Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

prepositorum, quam Christus per seipsum discussu- A rus est, audeat; sed magis unusquisque talis esse studeat, qualem approbando lectio demonstrat et mala quæ reprehendit, caveat. Loquitur autem Dominus Pharisæis, qui se cæcos non esse jactabant, et in corum typo cæcitatem omnium pseudoreligiosorum denotat. Ea vero quæ loquitur, sic nunc intelligamus, ut non ad ipsum caput, sed ad aliquod ejus membrum referantur. Nam sæpissime in Scripturis verba Domini primo ad ipsum Dominum referuntur, et deinde ad Ecclesiam quæ est corpus ejus, vel ad aliquem electorum qui est membrum ejus, velut cum dicit: Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me (Psal. xXXIV, 1), et his similia.

Nunc igitur ista quæ loquitur, sic intelligi volu- B Jius, tanquam si ca quis sanctorum ejus loqueretur; ait euim: Ego sum pastor bonus. Et unusquisque nostrum debet esse pastor, non qualiscunque, sed bonus; quia gregem ovium, id est mundarum et innoxiarum cogitationum atque virtutum habet, quem pascuis Scripturarum pascens nutriat, quem velut de co rationem redditurus Domino custodiat. Talium ovium idoneus pastor erat sanctus David, quando in regem unctus est, ut qui bene suos mores et seipsum regere noverat, rector aliorum ficret. Talium ovium sanctus Job septem millia possidebat; quia perfecte virtutibus septiformis gratiæ ditatus erat. Sunt vero nonnulli, qui bona quæ faciunt, nequaquam sensibus et regulis eloquiorum Dei pascunt, sed juxta quod eis rectum videtur nutriunt. Et hi perfecto boni pastores non sunt; quia greges actionum suarum non bene pascunt, cum scriptum sit: Discite bene fucere (Isa. 1, 17).

C

672 PARÆNET. ET ASCET. Videt lupum venientem, et dimittit oves; quia vel in homine perverso, vel in tribulationum procella surgente sentit adesse bestiam, quæ bonorum operum oves quærit devorare, id est diabolum, qui tentationibus adversitatum nititur ovile virtutum exstinguere. Et qui prius ideo bona faciebat, ut mercedem pro his in præsenti reciperet; nunc autem pro ip is imminere sibi adversa considerat; dimittit oves, relinquit virtutes quas servabat, deserit bona quæ faciebat, ne pro ipsis mala sustineat; et fugit, hoc est adversitati se subducit. Non enim tam loco quam operum immutatione fugit. Et lupus rapit, quoniam diabolus ea meritorum bona quæ videbatur habere, tollit. Et dispergit oves, quia dissipat ejus actiones, ut omnia quæ jam fecerit, sint incomposita, et incongrua, et dissidentia.

189 Mercenarius autem non resistit lupo gregem suum ita devoranti, sed fugit; quia ille qui virtuTun aut religiosarum actionum ovile non propter ipsas virtutes, sed propter Incra temporalia serva bat, recedit ab earum tutela, et relinquit cas in ore devoratoris, ne periculum sentiat adversitatis. Qui p:opterea sic fugit, quia mercenarius est, id est quia virtutum opera propter emolumentorum carualium Kercedem servare consueverat; et non pertinet ad eum de ovibus, quia non sunt ejus virtutes vel actiones quas custodit, sed lucra quæ pro his appetit; nec earum perditio mentem ejus dolore tangit, quia non cas, sed mercedem diligit.

Hucusque sermo divinus perversitatem eorum qui Acto corde, sicut Pharisæi, bona gerunt, sub unius typo denotavit ; et post hæc denuo puritatem corum, qui perfecto corde bona faciunt, describere incipit, dum voce cujuslibet talium dicit: Ego sum pastor bonus. Ac si dicat: Ego bene pasco et germaca sollicitudine custodiens nutrio oves bonarum cogitationum, atque virtutum mihi divinitus traditarum. Et cognosco meas oves, id est non negligo et diligo meas virtutes et cognoscunt me meæ, id est, velut dilecto mihi adhærent, nec a me vel in adversis separantur. Eum namque cognoscunt virtutes, qui non fit eis incognitus per aliquas vitiorum perpetrationes.

Bonus vero pastor animam suam ponit pro ovibus suis; quia præsentem vitam suam, quæ appellatione animæ designatur, in afflictionibus ponit, hoc est spontanea voluntate cruciat, pro utilitate spiritualium suarum virtutum et bonarum actionum. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venien:em, et dimittit oves, et fugit. Et lupus rapit, et dispergit oves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad cum de ovibus. Dictum erat de eo, qui laudabiliter agit; dicitur et de illo, qui segniter vivit : dictum, in- D sicut cœlestis ille Pater dilexit me propter me, id

quam, fuerat de pastore, qui non recusat pro ovibus animam ponere; dicitur et de mercenario, qui non audet lupo resistere. Nam mercenarius est, qui pro mercede temporalium rerum agit bona, qui non gratis Deum cotit, qui pro his quæ religiose videtur operari, quærit in hoc sæculo præmium vel laudis vel muneris. Et iste non est pastor; quia oves actionum suarum non pascit Scripturarum pascuis, ut eo modo vel studio, quo sacra eloquia docent, agat illas. Cujus non sunt oves propriæ; quia virtutes, quas in seipso custodire videtur, ab eo sunt alienæ, dum eas ob transitoriam retributionem servat, et non quasi proprias amat. Hic ergo qui in prosperis sie agebat, audiamus in adversis quid faciat.

Sicut novit me Paler, el ego agnosco Patrem ; quia

est propter meam salutem, et non propter aliud; ita et ego diligo eum propter eum, et non propter aliud. Nam nec ille aliud quæsivit pro hac dilectione, nisi me, nec ego aliud quæro pro hac dilectione, nisi illum. Hinc est quod et in epistola sua Joannes ail: Quia sicut ille est, ita et nos sumus in hoc mundo (I Joan. iv, 17). Sicut enim non æqualitatem nunc significat, sed similitudinem; quia non loquimur de Redemptore, qui secundum divinitatem æqualis est Patri; sed de redempto, qui membrum est Redemptoris. Qui scilicet redemptus subjungit : Et animam meam pono pro ovibus meis. Id est temporalem vitam humilio in laboribus, et expendo ut oves virtutum et actionum mearum non amittam, sed multiplicom

et foveam. Quia vero post activæ vitæ labores justus A autem, de mortali in mortem præcipitaretur. Perad contemplative suavitatem proficere solet, apte subjicit Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, id est virtutes theoricæ dulcedinis, quæ non sunt ex grege virtutum practica exercitationis. Alias enim virtutes habet justus in activa vita, et alias in contemplativa. Et illas, inquit, quæ sunt contemplationis, oportet me adducere ad ima meæ possibilitatis, ut in conversatione mea sociem illas his quæ sunt actionis.

suasus ergo a diabolo, juxta terribilem Dei comminationem, de mortali mortuus factus est, et juste a diabolo possessus, cui sponte consenserat (Gen. 11, 17). Voluit tamen eum Deus requirere; quia licet sponte, aliena tamen cecidit persuasione. Diabolus vero requiri non debuit ; quia in naturæ suæ firmimitate per seipsum nulla extrinsecus persuasione cecidit. Oportuit ergo ut auctorem salutis haberet, per quem justa ratione ad Deum rediret. Videamus ergo quis ille auctor esse potuerit. Si Deus simpliciter esset, poterat quidem diabolum vincere, hominem eripere; sed hæc sola jam esset potentia, non ratio justitiæ; si diabolo, qui mortis habebat imperium (Hebr. 11, 14), sicut ait Apostolus, quamvis

Et vocem meam audient : quia sermonem voluntatis meæ facient, hoc est nutum cordis mei sequentur. Nam et cor habet suam vocem, suamque locutionem. Et fiet unum ovile de virtutibus utriusque vitæ; et unus pastor fiet utrarumque, meus scilicet animus, qui in utrarumque custodia sit sollicitus. B rem alienam invasisset, tamen sponte assentientem

Hac itaque si quis diligenter attendat, et utrum ipse sic egerit vel non egerit inspiciat, desistet lacerare vitam pastorum Ecclesiæ.

HOMILIA XVI (1)

IN ILLUD: Decebal enim eum propter quem omnia, el per quem omnia, etc. (Hebr. 11, 10.) Deus omnipotens si nullam penitus creaturam fecisset, in seipso plene beatus esse potuit; quippe nullo indigens, sed sibimet usquequaque sufficiens. Volens autem ex summa bonitate creaturam beatificari, quod ex ipsius tantum cognitione et amore futurum erat, angelicas creaturas fecit, a quibus laudaretur; non ut ei de laude eorum aliquid accresceret, sed ipsis. Porro eadem bonitate, ut laus imperfecta non esset, corporean creaturam condidit, et beatificare voluit. Hac de causa spiritum rationalem corpori indidit; qualiter bene regendo ipsum, simul cum corpore in Deo beatificaretur ; et ita laus Dei ab omni creatura plena esset. Inde est quod omnia laudare Deum dicuntur; dum rationales creaturæ, angeli scilicet, et homines miram Dei potentiam et bonitatem tam in se quam in cæteris creaturis mirantur et laudant. Sic ergo Apostolus ail: Propter eum omnia, scilicet laudandum et glorificandum; et per eum omnia, nihil scilicet superflue est. Quod si verum est, imo quia verum est; hominem ad gloriam duci necesse est. Quæ tamen necessitas non aliunde quam ex magna Dei, quam prædiximus, bonitate descendit. Homo a peccato suo perditus est; ergo ad gloriam non ducitur; ergo ipse non laudat. Consequenter igitur corporea creatura non laudat : otiose igitur facta est. Quod si ita est; ergo nec ipsi angeli plene laudant, cum numerus eorum sit diminutus. Ut autem hæc omnia inconvenientia ab ipso quo procedunt fonte supprimamus, hominem perditum ad gloriam duci constituamus. Cujus gloriosæ salvationis ordinem, ipso auctore adjuvante, videamus.

Deus hominem ipsum sic in medio condidit, ut si obediens ei existeret, peracta obedientia, sine interposita morte de mortali immortalis fieret; sin 1) Ex ms. Corbei. s. 596.

C

D

juste obtinendi hominem sic subditum auferret. Si homo simplex esset; quomodo in natura corrupta resisteret, qui in meliori statu positus tam facile succubuit. Hic notandum est quod gratia Dei vim non infert libero arbitrio. Rursus, si hanc pugnam angelus assumeret, quare propterea diabolus victus etiam hominem amitteret, ratio non esset. Sed nec angelus in homine hæc poterat; quia si in sua simplici et forti natura infirmus inventus est, multo magis infimæ huic naturæ, humanæ videlicet, admistus debilis inveniretur. Oportet ergo ut auctor ille salutis Deus in homine sit, qui ex hoc quod Deus est, possit; ex hoc quod homo, debeat. Congruo multum ordine, ut sicut diabolus mala fraude primum invavasit rem alienam; ita Deus bona, ut ita dicamus, fraude rem suam faceret per gratiam : et sicut homo ille propria libertate succubuit; ita homo iste ex arbitrii libertate diabolo resisteret. Quem et pati oportuit, ut diabolus in eo peccaret, in quo culpam non reperit illum puniendo: hunc quippe sicut et cæteros omni genere tentationis aggressus est, blandis primum, ut draco; deinde asperis, ut leo; ad 190 ultimum, occidit. Et sic justissime omne suum in homines dominium perdidit, dum se ultra licitum extendit. Unde adhuc lex communis habet ut debitum perdat, qui plusquam debitum exigit. Sicut ergo in ipsum, qui ei non consensit, jus amisit; ita in omnes filios ejus, qui ejus innocentiam imitantur. Nunc vero iste in morte remanere non debuit; quia hoc modo nec sibi nec alteri profecisset. Per passionem ergo consumendus erat, ut ita suos sequaces consummaret: et hoc est quod Apostolus ait: Decebat enim eum proper quem omnia, et per quem omnia. Singulos passus nota. Decebat multos filios in gloriam adducere eum, scilicet Patrem ; propter quem, scilicet laudandum et glorificandum, facla sunt omnia, et per quem facta sunt omnia. Et hoc, dando auctorem salutis, scilicet Christum; et hunc dando passioni; et sic consummando. Quem ordinem si diligenter attendis, videbis hominem debuisse salvari etiamsi nullus angelus cecidissel.

90

SANCTI ANSELMI

SERMO

DE- PASSIONE DOMINI

(Ex ms. n. 1697 Bibliotheca Regiæ.)

Domine Jesu Christe, pastor bone, qui pro grege A ferre jus tuum, non debeo dare alieno domino ser1uo mori dignatus es, agnosce me inter oves luas et trahe ad pascua tua, el agnosce oviculam tuam ut merear esse ad dexteram tuam. Fac me participem gloriæ tuæ qui amarum calicem bibisti pro me; pœna tua torquet conscientiam meam, tormenta cruciant memoriam meam ego enim timui 89 potionem quam bibisti; ego peccavi quod tu tulisti; ego servus contumax commisi quod tu devapulasti; ego quod tu exsolvisti; cansa tuæ mortis fuit iniquitas mea, vulnera tua fecerunt crimina mea. Væ peccatis meis, quæ tam, amara morte expiari oportuit. O peccata mea, quam amara fuistis, quæ mihi dulcedinem promisistis et me tefellistis! O Eva infelix quæ pomum momordisti et mortem omnibus intulisti, imo et Deum et hominem nobiscum occi- B disti! O infelix homo qui brevi voluptate te diabolo tradidisti, et te et tuos perdidisti! Deo quidem nolente et prohibente, mortem comminante, diabolo consensisti; Deo disponente, bonum invenisti, gratiam accepisti. O ineffabilis misericordia! ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (1 Tim. 1, 14), ut cum satisfacere pro culpa nullus deberet nisi homo, nullus absolvere poterat nisi Deus. Miserat ut homo fieret, qui cum pro se nil deberet, moriendo pro nobis delictum nostrum solveret. Propterea Deus carne induitur; qui est concipitur, Verbum incorporatur, Eternus nascitur, panis involvitur, in præsepio ponitur, circumciditur, baptizatur, esurit, tentatur; Deus, ut homo, venditur, capitur, tenetur, ligatur, conviciatur, opprobriis saturatur, aceto et felle po- C tatur, spinis coronatur, inter latrones computatur, morte turpissima condemnatur, cruci alligitur. Ecce quomodo proprio Filio non pepercit Deus, sed pro novis illum tradidit (Rom. vin, 32). O gratia tradentis! o pietas mortis! o bone Jesu! o pie Jesu! quid tribuam tibi, quid sustinebo pro te qui tot et tanta sustinuisti pro me: exhibitio operis probatio est dilectionis. Quid ergo faciam qui tantum indignus accepi? quid reddam? quid rependam? Accipe quod tuum est, fac de servo tuo quod tibi placet; non debeo tibi au

Leg. confeci, aut aliud simile verbum.

vum tuum jus tuum anima mea est, servus tuus corpus meum est; jus tuum fecisti animam meam, quando pro ea posuisti animam tuam ; servum tuum fecisti corpus meum, quando pro eo tradidisti corpus tuum in mortem. Totum te dedisti pro me et operasti totum in me; emisti tibi spiritum mcum, emisti tibi corpus meum, utrumque servum tuum. Tuus ergo sum spiritu et corpore; utrumque debeo tibi impendere. Diligam te ergo ex toto corde meo, serviam tibi ex toto corpore. Caligaverunt pro me in morte oculi tui. advertant ne videant vanitatem vagi oculi mei; conviciis et blasphemiis patuerunt aures tuæ, patebunt ad clamorem pauperis aures surdæ aures me; felle et aceto potatum est os tuum, veritatem et judicium loquatur mendax os meum; extensæ sunt in cruce manus tuæ, extendentur inopi manus contractæ manus meæ. Confixi sunt clavis pedes tui, dirigentur in semitas reclas pedes distorti pedes mei. Apertum est lancea latus tuum, aperiam per confessionem cor meum ut fatear vulnus meum. Angustias mortis pertulit totum corpus tuum. ut membrum fieret tuum corpus putridum corpus meum. O bone Domine, quid retribuam tibi pro tantis beneficiis, ego vile mancipium, servus inutilis? Gaudebo an dolebo de morte tua? sane utrumque faciam, gaudebo siquidem de gratia tradentis et de charitate morientis (flæc ex med. II, De humana redempt., p. 222, 2a edit:). Sed prius dolebo de causa mortis, id est de conscientia peccati, et condolebo morienti. Sinon gaudeo, ingratus sum ; si non doleo, crudelis sum: sed quia tempus est flendi antequam ridendi, ambulo tristis demisso capite, et assimilabor passioni tuæ. Ferrum igitur passion's tuæ pertranseat animam meam, et crux tua suspendat concupiscentiam meam. Confige timore ¡uo carnes meas, ut non eam post concupiscentias meas. Mortifica in carne mea stimulos carnis omnesque libidinosas commotiones, et da mihi veras et perpetuam castitatem et vitam æternam. Amen.

VARIÆ LECTIONES.

90 Decst verbum contraxi, aut aciua simile.

SANCTI ANSELMI

EXHORTATIO

AD CONTEMPTUM TEMPORALIUM

FT

DESIDERIUM ÆTERNORUM

contabescat ex formidine nimia.

Quid agis, o homo? quid quasi jumentum versa. A et ingenti confusione depressa, tremens in illa hora ris in mundo? Sapientem et discretorem creavit te Dominus. Ne assimilari velis iis quibus deest prudentia; invigila, o miserande! miserere tui. Esto Sapiens. Propter te Deus excelsus de cœlis advenit ut te a terrenis elevaret ad cœlum.

In nuptiis cœlestis Sponsi vocatus es, homo. Cur contemnis, et indignum te exhibes ? Quomodo intrabis ad nuptias, dicito mihi, non habens pretiosam vestem, nec lampadem refulgentem? Habe mundum odio, fac meditationem tuam in Deo. Exsecrare malitiam et peccatum, et dilige benignum Redemptorem

tuum

Esto, insensate, semper paratus; vigila liber ab omni fæce terrena; observa ut ab omnibus scandalis ac cogitationibus turpissimis eruaris. Esto providus, insensate, excitare a somno nequitia. Si vis esse cœlestis, semper quæ terrena sunt exsecrare et despice. Perfectorum exempla sectare, ut ad paradisum deliciarum et desiderabilem pervenias patriam sacerdotum.

Quare odisti vitam tuam, miserande'? Quid pretiosius anima tua quæris, infidelissime? Accede, propera, antequam claudatur ostium pœnitentiæ. Lætifica cœlestem exercitum in tua conversatione. Exspectau medicus videre lacrymas tuas. Accede,

Conserva te in terris; sicut angelus, castos jugiter ac sanctos habe cogitatus. Emendare a perversis cogitationibus, ne mundi impliceris actibus. B noli timere. Ostende vulnus tuum, et offer medicaLibera animum tuum ex hujus mundi negotiis vanissimis ex integro, ut super cœlos coroneris a Christo. Esto velut nubes ad proferendam pluviam lacrymarum, ut possis exstinguere flammas peccatorum.

Recordare illius diei tremenda; appone remedia vulneribus animæ tuæ. Ambula viriliter in lege Domini; fac jugiter mansionem profectuum per sinceram Adem atque charitatem. Cresce quotidie per disciplinam in continentia, habens spem certam vi dendi Dominum in claritate sua, et regno, et gloria. Gave ab otioso verbo, ne recedas a Christi mandato. Planta bonam plantationem in corde tuo et in anima tua, virtutes scilicet, et vias sanctorum Patrum, et Deo placentium sacerdotum.

Memor esto, miserabilis, quia in medio laqueorum diaboli ambulas. Evigila, ne in mortis barathrum incidas. Ne te arbitreris diu victurum in terris; ne pro hoc diutius in malis actibus immoreris. Christum semper exora, ut totus affectus tuus fructificet; ut bona terra et optima sit fructifera, et Deo acceptissima vita tua.

Habeto ante oculos tuos diem exitus tui; festina in illa hora sine peccato inveniri, ut in die vocationis tuæ anima tua conscendat ad Deum, evecta officiis angelorum. Habeto odio hunc mundum; Redemptorem tuum toto mentis desiderio dilige. Non negligat anima tua; nec oblectetur dulcedine ac suavitate laqueorum diaboli mortifera, ne plena peccatis

mentum lacrymarum et fletuum. Ecce apertum est ostium pœnitentiæ. Accelera priusquam claudatur.

Effunde, dum tempus est, lacrymas, ne in alio sæculo sine utilitate plangas. Hic enim misericordia, ibi judicium; hic voluptas, ibi tormenta; hic risus, ibi vero fletus; hic cantus, ibi ignis æternus; hic ornatus vestium, ibi cruciatus vermium; hic elatio, ibi humiliatio. Ilumiliare ergo in vita, ne in tenebris exterioribus condemneris. Non ergo oblectet te hic terrena delectatio, ne ibi sit amara deploratio.

Quis non plangat nos, et quis non defleat? (dientes vitam, diligimus mortem. Quid excelsius atque magnificentius, quam exercere mentem, ad servitutem redigere carnem, ut obediat animi imperio, C consiliis obtemperet, impigre exsequatur propositum animi ac voluntatem. Quis autem jucundior cibus quam voluntatem Dei facere, virtute mentis impetus superare diaboli?

Quisque seipsum vincat, iram contineat, nullis illecebris emolliatur. Non perturbetur adversis, non 191 extollatur prosperis, nec quasi vento variarum rerum circumferatur mutatione. Reputa, charissime, in temetipso quid melius est, in præsenti sæculo pro peccatis plangere ac crebrius exorare, aut in igne æterno sine aliqua utilitate deflere.

Cur tabescit virtus animi tui affectu ac desiderio pereuntis mundi? Eleva mentem ad inæstimabilem æternæ felicitatis claritatem, quam oculus noa vidit, nec auris audivit, quam præparavit Deus dili

gentibus se (I Cor. 1, 9). Continentiam habeto in A culari. Melius est animam cffundere quam eam per lingua, continentiam in aspectu, in cibo, in habitu, incontinentiam perdere. in cogitatu, in risu, ut athleta Dei perfectissimus in omnibus demonstreris. Stude præ omnibus ne habeas inimicum præter diabolum.

Quid tibi munus prodesse potest, si ejus sollicitadinibus colligaris? Quid acquires de pretiosi vestimenti cura, nisi æterna supplicia? Quid tumore elevationis inflaris? Quis non contremiscat, lamentetur et lugeat, cum in conspectu angelorum et hominum occulta nostra manifestabuntur? Cur malis actibus tuis contristas patrem piissimum, insensate, qui te in filiorum numero dignatus est computare? Prohibe a malo linguam tuam, inquire pacem, et sequere eam (Psal. xxx111, 14), ne irritatus Dominus malis tuis ut nequissimum servum perpetuam tra- B dat ad pœnam, si eum sequi nolueris ad gloriam. Eterno regi militaturus propriis abrenuntia voluntatibus. Esto omni vilitate vel extremitate contentus. Pronuntia te lingua tua omnibus inferiorem, intimo cordis affectu crede te viliorem. Age dum vacat, quod in perpetuum expediat.

Consurge per noctem ad orationes et lacrymas ad Deum, ut libereris ab omnibus laqueis et scandalis passionum. Si enim subito rapiatur a te anima tua, peccatrix reperietur et fetidissima, non habens tempus pœnitentiæ ultimæ. Quid dices morti in hora -separationis tur, cum jam non concedetur tibi vel momento unius horæ vivere? Habeto præ oculis diem mortis. Pertracta qualiter statuendus sis ante conspectum judicis. Para jugiter lampadem tuam in conservatione optima; festina ut semper sit ac

censa.

Despice temporalia et caduca, ut tanquam eximius belligerator pompam relinquens sæculi, possis bravium post victoriam promereri. Recurre, miserabilis, ad conscientiam tuam; exonera te ponderibus sollicitudinum terrenarum. Non regnet contentio in te, non contradictio, non ulla omnino iniquilas. Terrena respue, cœlestia appete, temporalia desere, sempiternam beatitudinem dilige.

Castitas hominem Deo proximum reddit, castitas homini Deum proximum facit, castis regnum cœlorum promittitur. Quod si adhuc carnis stimulis tangeris, si adhuc libidinis suggestione pulsaris; memoriam mortis tibi objice, diem exitus tui propone, finem vitæ ante occulos tuos adhibe. Propone tibi futurum judicium et futura tormenta, propone tibi infernorum perpetuos ignes, propone tibi gehennæ pœnas horribiles.

Ora cum lacrymis indesinenter, ora jugiter, insiste orationi frequenter. Precare Deum diebus ac noctibus, incumbe orationi assidue, geme semper et plange. Surge ad precem in nocte, pernocta in oratione et prece, incumbe nocturnis vigiliis, rursum ora, ad modicum clausis oculis.

Oratio frequens diaboli suomovet jacula, immundos spiritus precis expellit frequentia, iminundos spiritus orationis vincit instantia, dæmonia oratione vic.cuntur, omnibus malis prævalet oratio.

Adime tibi quoque saturitatem panis, parcimonia tuum corpus castiga, jejuniis et abstinentiæ intentus pallida ora gere, aridum porta corpus. Esuri et siti; abstine et aresce. Nisi jejuniis erudiaris, non potes tentationes vincere.

Esto humilis, esto in humilitate fundatus, humilia te, minimum te fac. Nulli te præponas, nulli te superiorem deputes. Existima omnes superiores esse tibi. Omnium te minimum existima, inferiorem te C omnibus deputa. Quamvis summus sis, humilitatem tene. Quanto enim humilior fueris, tanto te sequetur gloriæ altitudo.

Expergiscere parumper a somno miserando, aperi os tuum, obsecra Deum, projice a te onera peccaterum. Ora frequenter, sine cessatione lacrymas funde. Mollitiem animi fuge, negligentiam exsecrare, D malitiam detestare. Ama mansuetudinem, dilige continentiam, meditare psalmodiam.

Festina orare, dum tempus est pœnitentiæ. Dilige Deurn ex tota anima tua (Matth. xx11, 39), sicut ille dilexit te. Time diem judicii. Amore Christi abnega temeptipsum tibi. Actus vitæ tuæ omni hora custodi. Fac te alienum ab actibus sæculi, ut hæres efficiaris regni Dei.

Audi, anima, quæ loquor; ausculta quæ dico; altende quæ moneo. Nulla jam immunditia polluaris, nulla libidine maculeris, ab omni te carnis corruptela suspende, ab omni carnis corruptione extrahe. -Luxuria ultra non invalescat, libido ultra non te devincat. Melius enim est mori quam libidine ma

Cave jactantiam, cave ostentationis appetitum, cave gloriæ inanis studium. Non te arroges; non te jactes. Non te insolenter extollas; alas superbiæ non extendas. Elationis pennas non erigas, nihil de te præsumas, nihil boni tibi tribuas.

De justitiæ virtute nulla elatione superbias, de bonis factis non attollaris, de bono opere non gloriaris humiliare ut exalteris, ne exaltatus humilieris: qui enim attollitur, humiliatur; qui exaltatur, dejicitur; qui elevatur, prosternitur; qui inflatur, alliditur.

Superbia angelos deposuit, tumor regna dissolvit, arrogantia sublimes humiliavit, humilitas casum nescit, humilitas lapsum non novit. Cognosce, miserande, quia humilis Deus venit. Ambula, sicut ille ambulavit; sequere exemplum ejus, imitare vestigia illius.

Existe tibi vilis, existe abjectus, existe despectus, displice tibi, despectus esto apud temetipsum. Qui enim sibi vilis est, ante Deum magnus. Qui sibi displicet, Deo placet. Esto ergo parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei tanto enim eris apud Deum pretiosior, quanto apud homines despectior. Porta semper verecundiam in vultu de recorda tione delicti; porta pudorem in facie de memoria commissi peccati. Peccati pudore oculos tuos attel ·

« VorigeDoorgaan »