Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

errore ad veritatem redierunt. In eis enim transit A tibus convertens, et magnum religionis incremen

tum ei largiens. Et tunc spiritaliter agitur quod dictum est quia, dum ipse castellum hoc ingreditur, occurrerunt ei decem viri leprosi. Nam invenit eos contra se tendentes, id est via sibi contraria gradientes, dum illi foras et ipse tendit intus; atque sistit eos, et stare facit atque cessare, ne pergant ulterius in via perversa. Steterunt etenim, et stele runt a longe; quia non statim potuerunt ei propinquare, sed procul stantes versi sunt ad preces, et magno cordis clamore dixerunt : Jesu præceptor, miserere nostri. Non intellexerunt eum esse Salvatorem, 185 qui peccatorum morbos omnes sanare possit, el se miseros ob hoc esse factos agnoverunt, quia præceptis contraria fecerant; ideoque Jesum, id est

ut sui misereretur orabant. Quos ut intuitu clemen-
tiæ vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus, id est
per humilem oris confessionem sacerdotibus vera-
citer manifestate omnes interioris lepræ vestræ ma-
culas, ut mundari possitis, Et quod rogabant factum
cst eis dum irent ad sacerdotes, quia, scilicet, mun-
dati sunt, quoniam peccatores, licet gravi criminum
lepra sint foedati, euntes tamen ad confitendum,
purgantur in ipsa confessione propter pœnitentiam
quam acturi sunt. Dum irent, mundati sunt, quia ex.
quo iter hoc intrant, incipiunt operari justitiam;
et justitiæ operatio est eorum mundatio. Dumirent,
mundati sunt, quia ex quo tendentes ad confessionem
et pœnitentiam, tota deliberatione mentis peccata
sua damnant, et deserunt; liberantur ab eis in con-
spectu interni inspectoris. Unde et per prophetam
Dominus ipse testatur quia impietas impii non noce-
bit ei in quacunque die conversus fuerit ab impietate
sua (Ezech. XXXIII, 12). Perveniendum tamen
est ad sacerdotes, et ab eis quærenda solutio, ut
qui jam coram Deo sunt mundati, sacerdotum judicio
'etiam hominibus ostendantur mundi.

in Hierusalem, quos sua membra factos de præsenti sæculo nequam eripit, et ad superne majestatis perpetuam contemplationem perducit. Transit per mediam Samariam et Galilæam, id est dividit per medium tali transitu Samariam et Galilæam, per quas, ut dictum est, intelligimus justos et pœnitentes, quia videlicet et ex justis, et ex conversis quosdam eligens, ad terram viventium secum ducit, quosdam autem ex eis hic adhuc agonizari permittit. Verbo autem præteriti imperfecti dicitur, quia transibat, ut detur nobis intelligi quia transitus ipse nondum peractus est, sed adhuc agitur. Illa vero pars electorum quæ retinetur in hujus vitæ laboribus, designatur non incongrue per castellum, de quo subditur quia, dum ingrederetur Jesus quoddam castellum, occurre- B Salvatorem vocabant eum, et præceptorem, quem runt ei decem viri leprosi. Nam sancti inter pericula tentationum hujus saeculi instar castelli seipsos intra vallum disciplina cauta circumspectione custodiunt. Castellum enim munitur adversus hostes, et sollicite custoditur, significans Ecclesiam inter hujus vitæ discrimina fortiter undique clausam atque munitam contra malignos spiritus, et pervigili sollicitudine servatam. Quod castellum dicitur quoddam, ut juxta itteram nesciatur, et juxta spiritalem sensum cognoscatur. In quo, scilicet spiritali, castello, id est in Ecclesia, semper est Dominus, sicut ait suis discipulis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20); sed tamen deesse videtur aliquoties, ubi permittit iniquos multiplicari, et suum electis suis palam non præstat auxilium, sed tribulationibus et adversis eos affligi, velut a se derelictos, sinit. Unde et illa vox est: Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione (Psal. Ix, 1.) Cum autem deesse Dominus videtur, tunc foras tendunt illi qui per decem leprosos figurantur. Multi enim vel adversitatibus fracti volunt a fide recedere, et infidelibus se jungere, quasi dicendo: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt (I Mach. 1, 12); vel tentationibus vitiorum superati mala tot et tanta faciunt, ut gentilibus in actione similes fiant, dum ab Ecclesiæ visceribus ad res sæculi per desideria foras tendunt. Hi sunt enim spiritaliter leprosi : qui propterea dicuntur decem, qui contra Dei præcepta faciunt, quæ propter Decalogum legis per denarium numerum intelligi solent. Sicut enim observatores mandatorum cœlestium assequuntur inde mundationem et sanitatem animæ; sic contraria mandatis ipsis agentes, spiritalem contrahunt inquinationem et infirmitatem adeo ut tales in anima fiant, quales in corpore cernuntur, qui lepram carnis patiuntur. Qui tanto magis foras tendunt, quanto perversius agunt; et ita fiunt hæc, dum Jesus abesse videtur. Fit autem plerumque per respectum divinæ gratiæ ut Dominus ipse Jesus ad hoc Ecclesie castellum palam veuire et ingredi videatur, subito scilicet tribulationes sedans, populumque suum a pravita

:

C

Sequitur: Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum. Unus designat unum in bono perseverantem 'affectu eorum qui, postquam pœnitendo veniam adepti sunt, permanent in humilitate et gratiarum actione. Quod enim dicitur unus, intelligendum est, non diversis jam se voluntatibus varians, sed in Deo placendi voluntate perdurans. Nam et omnes electi, propter hanc bonitatis unanimitatem, non solum unum, sed etiam "unus recte dici possunt, sicut indicat Apostolus, ubi de omnibus, qui sunt in Ecclesia bonis et malis, mystice loquitur: Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium (I Cor. 1x, 24). Omnes enim Christiani et boni et mali, pro modo suo quisque, currunt ad bravium; sed unus, qui legitim currit, id est unitas electorum, percipit illud, sicut et omnes hi leprosi mundati sunt, sed unus egit gratias. Unus itaque, cum vidisset quod a criminum lepra mundatus esset, rediit ad mundatorem, grates ei referens, et se magis illi humilians, et devotior existens, ac semper ei placere studens. Nam hie

æstimavit.

HOMILIA XIV.

unus, ut dictum est, eos qui sic agunt designat. No- A operibus fidem sibi solam sufficere, sicut illi novem, fuit ingratus jam esse, sed regressus est cum magna voce magnificans Deum. Recte cum magna você, quia magna Dei beneficia se percepisse gratulabatur. Magna voce, devota potius quam clamosa" debemus intelligere. Non enim exigua vocis devotione Deum magnificare cupiebat, qui se de tantis malis magnifice liberatum gaudebat. Interioris lepræ sanitatem a Christo consecutus magnificabat Deum, ut glorificaretur Pater in Filio.

Et cecidit in faciem ante pedes ejus, quia de prioribus actibus erubescens sibi vilis apparuit, et devota se Christo bumilitate prostravit. Statum jam rigiditatís et superbiæ non habuit, sed tota mentis consterpiatione sub pedibus Salvatoris bene jacuit, gratias agens quod de tanta miseria liberatus esset; et hic erat Samaritanus, id est custos, quia, ne percepta beneficia posset amittere, servabat ea per humilitatis custodiam, et seipsum caute jam custodiebat, ne plagam ulterius lepræ spiritalis incurreret, et cor Buum actusque suos a malo custodiebat.

Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Operibus hujus qui gratias retulit, et aliorum qui ingrati fuerunt respondit Dominus: Nonne, inquit, decem mundati sunt, et omnes pariter ad reddendas gratias redire debuissent? Decem mundati sunt, quia legitimus numerus est purgatus. Sed novem quasi nesciuntur a Domino, quta maluerunt elongari ab eo per peccata quam propinquare ei per bona opera. De quibus ait : Ubi sunt? Quod est dicere: Qui in humilitate et gratiarum actione deberent adesse, ubi sunt? Qui mihi per meritum devotionis et operis propinquare deberent, ubi sunt? Qui in observantia mandatorum meorum esse debe. rent, ubi sunt? Quia vero novenarius numerus habet ter tria, et ad fidem Trinitatis pertinet, hi novem designant illos qui, postquam pœnitendo mundati sunt, a præcedentibus culpis existunt desides et securi, nec se in bonis operibus exercent, sed solam sibi fidem sufficere putant.!

Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena, quia non invenitur, qui post acceptam veniam recordetur divinæ pietatis, et ei gra. tias devoto corde referens perseveret in bonis actibus, nisi qui non sit ex filiis terrena Babylonis, sed ex filiis Hierusalem cœlestis.

Et ait illi: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. Humiliter adhuc jacenti pro peccatis pœnitendo deletis præcipitur ut surgat ad bene agendum, et vadat, id est promoveatur ac proficiat in bonis operibus. Qui enim infirmitatem suæ conditionis humiliter agnovit, ac pulverem et cinerem se esse perpendit, jubetur ad robusta opera surgere, ac promoveri in profectu justitiæ. Cui et dicitur: Fides tua te salvum fecit. Credidit enim grates esse referendas ei [al., ut Deo ei] qui se mundaverat et opere Deus innotuerat, et fidem quæ per dilectionem operatur (Gal. v, 6), habebat, ac per eam a prioribus malis salvus erat in quibus ante perierat, quia non sing

B

C

IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM : Eral quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Et reliqua. (Joan. 1,46.)

Quod in lectione evangelica de uno regulo et ejus filio singulariter factum audivimus, humano generi generaliter consonare videbimus, si adhibita diligentia mysticum intellectum superficiei litteræ coaptemus. Regulum antem a rege nomen deductum et litterarum consonantia demonstrat, et significatio deductionis approbat. Scimus etiam quia fuere reguli, id est minores reges. Hominem igitur ad excellentissimi Regis imaginem et similitudinem factum (Gen. 1, 26), dum bene se rexit, dum sibi temperanter imperavit, regem fuisse quis dubitet? Regnum vero istius regis, paradisus Dei fuit, in quo felix homo colonus, in quo operarius positus, in quo rex et dominus ut dominaretur ac præcesset bestiis et piscibus, atque reptilibus, et avibus, tanquam rex in solio collocatus est.

Sed, proh dolor! qui hoc modo magnus rex sublimatus præsidebat, per inobedientiæ tumorem a regno illo depulsus est, et ærumnis ac tristitia expositus est. Tamen, miserante Deo, cujus miserationes super omnia opera ejus (Psal. CXLIV, 9), non ex toto miser homo in perditionis abyssum redactus est ; quo niam neque liberum amisit arbitrium, neque a rationis capacitate alienatus est. Perdidit ergo per seipsum magnum quid; reliquit autem et misericordia Conditoris parum quid. In eo itaque quod amisit, rex esse desiit; in eo autem quod præ cæteris aniinalibus sibi relictum est, quasi regulus victitavit. Quod ipsa Evangelii verba videntur innuere, dicendo quja erat quidam regulus. Per hoc enim quod dicitur 186 erat, quod imperfectæ significationis verbum est, quod sic ex parte jam præteriit, ut ex parte videatur adhuc non præteriisse, et sensum habet substantivum, essentia hominis indicatur; quæ jam ex parte transierat mortua, et ex parte ægrotabat saucia, ut penc nihil esset homo qui erat, quoniam infirmabatur et mori incipiebat, cujus proprium nomen tacetur, et dicitur: Erat quidam, quia non erat dignus audire, novi te ex nomine (Exod. xxxIII, 17), neque erat nomen ejus scriptum in cœlis, ut Deus illud dignaretur nominare. Nam et nos plerumque quorumdam vocabula, quæ tamen bene meminimus, propter dedignationem prætermittimus, cum eorum recordationem fastidimus. Idcirco autem nomen istius Spiritui sancto viluerat qui peccator erat, quia infinius regulus.

Cujus filius infirmabatur Capharnaum. Filius est, in quo pater affectu paterno specialiter delectatur, quem tenerrimo et toto tanquam seipsum confovet amplexu. Hoc in homine interiore animum intelligi.mus, quem a primo Plasmate usque ad Christum multa spiritalium febrium incommoditate præventum nequaquam dubitamus. Capharnaum autem ager pul

cherrimus dicitur, et mundus iste, creaturarum or- A ejus alia in præsenti aliquid significabant, alia in

namentis decoratus, magni Opificis ordinatione conspicuus, ager pulcherrimus non incongrue intelligi potest. Cujus colonus homo, utpote advena et peregrinus, quanto licentius peccabat, tanto abundantius ægrotabat. Ægrotavit autem hominis portio pretiosior, animus videlicet, qui tanquam filius homini debet esse charior.

futurum prospiciebant. Regulus ergo descensum ejus ad salutem filii rogabat; Dominus autem descensum suum commendabat, et regulo subtiliter intimabat, dicens: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Ac si diceret : Descensus meus ad mortem et ad inferos, quem desideras, signum magnum est, quia febricitantium salus est, et prodigium maguum est, quia resurrectio mortuorum est. Nec fides Christiana in gentibus pullulare poterit, nisi signa hæc et prodigia viderit. Dicit ad eum regulus, unus credens ex gentibus, gentium primitiæ præsignatus : Domine, descende, priusquam moriatur filius meus. Domine, quandoquidem descensus tuus signum et prodigium magnum est, nec præputium ab infirmi

prodigia meruerit videre, descende, quoniam melius est, sicut præordinasti, ut descendas quam ut filius meus, id est gentilis populi animus, in æternum pereat. Descende ergo de incarnatione ad passionem, quoniam ex passione tua consequetur anima mea liberationem.

Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa în Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderel, el sanaret filium ejus; incipiebat enim mori. Judæa quidem confessio, sive laudatio, el glorificatio; Galilæa vero interpretatur transmigratio facia. Et Jesus venit a Judæa in Galilæam, quando a confessione et laudatione, quæ illi sursum a sanctis angelis incessanter dabatur, dignatus est per carnis B tatibus suis poterit convalescere, nisi signa hæc et assumptionem venire ad nos, qui transmigrationem feceramus a paradiso ad hujus vallem miseriæ. Et hunc adventum audivit regulus, quia illum per Zachariam homo dicere comperit : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus (Zach. 11, 10). Cumque hæc et his similia de ejus adventu verba prophetarum audisset, abiit ad eum, pro filio supplicaturus, mores mutaturus, in ipsum crediturus. Abiit ad eum, quia cœpit ad ejus fidem aliquantulum accedere. Et rogabat ut descenderet, et sanaret filium ejus, quem diximus animum ipsius esse, quia per Psalmistam dicebat: Domine, inclina cœlos tuos, et descende (Psal. cxlmi, 5); et Domine, miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Rogabat ut descenderet, hoc est, ad humilitatem passionis se misericorditer inclinaret, et filium ejus, hoc est chariorem ejus portionem, sanaret. Non enim poterat animus hominis a peccati morbo sanari, nisi medicamentum ei fieret mors ipsius medici.

Incipiebat enim peccati languore jam mori. Hic est enim saucius, quem, sicut alibi dicitur, latrones in via semivivum reliquere. Vivit enim ex ea parte qua Deum potest cognoscere, et quid rectum sit discernere; mortuus vero est ex ea parte qua peccatis labescit, et nequitia deficit. Ex toto autem erit mortuus, si fuerit inferno damnatus. Sic ergo incipiebat mori, id est vitiorum languore nimium gravabatur, et morti damnationis æternæ propinquabat. Sed ne ex toto moreretur, accessit pater ad Jesum pro eo rogaturus, ut ipse qui vita, qui medicus, qui medicina est, obviaret morti. Post mortem enim nulla posset inveniri medicina, quia in inferno nulla est redemptio. Quisquis enim semel æternæ damnationi traditus, nunquam ulterius redemptionem consequi potest.

Dominus autem regulo deprecanti respondit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Inter signa et prodigia hoc distat, quod signa quidem dicuntur, eo quod præsentialiter aliquid significent; prodigia vero, quasi porrodicia vocantur, eo quod porro dicant, porro significent, et aliquid futurum portendant. Et Dominus signa fecit atque prodigia, quoniam opera

C

Huic tantæ fidei ac devotioni duntaxat respondit Dominus: Vade, filius tuus vivit. Durum est enim intelligere quod incredulo et infideli dixerit : Vade, filius tuus vivit nisi supplicantis fidem devotionemque cognovisset. Præscit igitur, antequam miraculum faceret, subtilem fideliter obsecrantis responsionem, et ad miraculi processit ostensionem, ut et fides jam credentis procederet in manifestationem. Vade, inquit, hoc est ad perfectionem transmigra cogitationum, et sicut audisti meam incarnationem, exspecta etiam passionem. Jam enim ex hac fidei scintilla filius tuus, id est animus tuus, vivit. Nec quemquam moveat quod omnia hæc verba secundum historiam non inveniantur et a regulo, id est ab humano genere, dicta esse Domino, et a Domino generi humano. Tales enim sunt istæ locutiones, quales et illæ de Canticis canticorum, ubi sponsus ad sponsam, et sponsa ad sponsum ea verba loquitur, quæ nusquam historialiter reperiuntur. Neque enim tam vocibus quam rebus fiunt hujusmodi locutiones. Vade, ait, hoc est, ad majora fidei promovere, et ad spiritalem sensum D progredere, quoniam filius tuus vivit, ex hac fidei inchoatione, et ex mea prædestinatione

Credidit ei homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. Credidit humanum genus quod animus suus per Dei gratiam interius viveret, quoniam ex Salvatoris sermone, quem veracem esse didicit, hoc audivit el ibat, proficiens in fide et moribus.

Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. El dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum fe. bris. Descendente homine, id est ad seipsum rever tente, et cogitationes suas inspiciente, occurrerunt ei servi sui, qui non incongrue rationales hominis sensus intelliguntur, qui debent homini, utpote do

mistæ conquerentis: Imperfectum meum viderunt oculi tui (Psal. cxxxv, 46). Sed quod illi diei defuit, dies nostra dies octava, dies diem illaminans supplevit. Ecce etenim Pentateuchum ablato Moysi velamine revelata facie legimus, et Decalogum ad observantiam quinque sensuum nostrorum spiritualiter redigimus, et quinque prudentes a quinque fatuis virginibus (Matth. xxv, 3) sequestramus. Dies autem nostra horis duodecim extenditur, quoniam civitas nostra portis duodecim gloriatur, duodecim apostolis commendatur, duodecim sportis divinæ affluentiæ plenitudo et Ecclesiæ valetudo circumfertur.

mino suo servire, et quæ jucunda sint nuntiare, ac A illud ad perfectum adduxit; et audiamus vocem Psalde sospitate totius interioris hominis et animi respondere, sicut hic dicuntur nuntiasse filium vivere. Hominem enim a Deo descendere, est humanitatem nostram a contemplatione illa parumper avelli, et ad ea, quæ intra nos sunt, aliquantulum reverti, quid sumus, quid egimus solerter intueri. Servos autem domino descendenti occurrere, est sensus omnes totius humanitatis obsequio Domini parere, et suo patrifamilias quæ sunt placitura devote referre. Homo vero, jam Dei colloquio roboratus et Scripturarum exercitio recreatus, tanquam indagator discretissimus debet perpendere, et tanquam servos et amicos sensus suos consulere qua hora filius suus melius habuerit, quando animus suus liberius convaluerit. Et hoc est 187 quod dicitur, quia interrogabat horam ab eis, in qua melius habuerit.

B

Cognovit ergo vater quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit. Omnis qui tanquam pater suo præest animo, et ex ratione debet perpendere, et ex servientium sibi sensuum relatu atque Scripturarum attestatione colligere, quoniam hesterno tempore in Christi, quæ est hora septima, passione cœpit animus hominis per fidem vivere, hoc est, credendo sicut oportet in Christi mortem, meruit illico vitam accipere.

Et credidit ipse, et domus ejus tota, Credit pater; quia peccato jam evacuato, quasi febre filii exstincta, cupit inexplebiliter et indeficienter adhærere Domino. Credit et domus ejus tota; quoniam omnes, qui in ipso sunt, animæ motus ejus voluntati obediunt, et de virtute in virtuteni proficiunt, ut ex ipsa consuetudine jam velut cogantur benefacere.

His ita discussis, totam adhuc ex ordine lectionem prev ter volumus repetere, ut possimus et ea, quæ adhuc aliter de illa sentimus, aperire. Erat quidam regulus, etc. Quatuor homines in Evangelio Dominus ad vitam revocavit: istum reguli filium, qui incipiebat mori, et significavit spiritum hominis qui per initium consensus prava delectationis intrinsecus inchoat mori; et puellam jam mortuam, sed adhuc domo clausam, que significavit mentem hominis introrsus per consensum iniquæ delectationis mortuam, et per latentem pravi operis perpetrationem; juvenem quoque delatum extra portam, qui designavit hominem, cujus spiritalis mors publice patet in opere; sed et Lazarum quatriduanum ac fetidum, qui sign.:

Sed quid servi responderint, audiamus: Heri, inquiunt, hora septima reliquit eum febris. Heri, tempus est præteritum. Et nos, dum in hac vita sumus, duo tempora sentimus; tertium exspectamus. Totum tempus ab Adam usque ad Christi passionem, præteritum tempus est. A passione Christi usque ad diem judicii, hodiernum tempus est. A die judici, quando jam corpora nostra fuerint reformata, tertium tempus erit, quod finem habere non poterit. Heri ergo in passione Christi reliquit hominem febris, quoniam Christus vitiorum nostrorum peregrinos et inordinatos fervores, ac c variarum incentiva libidinum cruci suæ affixit, quia languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII, 4). Sed tam magnum tamque diuturnum heri, horas suas habuit, dum per temporum incrementa tempus tempori successit. Ab Adam enim usque ad Noe, prima hora est quæ in diluvio alterata est. A Noe in Abraham extende, et horam secundam in circumcisione perpende. Tertiam ab Abraham in Moysen, et cave ne prætermittas legem. Quartam a Moyse in David, ibique Judæorum regnum florere videbis. Quintam a David usque ad tempus transmigrationis, et Israel gloriam marcuisse non negabis. Inde sextam usque ad nativita tem sancti Joannis dirige, ibique legem ac prophefas habere finem intellige. Septimam ab ortu sancti D ficavit peccatorem longa consuetudine jacentem in Joannis usque ad passionem Salvatoris metire, et ibi totius mundi reatum crucifixum collige. Hæc est enim hora septima, in qua febris, docente et monente Christo, animum nostrum quasi reguli filium reliquit. Et ecce jam in octava sumus, atque pro octava Domino psalmum decantamus. Sumus enim in quadam resurrectionis gloria, in quadam honestatis eminentia, ut non sit jam quod doleamus nisi forte mortieinum aliquod post baptismi lavationem ultronei tetigerimus. Itaque tempus præteritum, ut imperfectionem suam demonstret, septem horis consummatur. Natu si diem perfectam habuisset, horis duodecim clauderetur. Desunt hesternæ diei horæ quinque ut intelligamus quia nihillex et ten pus

[ocr errors]

tumulo mortiferæ conversationis, et spargentem de se fetorem sordidæ opinionis. In his ergo quatuor mortis gradibus, iste qui nunc reguli filius laborare describitur, est primus. Nec est ulla in hoc sæculo mors animæ, nisi fallor, quæ in aliquo graduum istorum non inveniatur; et idcirco Dominus omnes istos resuscitasse describitur, ut omnes animarum mortes ad vitam reformare monstretur. Sed ad lectionem respiciamus

Erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Regulus iste, ratio non inconvenienter intelligitur filius ejus, cogitatus qui ex rationabili sensu nascitur. Erat quidam regulus, id est rationabilis sensus, cujus potentia defectum patiebatur,

cujus spiritale regnum fuerat imminutum. Cujus filius A est ut hi nuntient regulo vitam filii sui, quatenus

infirmabatur, id est cujus cogitatus et spiritus infirmiter resistebat peccati delectationibus. Infirmabatur autem in Capharnaum. Capharnaum vero interpretatur ager consolationis et villa consolationis, et s'guificat hunc mundum, in quo temporalem habent consolationem illi, quibus dicitur: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. vi, 24), et de quo legimus quia ager est mundus (Matth. x11, 38). Infirmabatur ergo in Capharnaum, quia in prosperitatibus, et divitiis, atque blanditiis hujus sæculi vires internas amittebat, ut jam resistere noxiis delectationibus non valeret. Hic ergo regulus, id est rationabilis sensus, cum a doctoribus audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, id est quia Salvator veniret a confessione peccatorum in transmigrationem perpetratam, hoc est ad eos, qui ad iniquitatem transmigraverant, abiit ad eum, id est per spem et devotionem accessit spiritaliter ad eum, ut eum ad se deduceret et rogabat eum ut descenderet, hoc est misericordiam suam inclinaret, et sanaret cogitatum ejus de imbecillitate resistendi blanditiis incipiebat enim mori, id est consentire peccatis.

Dixit ergo Jesus ad eum, increpans in eo tarditatem eorum qui hæsitant in fide: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Non creditis judicium futuram securitate torpentes, nisi mirabilibus excitemini, Videntes enim signa solent hujusmodi hominum mentes terreri, et credere ad horam. Non creditis mandatis meis, quia non ea facitis; non creditis promissionibus meis, quoniam has quærere negligitis. Signa et prodigia sunt vobis necessaria, ut per hæc fidem quæ per charitatem operatur, adducamini. Dicit ad eum regulus, in potentia minoratus: Domine, descende, id est beneficium tuæ visitationis aut compassionis ad me clementer humilia, priusquam ex toto per consummatum peccati consensum moriatur cogitatus meus.

Dicit ei Jesus: Vade, id est, collabora gratiæ meæ, proficiens in bonis operibus cuin adjutorio meo; et sic filius cordis tui profectum justitiæ vivit. Credidit homo, id est obediens fuit ratio, sermoni quem dixit er Jesus, et ibat, promovendo se in via justitia.

hunc indubitanter vivere sciat; quia non potest ratio veraciter agnoscere cogitatum suum vivere, nisi ejus vitam opera bona sibi certam indicaverint. Non enim sibi aliquis debet credere, quidquid sibi animus de cogitatus sui vita sine operis attestatione respondit. Si enim veraciter interius vivit cogitatus, mox in opere componuntur exteriores motus. Interrogabat ergo, id est subtiliter investigabat horam ab eis, in qua melius habuerit. Opera enim per membra corporis exhibita, hoc respondere poterant. Et dixerunt, id est causa intelligendi fuerunt, ei quia heri, id est in præteritorum recordatione peccatorum, in hora septima, hoc est in inspiratione septiformis Spiritus, reliquit eum febris, id est consuetudinaria et fervens ac tremula imbecillitas. Vel heri, id est dum esset coram Deo in oratione, reliqui cogitatum suum febris. Dies quippe illi erat, dum ipse Deo in contemplatione et oratione assisteret; sed nox facta est, dum ad seipsum rediret. Deinde, cum opera sensusque suos clara mentis luce vigilanter aspiceret, dies illi quædam radiavit. Non tamen in hac, sed in præterita die, id est non quando sibi ipsi vigilans attendebat, sed quando Deo precator assistebat, reliquit interna febris cogitatum. quasi filium cordis sui. Et reliquit eum hora septima, id est in illuminatione septiformis gratiæ. Cognovit ergo pater, id est etiam admonitus experimento carnalium sensuum et artuum obtemperantium sibi in bonum animadvertit rationalis sensus ; quia illa hora C erat, in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit, id est in qua prius spem ejus erexit de salute cogitatus sui. Et credit ipse rationalis sensus qui prius perfecte non credebat, et domus ejus tota, id est universa multitudo cogitationum mentis ejus. Et nos itaque beneficium hoc Salvatoris cognoscentes, studeamus, si necesse fuerit, in nobis ipsis hoc idem experiri; ut quisquis cogitatum suum, quasi filium, viderit inter illecebras delectationum languere, non sinet eum ex toto, sicut filiam archisynagogi per consensum delectationum et per actionem mori; sed occurrat Salvatori salutem peccantium quærenti, et pia supplicatione obtineat ab eo vitam ac salutem ejus, præstante ipsius gratia Salvatoris, qui cun

Jam autem eo descendente, id est se humiliante D Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per

in pœnitentia, et affligente, et ad seipsum ab alto contemplationis redeunte, servi occurrerunt ei, hoc est membra corporis sui subservierunt ei ad bonum, juxta illud Apostoli : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem (Rom. vi, 13). Ex hac obeditione sua nuntiaverunt ei quod interior 188 filius ejus viveret. Non enim caro ad bonum servire parata esse poterit, si interior dominus ejus in bona voluntate vivens non fuerit. Vel servi sunt carnales sensus, qui servire debent rationi: qui occurrerunt ei, dum se paratos ad obsequium offerunt. Et sive corporis artus, - sive carnales sensus intelligautur hi servi, uccessc

omnia sæcula sæculorum. Amen.

HOMILIA XV.

IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus uis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et limittit oves, el fugit ; et lupus rapit, et dispergit oves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et `non pertinet ad eum de ovibus. Et reliqua. (Joan x, 11.) Quia plerique sibi ipsis non attendentes, nec sua vitia considerantes, gaudent in hujus lectionis tractatulo audire lacerationem vitæ pastorum Ecclesiæ: nos aliam ei fecimus expositiunculam, quæ nos ad intima nostra revocet, ut nullus mordere vitam

« VorigeDoorgaan »