et pura conscientia et contrito corde accipiat communionem corporis et sanguinis Domini. Et tunc non erit ei in condemnationem, sed in remissionem omnium peccatorum, et in fortitudinem, ut possit resistere diabolo, et ad regnum Dei pervenire. Quoniam sicut qui adhæret meretrici unum corpus efficitur, ita qui digne communicat de ista communione unus spiritus est cum Domino (I Cor. vi, 16), et in quo Deus habitat et ipse in Deo, et in tali homine in quo Deus habitat, et qui in Deo habitat, non habebit peccatum et peccati auctor atque hortator diabolus, Jamnabiliter locum; et si ita perseveraverit, post mortem in refrigerio erit, et post resurrectionem in sanctorum angelorum consortio cum Christo sine fine regnabit. Et nolite sperare quia tantum ad terrorem vestrum, et non ex veritate hoc dicam. Testis est Deus quia sicut ex ore Dei per Scripturas accepi, ita et hic ad salutem et correctionem vestram scripsi. Et sciatis quia nisi vos correxeritis ut ista mala dimittatis, omnes qui in ista mea panochia ista mala facilis excommunicabo, et presbyteris mandabo ut nulli communionem scienter donent, qui ista mala post istam admonitionem relectam in mea parochia fecerit, neque illi qui facienti volunuarie communicavit, aut facienti mala consensit. Et omniLus ad communionem accedentibus presbyter quiscunque denuntiet, ut qui post istam admonitio

accedat, sciens qui condemnationem accipiet. Et ex verbo Dei mandabo, ut nullus presbyter in mea parochia de alia parochia veniens illis missam cantet qui se ab istis malis non correxerint, sicut in Christi amore vos deprecor. Et nemo despiciat dicens : Quid si iste episcopus talia commendaverit ? Sciat pro certo quia qualiscunque ego sim, Deus verax et omnipotens est qui dixit uobis : Quæcunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo (Matth. xviii, 18). Et si aliquis dixerit : Ad illos dies in alteram ibo parochiam, sciat quiscunque ille non hominis sed Dei illusor et suus ipse deceptor, quia si in alteram parochiam: communicare sic excommunicatus perrexerit, quoniam majus etiam judicium coram Deo. sustinebit, quia putat se illum effugere posse qui ubique est, et cujus verbo, non mea potestate secundum hominem, sed secundum divinum ministerium, illum excommunicabo. Et non irascimini, dilecti fratres et filii, quia paterna dilectione vos moneo. Sed corrigite vos, attendeutes comminationem Dei et ad me et ad vos factam. Ait enim Dominus unicuique qui oflicium sacerdotale suscepit: Si annuntiaveritis iniquo iniquitatem suam, et conversus fuerit ille iniquus ab impietate sua, ille vita vivet, et tu animam tuam liberasti. Et si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et non fuerit conversus ille impius ab impietate sua, ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. iii, 59). Quapropter, fratres et filii, attendite, quia Deus omnipotens est qui ista dixit, et ipse nos fecit, et ipse nos redemit, et ante illius judicium omnes astabimus, et ibi judicati erimus nos sacerdotes, et principes ac seniores, qui vos admonere et castigare debemus, et pro noslris ac vestris peccatis ; et vos etiam judicati eritis, non solum de peccatis quæ fecistis, et non pœnituistis, sed etiam de admonitionibus et éastigationibus quas contempsistis. Deus omnipotens, qui per me ista loquitur in auribus vestris, per se.hæc loquatur in cordibus vestris.

EPISTOLA XVIII. D PRESBYTEROS RHEMENSIS PAR0CHIAE. De baptismo. (Aet. prov. eccl. Rhem.)

fliNCMARUs episcopus ac plebis Dei famulus dilectis fratribus hujus Rhemensis parochiæ comoresbyteris nostris

Cupiens vos in omni sensu et doctrina auque operis perfectione gratia Dei esse ditatos, pro imposito exiguitati meæ ministerio singulis et in commune vobis quædam de actione sacri baptismatis breviter ex plenitudinis latitudine sanctarum Scripturarum, et doctrina catholicorum patrum curavi excerpere et notitiæ vestræ ingerere, ut secundum sacram Scripturam intelligatis in sancto ministerio cuncta quæ agitis, et ut in aperio sermone non siu in vobis difficultas intelligendi, neque in prolixo gendi et memoriæ commendandi. Dominus Jesus Christus, creator et redemptor noster, dicit in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum cælorum (Joan. iii); unde discipiilis suis mandavit dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizamtes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis (Matth. xxviii). In istis paucissimis verbis totius sanctæ prædicationis ordinem exposuit, bis docere dixit, et semel baptizare. Primo omnium fidem catholicam docere præcepit, et post fidem acceptam, in nomine sanctæ Trinitatis baptizare jussit. Deinde fide imbutum et sacro baptismate ablutum evangelicis instruere præceptis mandavit. Primo fides docenda est, et sic haptismi percipienda sunt sacramenta, deimle evangelica præcepta tradenda sunt. At si aliquid horum trium defuerit, salutem animæ suæ auditor habere non poterit. Hic namque ordo catechizandi, il est instruendi in adultæ ætatis viris ubique firmiter retinendus est. Fragiliori vero ætati pia mater Ecclesia concessit, ut qui alieno in paternæ prævaricalionis ligatus est peccato, alterius in baptismi mysterio abrenuntiatione et fidei professione solutus sit. Et si hoc non esset, quanti perirent infantes, ex quorum numero cœlestis quotidie ædificatur Jerusalem ? Absque fide quippe baptisma non proficit, dicente Apostolo : Sine fide impossibile est placere Deo ' Heb. ii). Inter impossibile siquidem et difficile hoc interesse legimus. Diflicile est quod licet vix, tamen fieri potest : impossibile vero, quod omnino ab humana fragilitate fieri non potest. ldeo ipse Dominus in Evangelio stupentibus apostolis, quis ex divitibus salvus fieri posset, respondit : Apud homines, hoc impossibile est ; apud Deum autem omnia possibilia sunt (Matth. xix). Docendus est itaque homo rationalem habens intelligentiam, et multimoda prædicatione attrahendus, ut sacræ fidei veritatem agnoscat; et maxime Dei omnipotentis pro eo deprecanda est clementia : quia otiosa est lingua docentis, si gratia divina cor non imbuit auditoris, dicente ipsa Weritate : Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus attraxerit eum (Joan. vi) ; el ut æqualiter sanctam Trinitatem salutem hominis operari intelligatis, dicit et ipse Dominus in Evangelio: „Nemo potest venire ad Patrem, nisi per me. (Joan. xiv); item et de Spiritu sancto ait : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. iii). Quod enim visibiliter sacerdos per baptismum operatur in corpore per aquam, hoc Spiritus sanctus invisibiliter operatur in anima per fidem. Tria sunt in baplismalis sacramento visibilia, et tria invisibilia. Wisibilia sunt, sacerdos, corpus et aqua; invisibilia vero, spiritus, et anima, et fides. llla tria visibilia nihil proficiunt foris, si hæc tria invisibilia non operanlur. Sacerdos eorpus aqua abluit, Spiritus sanctus animam fide justificat, et hoc est quod Apostolus ait : Cooperatores enim Dei sumus (I Cor. iii).

PAtraol. CXXVI

[ocr errors]
[ocr errors]

Cooperatur homo sancto Spiritui in salute hominis ; sed et ipse homo qui baptizandus est, cooperari ambobus debet in salute sua ; id est Spiritui sancto et sacerdoti humiliter corpus praestare ad sacri mysterium lavacri, et animam voluntarie ad catliolicæ fidei . susceptionem. Ut vim cognoscatis hujus sacratissimi juxta sanctorum Patrum intelligentiam et statuta ecclesiastica, vestræ charitati eadem sacramenta catholica interpretatione ostendam. Nam magna sanctitate et venerabili significatione quidquid in eis geritur statutum esse, neminem dubitare fas esse credimus. Primo, paganus catechumenus, id est instructus, fit accedens per ordinem traditum ad baptismum, id est sanctam tinctionem ; et renuntiat maligno spiritui et omnibus damnosis ejus pompis. II. Accipit manus impositionem et crucem in fronte, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti : et exsufllatur in facie, ut fugato diabolo, Christo Deo nostro paretur introitus. llI. Exorcizatur, id est, conjuratur malignus spiritus, ut exeat et recedat, dans locum Deo IV. Accipit catechumenus salem, ut putrida et fliixa ejus peccata sapientiæ sale divino munere miindentur. - V. Deinde vero symboli apostolici traditur ei fides, et oratio Dominica ; ut vacua domus et a prisco habitatore derelicta, fide ornetur, et præparetur habitatio Deo. Quorum expositionem, id est symboli et orationis Dominicæ, habetis in scrutinio quod fit in apertione aurium, sicut vobis credimus esse notum. Quod enim symbolum Græce dicitur, latine indicium, vel signum, sive collatio interpretatur. Indicium, quia per id indicatur fidei integritas. Signum , quod eo bene retento et intellecto fideles ab infidelibus discernuntur. Collatio, quia in eo sancti apostoli omnem fidei integritatem contulerunt : quod autem omnes Apostoli pari fidei sinceritate corde retinebant, ore confessi sunt; et singuli proprias sententias conferentes, symbolum, id est totius fidei collationem ediderunt. Discessuri enim ab invicem per totius orbis provincias normam futuræ prædicationis in commune statuerunt; ne localiter ab invicem discedentes, diversum aliquid vel dissonum prædicarent. Oratio autem Dominica, quam omnes Christiani sincero corde frequentare necessario debent, ideo sic appellatur, quia petentibus apostolis ut eis insinuaret qualiter orare deberent, Dominus noster Jesus Christus, sicut sacra Evangelia docent, hanc orationem illis composuit, et sic eos orare præcepit. VI. Tunc fiunt scrutiiiia, id est explorationes, vel investigationes secundum morem vobis cognitum, ut exploretur sæpius, quam firmiter post renuntiationem Satanæ sacra verba datæ fidei radicitus corde defixerint; et sicut vobis notum est per decretos dies in sancta Quadragesima fiunt septem scrutinia, secundum formam septiformis Spiritus. Wll. Deinde tangit consecrando sacerdos nares et aures de sputo, et dicit : Effetu quod est adaperire lw

(Mattli. vii), et reliqua. liiter cætera quippe conse- A cedant. Sed sicut nostrarum regionum consuetudo

crationis exordia, de saliva oris sui sacerdos nares tangit, et aures consecrandi, et dicit : Effeta, quod est adaperire. Obsurduit enim homo ab audiendo vitæ verbo, postquam mortifera serpentis verba contra Deum timidus audivit; et surditatem quam primus homo peccando promeruit, omnis per traducem virilis seminis generatus ab illo contraxit. Per salivam quidem oris sacerdotis, gustus quo initiandus est supernae sapientiæ designatur: quia ex capite in quo omnes sensus hominis sunt, saliva descendit : et Apostolus : Caput, inquit, Christi Deus (I Cor. xi), et divinitas hominem assumens, quoddam ex connexione duarum substantiarum in una Dei Filii persona collyrium fecit, unde genus humanum, quod coecum a primis parentibus matum erat, illuminaret. Non ab re sputo aures tanguntur et nares : ut qui exspuens linguam muti tetigerat, et sputo lutum fecerat, et oculos cæci nati aperuerat, nunc per ministerium sacerdotum, et auditum spiritalem his qui baptizandi sunt, tribuat; et recte loquendi, id est veræ fidei confitendi facultatem præbeat; et mares, quibus bonum Christi odorem capiant, aperiat. Per tactum vero narium, ut abjectis delectationibus noxiis, solum Christi semper amplectatur odorem, de quo dicit Apostolus : Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. 11). Et ut meminerit se juxta exemplum beati Job, donec superest halitus in eo et spiritus Dei in naribus ejus, non loqui iniquitatem labiis, nec lingua mendacium meditari debere. Porro per tactum aurium, ut relicto auditu linguæ nequam , audiat verl)a Christi, et faciat ea : similis vero prudenti, qui ædificavit domum suam supra petram : qui incorporatus Ecclesiæ, quæ corpus est Christi, dicit cum Psalmista : Sacrificium et oblationem , veterum scilicet cæremoniarum, noluisti : aures autem perfecisti mihi, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filia: Sion (Psal. xxxix), et : In me sunt, Deus, vola tua, quæ reddam laudationes tibi (Psal. lv). Legimus quoque in quibusdam regionibus esse consuetudinem, ut etiam labia consecrandi de saliva sacerdotis tangantur, auctoritate sacri Evangelii : quia postquam Dominus in aures surdi et muti misit digitos suos, sputo tetigit linguam illius, et subintulit : Effeta, quod est adaperire. Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. Et in quibusdam regionibus alii oleo sancto tangunt catechumenorum aures et mares : quia nemo potest per gratiam sancti Spiritus, quæ oleo designatur, fidei sacramenta cognoscere, misi audiat prædicantem, dicente Apostolo : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. x). Nares quoque simili tactu sanctificantur : ut hi qui ad l)aptismum veuiunt admoneantur tanli mysterii sacramentum per gratiam sancti Spiritus usque ad mortem inviolatum atque integrum custodire. Ut quandiu spiritum vitae hujus naribus suis attrahunt, a Christi Domini nostri cultura et servitio non re

B

ab eis noii est reprehendenda, ita nec a nobis illaruin consuetudo, quia non abhorrere a fide videtur, penitus est abdicanda : cum in unius fidei soliditate in quibusdam rebus obesse non soleat diversa consuetudo. Sicut et sacramenta Veteris ac Novi Testamenti, licet pro temporum ratione discrepent, fides tamen una, eademque concordat : quia quam nos per apostolos factam, eamdem patres Testamenti Veteris dispensationem Christi per prophetas didiCerant eSSe venturam. VllI. Posthæc vocato ex nomine consecrando, interrogat eum sacerdos, si abrenuntiet Satanæ et omnibus operibus ejtis, et reliqua. Post cujus responsionem ungit eum oleo exorcizato, in pectore et inter scapulas, dicens : • Et ego linio te oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro in vitam æternam. » Pectus quippe perungitur oleo, ut signo sanctæ crucis diabolo claudatur ingressus. Signatur et inter scapulas, ut uudique muniatur. Item in pectoris et inter scapulas unctione signatur fidei firmitas, et operum bonorum perseverantia. Signatur etiam baptizanduspectore et inter scapulas de oleo sancto: ut illius olei sancti, videlicet Spiritus unctione liniatur, de qua Apostolus ait : Sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. ii); ante et retro munitus contra omnia, prospera sive adversa, sit circumspectus. Abrenuntiat autem baptizandus diabolo, id est, resistit, sicut jubet Petrus apostolus, dicens: Resistite diabolo, et fugiet a vobis (I Petr. v). Abrenuntiat quidem, id est, repudiat, spernit, rejicit, contradicit, abnegat, relinquit, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Quamvis enim illius verbi quod est nuntio, sensus in promptu sit, cum sine præpositione profertur : accepta præpositione interdum a sua significatione non longe recedit : ut est illud, nuntio et renuntio; interdum vero in alium sensum vertitur, ét est illud : Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. xiv). Quam sententiam beatus Gregorius exponens in homilia Evangelii, renuntiare abnegare, intelligi debere, ostendit. Denique baptizandus post abrenuntiationem Satanæ, interrogatur si abrenuntiet omnibus operibus ejus. Quæ sunt autem opera Satanæ, divinus aposlolus Paulus, in quo loquitur Christus, demonstrat scribens ad Corinthios : Si quis frater est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapar, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. v). Et item : An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque formicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. iv). Et ad Galatas : Manifesta sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, aemulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, inridiae, · quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Galat. iii): nisi per debitos pœnitentiæ fructus, antequam exeant de corpore, ea cooperiant, et devotis precibus, eleemosynis, jejuniis, fletibusque et hostiæ salularis oblationibus, abluere illa curaverint. Abrenuntiat enim baptizandus oinnibus diaboli pompis, id est spiritualibus vitiis, ut sunt ambitio, arrogantia, vana gloria, ostentatio et cætera hujusmodi, quæ de superbiæ fonte procedunt. Pompa quippe proprie dicitur publica ostentatio cum multa ambitione. Ambitio quippe phantasia dicitur Græce : quo nomine designatur multiplex apparatus et pompa regalis ollicii. Et hac conditione post abrenuntiationem, ut præmisimus, oleo sancto linitur. IX. Et sic fonte verbis solemnibus consecrato, adstante baptizando juxta fontem, obsequente patrono interrogat eum sacerdos, si credit in Deum Patrem omnipotentem, et reliqua secundum morem. Et respondente illo secundum ecclesiasticam consuetudinem; post supradictam trinam diaboli et pomparum, ac operum abrenuntiationem, postque trinam veræ fidei confessionem, quia non potest quisque misi trina abrenuntiatione et trina coiifessione purgari; trina mersione baptizatur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti : ut sicut interior homo, qui ad imaginem sanctæ Trinitatis conditus est, per invocationem sanctæ Trinitatis ad eamdem revocatur imaginem; et qui tertio gradu peccati, id est, cogitatione, locutione et operatione cecidit in mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam. Et sicut interior homo in fide sanctæ Trinitatis ad imaginem sui conditoris reformandus est, ita et exterior trina mersione abluendus est : ut quod invisibiliter Spiritus operatur in anima, hoc visibiliter sacerdos imitetur in aqua. Nam originale peccatum tribus modis actum est, delectatione, consensu et opere; ita et omne peccatum, aut cogitatione, aut locutione, aut operatione eflicitur; ideo triplici gei:eri peccatorum trina videtur ablutio convenire; vel propter originale peccatum, quod in infantibus valet ad perditionem, vel propter illa quæ in provectioris ætatis hominibus, voluntate, verbo vel facto adduntur. Et quia sectandum sanctam Scripturam unus Deus, una fides, unum baptisma, ter baptizandus mergitur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut Trinitas unum appareat sacramentum; et non baptizetur in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus, juxta Apostolum. lgitur umus est Deus, una fides, unum baptisma : sed duæ sunt pactioiies quæ in baptismate paciscuntur, quas patroni suis susceptis, cum ad intelligibilem ætatem pervenerint, insinuare sollicite et inculcare debent. Quarum pactionum una est qua diabolo abrenuntiatur, et omnibus operibus ejus, et omnibus pompis ejus : et altera qua quisque baptizatus professus fuit se credere in Patrem, et Filium, et Spiritum san

homicidia, ebrietates, comessationes et his similia, A ctum. Quas necesse est inconvulsæ mentis inten

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

dignemini, ut undecunque, secundum formam regularem electionis, episcopi talem eligant, qui et sanctæ Ecclesiæ utilis, et regno proficuus, et vobis fidelis ac devotus cooperator existat : et consentientibus clero et plebe eum vobis adducant, ut secundum ministerium veslrum res et facultates Ecclesi;e, quas ad defendendum et tuendum vobis Dominus commendavit, suæ dispositioni committatis, et cum consensu ac litteris vestris eum ad metropolitanum episcopum ac coepiscopos ipsius diœceseos, qui eum ordinare debetit, transmittatis, el sic sine scandali macula ad saiictum sacerdotium provehatur. » Et reliqua quæ inde ibi sequuntur. CAP. II. In quibus verbis nulla indebita cujuscunque voluntas, nihil contra Doinini voluntatem, nihil contra vestrum honorem, nihil contra regni vobis commissi resonat salvamentum : sed ordinis plenitudo , qualiter electus vitæ merito et sapienti;e doclrina a metropolitano et provinciæ coepiscopis debeat juxta Nicænum sanctum et magnum concilium regulariter ordinari, ubi inter alia scriptum est (can. 6) ; « Illud, inquit, generaliter clarum est quod si quis præter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus diflinivit episcopum esse non posse : firmitas autem eorum quae geruntur per unamquamque provinciam metropolitano uribuatur episcopo. » Et de hac mystica Nicæna synodo sedes apostolica contestatur (Leo,

« VorigeDoorgaan »