Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

usque ad illius tempus exstiterat, tantam copiam A abba ad monasterium sancti Galli veniens, honorifice ille patravit, ut locus iste ex eorum multiplicatione non parum excresceret. Qui, quales, et quot fuerint, qui diligentius quæsierit, invenire poterit.

7. Tempore vero procedente idem abbas, cum jam ætatis gravitatem corporisque infirmitatem non sufficere crederet ad instantium necessitatem negotiotiorum, a Hludowico clementissimo augusto impetravit ut Bernwicus, monachus noster, successor illi existeret; quod statim, ut ille postulavit, effectum est. Ordinatus est vero Bernwicus abbas vivente Gozperto, anno incarnationis Domini 837, Hludowici autem imperatoris 24. Post hæc vero Hludowicus imperator 12. Kal. Jul. de hac luce migravit anno incarnationis Domini 840. Eodem etiam anno facta est solis eclypsis 3. Non. Maii in vigilia ascensionis Domini a. Post obitum vero Hludowici imperatoris maxima discordia orta est inter filios ejus, Hlotharium, qui primus fuit ætate, et Hludowicum et Carolum. Itaque Hlotharius cum esset ætate primus, potentia utique et multitudine populorum post se declinantium cæteros præcellebat. Cum igitur, ut diximus, maxima pars populorum Hlotharium sequeretur, contigit et Bernwicum nostrum abbatem illius partis fuisse adminiculatorem. Nec minus interea Hludowicus Alamanniam penetrans, singula loca suæ suorumque dicioni subjecit; indeque abbatem in nostro monasterio constituit Engelbertum, monachum nostrum. Qua re contigit, ut sicut regna, ita et monasteria diversis erroribus atque laboribus quaterentur. In tantum autem major pars populorum Hlotharium sequebatur, ut quidam principes Alamannorum cum exercitu magno Hludowico obviam pergerent, eumque, ne fines illorum intraret, prohibere vellent. Cum quibus protinus pugnam validam commisit, et maximam eorum partem prostravit, reliquos vero omnes in fugam convertit; et sic ad fratrem suum Carolum pervenit. In quibus terminis Hlotharius cum maximo exercitu aderat contra fratres suos, Hludowicum et Carolum, et ipsi contra illum. Die autem constituta, commissum est prælium validissimum, atque miseria plenum, et Domino disponente juniores exstiterant victores anno incarnationis Domini 841.

Ergo hac miserabili consummatione belli peracta, protinus Hludowicus abbatiam sancti Galli Grimaldo b destinavit atque contradidit. Qui statim eam, in quantum valuit, causa regiæ auctoritatis obtinuit.

8. Postquam vero divisio regni patrata est, et pax inter germanos reges firmata est, Grimaldus

a Has temporum consignationes omnes veras esse indaganti patebit.

b Grimaldus in regia aula educatus et bene doctus (Epistola Ermenrici) habuit fratres Wettinum monachum Augiensem, et Thietgaudum archiepiscopum Trevirensem (Mabillon). Factus archicapellanus, et tribus abbatiis prælatus, Sangallensem omnibus prætulit. (Epistola Ermenrici Aug.)

eId est, antequam abbatiam S. Galli obtinuerat. did est donum.

B

C

D

c

atque omni obsequela suavitate a fratribus ejusdem monasterii susceptus est, atque devota illorum servitute sustentatus. Causa autem extitit, quam nemini miram puto videri, fratres nostros tristitia non parva agitari, eo quod securitas electionis eorum, quæ tam multis, ut ante prædiximus, laboribus sepe difficillime fuerat adquisita, tam facile de eorum potestate deficiebat excussa. Sed hujus tristitiæ, Domino juvante, jocunda venerat medicina. Nam prædictus Grimaldus prioribus semper idem monasterium protegere atque erga illud clementer agere consueverat. Quam causam loco et potestate accepta non minuerat, sed augebat magis caritatem, quam suæ potestatis declarans magnitudinem. Qua confidentia monachi eum flagitare cœperunt, ut sicut in illo immunitatis privilegium amiserunt, ita cum illo pristinæ securitatis recuperarent augmentum. Quam petitionem ille gratissime suscipiens, studioseque complens, a rege Hludowico permissione illis adquisita concessit, ut statim sibi eligerent, qui post ipsum illos illorumque omnia procuraret, et postea nullam suæ securitatis et propriæ electionis dubitationem haberent. Qui protinus gratanter hanc benedictionem & suscipientes, Hartmotum elegerunt, scientia et moribus nobilitateque præclarum, eumque Grimaldus secum ad regem perduxit. Qui cum manibus regis a Grimaldo fuisset contraditus, benigneque ab eo susceptus, protinus a regia potestate ipsum sancti Galli locum cum omnibus ad illum pertinentibus suscepit post Grimaldum secunda vice e regendum; eo videlicet pacto, ut post obitum Grimaldi hæc eadem electionis stabilitas a rege concessa et in Hartmoto cœpta, deinceps stabilissime præsentibus cæterisque ad cundem locum futuris signaretur, et firmaretur mansura. Quo peracto, Grimaldus abba cum Hartmoto lætus, letantibus pariter fratribus, ad monasterium rediit.

d

Post hæc igitur Grimaldus regularem in nostro monasterio vitam omni sagacitate mentisque alacritate instituere cœpit. Cujus rei curam, quia ipse sepius regalibus fuerat occupatus officiis, Hartmoto injunxit, ut spiritalis structuræ ædificia in fratribus fundaret, et non minus etiam exteriora officinarum necessaria studiose construeret.

Quam indictionem Hartmotus benigna mente suscipiens studioseque perficiens, cum prius monachi colerent officinas suæ utilitati incommodas, non multo tempore succedente, omnia nostri claustri habitacula, quamvis prius cœpta, pulcherrime ad

e Nempe secundo post abbatem commendatarium loco.

f Monasterium non instar palatii longis tractibus ædificiorum, sed tanquam villa, separatis domibus, construxit Hartinotus; majori ex parte ichnographiam supra citatam secutus. Edita habetur hæc monasterii S. Galli delineatio in Mabillonii Annal. Benedie!. tom. II, pag. 870. Versus autem Leonini illam exponentes habentur in Canisii lect. antiq.

B

c

perfectionem, ut modo cernimus, perducta venienti A vero hujus consilii prolixitas sepius utrimque perGrimalde consignavit. Nec non etiam singulare eidem abbati domicilium cum omnibus necessariis ad illud pertinentibus utilissime pulcherrimeque a construxit. Quare Grimaldo apud nostros sepius demorante, contigit nostri provectus non parum excrescere suavitatem. Sed sicut nox et dies sibi alternatim successerunt, ita adversa cum prosperis se sepius miscuerunt, talesque vices variaverunt. Venerabilis namque Constantiensis ecclesiæ præsul nomine Salomon, cum suæ sedis dignitatem non solum non minuere, sed etiam in omnibus vellet religiose accumulare, ad nostrum monasterium nuntios direxit, censum, ut sepius præfati sumus, nefanda conditione ex monasterio ad episcopii partes condictum sibi restitui inquirens. Quæ perturbatio fratres aliqua ex parte inquietavit; maxime cum ille census ob hoc a Hludowico imperatore bita fuisset concessus, ut ipsum monasterium et ab episcopis et ab omnibus sæcularibus potestatibus, absque solis regibus, fuisset absolutum. Grimaldus autem abbas cupiens omnia utrobique,cum pace et caritate finiri, claustra ingrediens monasterii, principes fratrum ad se convocavit; a quibus inquirere cœpit cur censum, sicut scriptura ipsorum continebat, ad episcopatum non persolverent? Tunc Hartmotus præ cæteris respondens: Non merito, inquit, debemus hunc censum sicut hactenus fecimus persolvere. Grimaldus dixit : Unde debet cessare census istius ad episcopatum donatio? Hartmotus respondit: Quia illa securitas, et illa immunitas, quam nobis iste census liberam, regum donante clementia, usque huc fecit, a nobis penitus ablata est. Grimaldus dixit: Ob quam causam, et per quem eadem libertas vobis ablata est? Hartmotus respondit : Utique propter vos; quia enim vobis in beneficium traditi sumus, ideo episcopo censum persolvere non debemus. In vestræ enim dominationis servitute nobis sufficere credimus, et ideo in diversa partiri nequimus. His auditis, Grimaldus ex illo tempore cœpit cogitare, rogantibus Hartmoto et reliquis fratribus, atque cum illis pertractare, qualiter ipsum monasterium et ab istius census, et ab omni inquietudinis liberaretur molestia. Quod ita peractum, in sequentibus Deo miserante monstrabimus. Exinde igitur utriusque loci rectores, episcopii videlicet et monasterii, cum sibi subjectis perquirere cœperunt, qualiter salubritas pacis inter utrumque locum ita statueretur et firmaretur, ut absque discordia quandoque liceret utrisque Christi servitio inherere. Cum

a Palatium hoc, posthac Pfalz dictum, et marmoreis columnis et picturis deauratis ornatum erat, regiis architectis et pictoribus Augiensibus opem ferentibus, ut codex coævus n. 397 hisce testatur:

Splendida marmoreis ornata est aula columnis,
Quam Grimoldus ovans firmo fundamine struxit
Ornavit, coluit, Hludowici principis almi,
Temporibus, multos lætus feliciter annos.
Aula palatinis perfecta est ista magistris,

Insula pictores transmiserat Augia clara.

tractaretur, tandem salubri consilio reperto, rectores præfati consentientibus partis utriusque familiis invenerunt, et decreverunt, ut quædam possessiones de monasterio ad episcopatum contraderentur; per quarum donationem monasterium ab episcopatu segregaretur, ab omni census molestia deinceps redderetur securum. Quod decretum ab episcopo et abbate inventum, placuit ambobus, episcopii videlicet filiis et monasterii incolis. Interea contigit Hludowicum, piissimum regem, publice placitum suum habere in villa quæ dicitur Ulma, præsentibus filiis suis aliisque regni sui principibus. Ad quod placitum istius conventionis causa perlata est. Et cœpit exinde rex sollerter et caute cum suis cogitare atque pertractare. Cumque summates © qui aderant, in bonam partem causam declinare & studerent, tandem piissimus princeps ab episcopo et abbate monachisque qui aderant, inquisivit: Si utraque pars, monachorum videlicet et clericorum, in hac re consentiret? Responsum est ab abbate et monachis qui aderant, in hac voluntate se cunctamque illorum congregationem persistere. Similiter et episcopus interrogatus, pro se suisque similem reddidit istius consensus responsionem. Rex vero cum ambarum partium conspiceret unitatem, sese huic pacto interposuit medium, atque in semet omne negotium assumens, cum manu sua potestative res predictas ad episcopatum contradidit, atque cum ipsa manu similiter potestative ab episcopio monaC sterium abstulit penitusque diremit, ita ut deinceps nullam potestatem episcopi in rebus ejusdem monasterii haberent, neque in censu neque in ulla alia simili causa, preter spiritalem tantummodo episcopalis officii dignitatem; sed pura mente ex hoc et deinceps licentiam haberent monachi idem e Deo servire, nullique sæculari potestati, nisi solis regibus subjacerent. Hæc confirmatio cum regia auctoritate circa utramque partem fuerit f stabilita, oriebatur et alterius similis causæ necessitas in præsenti, quæ et protinus in eodem concilio penitus finiebatur. Nam cum ipsa loca ita unitate fuissent antea copulata, ut velut uni semper viderentur cædere potestati, hujus causa communionis quidam hereditatem suam ad Constantiam census debito cædentem monasterio contradiderunt, et econtra tributarii monasterii eandem tributariam hereditatem ad episcopatum contradiderunt. Et ut in hoc etiam penitus omnis dissensio auferretur, idem rex

b Istum censum post Carolum M. et Ludovicum pium Ludovicus ejus filius ratihabuit diplomate Franconofurt anno i regni, 14 Kal. Nov. indict. 12, dato et adhuc superstite. Ludovici pii confirmatio conventionis_hujus (superstes adhuc) data est Aquisgrani 3 Non. Jun. anno Imp. 5, indict.

11.

e Id est optimates.
d Id est vertere.
nempe ibidem.

f Lege fuisset.

de parte monasterii, consentientibus abbate et fra- A analogiod atque confessione ita innovari, maximatribus, quasdam res ad Constantiam condonavit; ea videlicet ratione, ut omnia quæ tunc in potestate monasterii erant, vel a præfatis tributariis illuc delegata, vel qualicunque modo ibidem confirmata, postea sine ullius contradictione personæ firmarentur ibidem in perpetuum permansura.

que ex parte totum ex integro fecit ædificari, sient hodie videtur et cernitur. Præterea coronis argen teis, aliisque diversis luminaribus pariter cum multimodis variorum ornamentorum splendoribus ipsam magnopere stuluit insignire basilicam. Absidam ‹ quoque post altarium sancti Galli ita honorifice pictura deaurata, sicut in præsenti videmus, ipso composuit tempore. Librorum etiam non parvam copiam sub eodem abbate Hartmotus composuit; quorum nomina hæc esse scias &:

[ocr errors]

His vero ita a elementi rege omni cum consensu compositis, jussit idem rex suæ auctoritatis præceptum utrique parti ad perpetuam confirmationem istius pacti statim in præsenti conscribi. Et ut cautius hæc eadem firmitatis scriptura communiretur, * Quinque libres Moysi, Josue, judicumque in præcepit primitus tantummodo dictatam et in aliqua volumine 1. Regum libros 3 in volumine uno. *Tres scæda conscriptam sibi præsentari. Et cum ille libros Salomonis, et librum sapientiæ, vel Jesu, Job causam comprobaret, tunc demum cancellario præ- et Tobiam in volumine uno. * Paralipomenon, Jucepit, in legitimis cartis conscribere præfati pacti B dith, Hester et Hesdram, Machabeorumque libros 2 confirmationem a. Et cum perscriptæ fuissent, pro- in volumine 1. * Omnes prophetas in volumine 1. priæ manus auctoritate eas confirmans, unam epi-Epistolas Pauli, Actus apostolorum, 7 Epistolas ca scopo cum suis, aliamque abbati monachisque contradidit perpetue firmitatis sine aliqua eversione ita retinendas indicio. Quisquis autem vult scire quantæ fuerint causæ ob redemptionem prædicti census et monasterii securitatem, et præterea ob tributariorum prædictorum reconciliationem ad episcopatum contraditæ, legat in cartis supra memoratis, et invenire poterit quod quærit. Præterca rex piissimus Illudowicus statim jussit monachis fieri aliam cartam firmissimæ immunitatis, ut post Grimaldum deinceps potestatem in perpetuum haberent eligendi sibi abbates, nullique hominum nisi solis regibus subjacerent; et in eadem carta conscribi jussit regia dona sibimetipsi secundum consuetudinem aliorum monasteriorum securitate præditorum quotannis ventura, id est, duos caballos et duo scuta cum lanceis. Et sic etiam istam cartam sua manu confirmatam proprioque anulo consignatam monachis tradens b, letos eos in sua redire permisit..

9. His ita Deo disponente peractis, Grimaldus abbas omnia monasterii negotia Hartmoto commendans, ipse securus regali se frequentabat exhibere præsentiæ. Hartmotus itaque cum fratribus tandem optatæ securitatis quiete percepta, operibus necessariis totis studebat insistere; atque inprimis templum Dei in honore sancti Galli constructum, variis cœpit ornamentis decorare et sublimare. Principio vero tumbam sancti Gall cum reliquis altaribus et

a Datum Hulmam palatio regio 11 Kal. Aug., anno 21, regni in orientali Francia, indict. 2.

b Datum est hoc diploma Ulme eodem anno, et die ac præcedens, ast manifesto errore pro 2 Kal. in eo positum legitur 11 Kal.

e Vox Tumba hic loculum argenteum in sacelli formam fabricatum denotat, in quo in processionibus S. Galli ossa circumferebantur. Hymnus Ratperti de S. Gallo in Canisii lect. antiq.

d Erat pulpitum, de quo conciones habebantur, et evangelium missæ legebatur.

eld est orbis argenteus, de quo plures dependebant lampades, unde vox Kronleuchter.

f Fornices hanc chori absidam constituentes, spi

ris convoluti erant. Ichnographia sæc. 1x.

Indicem subsequentem Ratpertus ex cod. misto

C

D

nonicas, et Apocalypsin Johannis in volumine 1. *Sancti Augustini super Johannem partem 2 et 3. * 22 libros de civitate Dei in duobus voluminibus. Augustini de civitate Dei libros 15 in volumine 1. ⚫ Contra Faustum manicheum libros duos in volumine 1.82 quæstiones, et contra adversarium legis et prophetarum in volumine 1 h. * Augustini super psalmos 6 volumina.* Item de eisdem libris in voluminibus duobus excerpta valde necessaria. * Libros 12 confessionum sancti Augustini. Ejusdem libros 7 de baptismo. *In Genesim ad litteram libros 12. Sancti Ambrosii contra Arrianos liber 1, et

epistola ejus, et sancti Augustini contra eosdem in volumine 1 pusillo. De doctrina Christiana libri 4 in volumine 1. Recapitulationes sancti Augustini. Lectionarium ad basilicami. * Duo volumina epistolarum sancti Ilieronimi. * Omelias Johannis Crysostomi, et de compunctione cordis, ac reparatione lapsi in volumine 1. Sancti filarii super Matheum volumen 1. Collectarios i duos in singulis voluminibus de adventu Domini usque in pascha. * Sancti Ambrosii episcopi in evangelium secundum Lucam in volumine 1. Ejusdem in epistolas Pauli volumina 2. Ejusdem de bono mortis, et Hieronimi in Apocalypsin Johannis in volumine 1. Victorini de sancta Trinitate. Librum sancti Clementis. Passionales duos in duobus voluminibus. * Cassiodori super omnes psalmos in tribus voluminibus. Beda sun. 267 mutuatus est, ubi hunc titulum præfert: Hos libros patravit Grimoldus abba in monasterio S. Galli in diebus Hludowici regis Germanie cum adjutorio Hartmoti prapositi sui per annos 50 et unum. Codices * præfixum habentes in bibliotheca nostra adhuc exstant.

Codex altefatus n. 267 habet in voluminibus duobus.

i Codex Ratperti n. 614 addit sine evangeliis. ild est collectiones sermonum SS. Patrum per anni circulum in choro, et durante prandio legendorum diebus Dominicis ut in cod. 103, p. 255 no

tatur.

k Sic vocabant libros SS. martyrum cruciatus prosequentes.

vero, præcipiente Grimaldo, omnes labores et itinera, sive ad curtem, sive in expeditionem et ad omnes alias necessitates, vice illius strenue complevit, omniumque curam negotiorum in semet accepit.

Ipse autem Grimaldus, cum alia loca et monasteria suæ dicioni habuisset subjecta, in hoc monasterio 6 præcipue cupiens finem dierum suorum expectare, cœpit studiosissime monachicis se exercere disciplinis, et licet habitu non esset, conversatione tamen et voto monachus existebat. Orationibus sepius insistebat, elemosinarum largitatem solus præ ceteris possidebat, in tantum, ut pater pauperum vocaretur

per Cantica canticorum. Collationum patrum tertiam A igere, et in Christi ducere servitute. Hartmotus et quartam partem. * Regulam sancti Benedicti et reliquorum Patrum in volumine 1. Explanationem super lectiones in volumine 1. Libros æthimologiarum Isidori in volum. 1. Josephi de antiquitate Judaica libri 12 in volum. 1. item libros 4 in volum. 1.Item ejusdem de bello Judaico libri 7 in volum. 4. Excerpta de Pompeio in volum. 1. Gesta Alexandri in volum. 1. Librum ymnorum optimum. Grammaticam Prisciani in volum. 1. * Librum canonum. Passionalem apostolorum. Passionem sanctorum Sergii, et Bachi. Chronicam Eusebii, et Hieronimia. * Tractatum Origenis in epistolam Pauli ad Romanos. Rhabani episcopi in posteriorem partem Hieremiæ prophetæ volumen 1. * Item epistolas Pauli apostoli, et 7 epistolas canonicas in volumine uno b. Actus apostolorum, et apokalipsin in volum. 1. *Vitam sancti Columbæ in volum. 4. Item Job, Tobiam, Judith et Hester in volum. 1. * Visiones Wettini et Baronti.

Præterea etiam idem Hartmotus sub Grimaldi temporibus ipsa fratrum necessariae, in quantum potuit, meliorare studuit et augere. Quod tunc constitutum, usque hodie similiter permanet firmum. Temporibus etiam illis, exigentibus meritorum ejus insigniis, corpus sancti Otmari de ecclesia sancti Petri festive sublatum, in basilicam sancti Galli cum debita laudum honorificentia est perlatum, presente Grimaldo, abbate et archicapellano regis Hludowici, et Salomone Constantiensis ecclesiæ episcopo, cum cætero innumerabili populo 4 feria sub octavo Kalendarum Novembrium died anno incarnationis Dominicæ 864. Collocatum est autem corpus sancti viri in ecclesia sancti Galli juxta altarium sancti Johannis Baptistæ, ubi magna miraculorum abundantia meritorum ejus claruere præconia, usque dum nova sibi ædificata basilica e, quæ statim in brevi tempore est peracta, tumbaque argento et auro sibi parata, honorifice in cam sancti viri exuviæ sunt perlatæ. Quæ basilica etiam post tempora Grimaldi ab Hartmoto abbate, ita ut hodie videtur, aucta est atque constructa, tumba videlicet et altari plenius decoratis.

Post hæc igitur temporum transeunte curriculo, Grimaldus abbas cum jam ætatis plurimos dies haberet, cœpit sedulo in nostro monasterio commorari, cupiens reliquum vitæ suæ tempus cum quiete trans

a In Ratperti codice 614 erasus est titulus libri, quem codex 267 his verbis recenset: Vitas patrum, quas dicunt majores.

b Iste liber in cod. 267 non legitur.

Nempe victus et vestitus.

d Conveniunt optime annus, feria, et dies mensis. e Sacella basilica nomine sæpe veniunt.

f Id est, sive ad regis aulam, sive in bellicas expeditiones.

Eidem etiam reliquit libros suos, quorum 33 volumina recenset codex 267 sub hoc titulo: Istos autem libros domnus Grimoldus de suo dedit ad S. Gallum. De illorum uno haec habet iste index: Psalterium glossatum, quod ipse Grimaldus Notingo Brixiensi episcopo primum, post vero Engilberge regine dedit, et

B

el esset.

His itaque aliisque similibus bonarum virtutum profectibus cottidie crescens, senex et plenus dierum in confessione veræ fidei de hac luce, Domino vocante, altitudinem conscendit, ut credimus, lucis perpetuæ, atque in eodem monasterio cum omni hoHore et debita veneratione sepultus, requiescit in Domino 1. Contigit autem transitus ejus Idibus Juniis 6, feria in primo ortu solis anno incarnationis Dominicæ 872. Rexit autem monasterium nostrum feliciter per annos 30 et unum.

Præmia tantorum cui dona, Christe, laborum
Huicque polum tribuas, qui sydera celsa crearas.
Mattheus, Marcus, Lucas, pariterque Johannes
Sint illi comites, quorum celebrabat honores i.

Post obitum vero Grimaldi fratres juxta promissam
sibi licentiam protinus cum maximo unanimitatis
C
consensu Hartmotum sibi elegerunt abbatem. Cum
quo pariter quidam de senioribus fratrum ad piissi-
mum regem ludovicum devenerunt . Qui cum
corum consensum et desiderium comperisset, sicut
prius disposuit, Hartmoto monasterium cum omni
securitatis libertate contradidit, nulla addita vel in-
terposita causa, per quam aliquomodo ulterius vio-
lari potuisset hujus securitatis integritas. Hartmotus
vero cum fratribus ad monasterium rediens, optimi
se pastoris et patris perfectione studuit ubique et
undique exercere. Nam licet præteritorum maxima
pars ille fuisset laborum atque bonorum, tamen nunc
quasi incipiens, cumulum et augmentum solitorum
desiderabat augere meritorum. Nam parietes basi
licæ sancti Galli, et in choro et foris chorum, et
posteriora templi, sicut modo cernuntur pictura
deaurata, idem codem in tempore fecit ornari et

D

per Rihbertum magistrum aliud restituit. Engilberga uxor erat Ludovici II regis Italiæ a Carolo Grasso in Alamanniam (forte S. Gallum) in exsilium missa Annal. Bertiniani ad annum 882. Videtur idem esse psalterium, quod in Italia sub nomine Engelberga celebratur.

Sortitus hoc epitaphium:

Hic moet interius divine legis amator.

Grimo dus humilis templum hoc qui condere jussit

(nempe S. Otmari). Cod. sec. 1x, n. 397, p. 52.
i Versus hos alio tenore, et abs Ekkehardo IV correc
tos exhibent codex n. 615 sæc. XIII, et editio Goldasti

Nempe moris erat, cum neoelecto partem eligentium cum baculo abbatiali regem adire.

comia. In aliis præterea ædificiis, ut cerni poterit A abstrahere, illiusque servitio eos auferre. Nomina in præsenti, plurimum nostro monasterio decorem suis temporibus ipse patravit ; et, ut plurima breviter comprehendam, ubicumque fuit, sive intus, sive foris, sive apud divites, sive apud mediocres, Domino donante sapientiaque a Deo sibi concessa nostra omnia cautissime providente, nos semper securi ex titeramus. Librorum quoque quos ille ad communem monasterii utilitatem suo tempore patravit, hæc sunt nomina b.

vero eorundem librorum sunt hæc. * Quinque libri Moysi, Josue, judicumque in volum. 1. Regum libri 4 in volum. 1. Psalterium de Hebraico translatum f. Proverbia Salomonis, ecclesiastes, et cantica canticorum; item liber sapientiæ, et Jesu filii Sirach, et paralipomenon libri duo in volumine uno. Job, Tobias, Judith, et Hester in volum. 1. Esdras, Neemias, et Machabeorum libri 2 in volum. 1. Esaias, et Hieremias in volum. 1. *Ezechiel, et 12 prophetæ, et Danihel in volum. 1. *Evangeliorum volum. 1. Reliquorum librorum novi testamenti volum. 1. Bedæ libelli duo de natura rerum, et temporibus. Item unus grandis, et alia argumenta computandi in volum. 1. Regula sancti BeB nedicti, et martyrologium Beda; et ymnarius, nee non et omeliæ Cæsarii in volum. 1. Ethimologiarum Isidori volum. 2. Medicinalis liber unus. Glossa in epistolas Pauli. Super lectiones volum. 2. Super evangelia volum. 2. Volumen Orosii. Martiani de nuptiis Mercurii et philologiæ libri 2. Item de 7 liberalibus artibus libri 7. Boethii 5 libri philosophicæ consolationis in volum. 1. Item alii 5 in altero volumine. Inter hos etiam unam mappam mundi subtili opere patravit, quam inter hos quoque libros connumeravit 6.

Lectiones evangelii, quem librum auro et argento ac lapidibus pretiosis ornavit. Lectionarium elephanto et auro paratum. 35 volumina beati Gregorii in Job in sex corpora divisa. Collectaria duo de pascha usque ad adventum Domini. 7 libros sancti Augustini in heptatheucum. Sancti Ambrosii de fide contra arrianos libros 3 in volum. 1. * Item ejusdem libri 3 proprie de spiritu sancto, et unum de incarnatione Domini, et alium de laude sanctorum in volum. 1. Vitam sancti Martini in volumine uno. * Vitam sanctorum Galli et Otmari in volum. 1. * Vitam sancti Silvestri in volumine uno. Instituta patrum, quas nuncupant vitas patrum minores, in volum. 1. 20 duas omelias Gregorii super Ezechielem prophetam in volum. 1. Ambrosii de officiis libri 3 in volumine uno. Sancti Augustini de magistro, et ejusdem epistolas. Item de gratia et libero arbitrio Collectanea Flori presbyteri de voluminibus sancti Augustini in epistolam Pauli ad Romanos in volum. 1. Sancti Augustini de utilitate credendi, et bono naturæ, et scoliam Cyrilli de in- C carnatione Domini, et paucas quæstiones. Polihystorem Solini in volum. 1 Altercationes Attici et Cretoboli ad parvum tempus non poterat inveniri, pro qua, antequam inveniretur, scripta est alia, et additus est ei liber sancti Augustini de vita Christiana, et altercatio Ecclesiæ et Synagogæ. Collectanea Flori in epistolam ad Corinthios secundam, et ad Hebreos d. Decreta pontificum Romanorum in volumine uno. Regulam sancti Basilii, et ceterorum. Alios quoque libros, proprii causa videlicet usus, jocunda patravit scriptura; quos similiter post finem dierum suorum sancti Galli servitio perpetualiter contradidit retinendos; imprecans etiam illi non parvæ dedecus confusionis, si quis præsumpserit aliquam partem eorum de monasterio sancti Galli

[ocr errors]

a Codex n. 615, sæc. 13 his addit: Iste etiam Hartmotus velum optimum, quod adhuc hodie in quadragesima ante crucem extra chorum appenditur, per mauus sororis sue nomine Richlin textum donavit. >

b Indicem subsequentem Ratpertus ex eodem codice n. 267 descripsit, omisso titulo, qui sic habet: Hos vero libros idem Hartmotus post Grimoldum abba constitutus sub ludowico supradicto rege, et filio ejus Karolo imperatore in diebus regiminis sui fecit conscribi.

e Ebore addidit manus coæva. Insignes hi duo libri tempore reformationis subducti (Vadian de collegiis) dein periere.

d Adjungit syllabus librorum in n. 267: Nunc sunt inter manus. Ex quibus verbis liquet, sylla

[ocr errors]

Post obitum vero Hludowici piissimi regis in partem Caroli, filii ejus, nostro monasterio pertingente cum cetero regno, omnes immunitatis cartas a patre ejus Hludowico nobis condonatas, ab ipso clementissimo filio ejus Carolo Hartmotus abba nobis renovari fecit, atque illius auctoritate iterato conscribi b.

Neque hoc silentio prætereundum est, quantum de regalibus donationibus ad nostrum monasterium fuisset illo tempore concessum. Deniquei præfatus piissimæ memoriæ rex ludowicus, vivente abbate Grimaldo, locum qui dicitur Mecchinga, ad monasterium sancti Galli æternæ causa remunerationis regia auctoritate contradidit i.

Post cujus obitum, Grimaldo quoque defuncto, Carolus clementissimus rex, filius ejus, Hartmoto intercedente quandam possessionem regie potestatis in pago Turgoiense, sitam in loco qui dicitur Roholvesriuti, sancto Gallo in perpetuam possessionem bum hune Ratperti casuum libro esse vetustiorem. e Earum aliquae sic sonant: Auferet si quis, damnetur mille flagellis, judicioque Dei succumbat corpore pesti. Cod. n. 19. Et si quis et hos auffert, gyppo scabieque redundet. Cod. 46.

f Codex perrarus.

8 Libri hi etiam catalogo bibliothecæ inscripti leguntur, qui in duplo nono sæculo confectus exstat. h Datum est hoc diploma anno 877, 45 Kal. Sept., anno Karoli primo regni illius, indict. 10, sine loco.

i Pro etenim.

i Datum Franconofurt, regio palatio Non. Oct. anno 29 regni, Indict. 10. Ville Mechingen et Gustingen palatio Potamo vicinæ sunt.

1

« VorigeDoorgaan »