Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

ascendere, vidit in planitie qua pergebat ad pedem A chus fieri cuperet. Studium quoque litterarum, in montis mulieres, quæ regis erant ancillæ, segetes metere, sed hoc nimis negligenter faciebant et desidiose. Quarum puer desidiam dolens ac redarguens, proposuit animo se apud dominum regem ipsas accusaturum. Dehine moute transcenso, regiam aulam subit. Dominum cum solo suo dapifero invenit. Nam familiam suam, ut sibi videbatur, quoniam autumnus eral, ad colligendas messes miserat. Ingrediens itaque puer, a domino vocatur. Accedit, atque ad pedes ejus sedet. Interrogatur jucunda affabilitate quis sit, vel unde quidve velit. Respondet ille ad interrogata, juxta quod rem esse sciebat. Tunc ad imperium domini panis ei nitidissimus per dapiferum affertur, eoque coram ipso reficitur. Mane igitur cum quid viderit ante oculos mentis reduceret, sicut puer simplex et innocens se veraciter in cœlo et ex pane Domini refectum fuisse credebat, hocque coram aliis ita esse publice asserebat.

quo se magnopere solebat exercere, sensim postponere, ac juvenilibus ludis cœpit operam dare. Verumtamen pia dilectio et diligens pietas, quas in matrem suam habebat, nonnihil eum ab istis restringebant. Defuncta vero illa, illico navis cordis ejus quasi anchora perdita in fluctus sæculi pene tota dilapsa est. Sed omnipotens Deus prævidens quid de illo facturus erat, ne animam suam pace transitoria potitus perderet, infestum ei et intestinum bellum generavit. Hoc est, animum patris ejus acerbo contra illum odio inflammavit intantum, ut æque, aut certe magis ea quæ bene, sicut quæ perperam faciebat, insequeretur. Nec aliqua poterat patrem humilitate lenire, sed quanto illi se exhibebat humiliorem, B tanto illum sibi sentiebat asperiorem. Quod nimis intolerabile cernens, et ne deterius quid inde contingeret timens, elegit potius paternis rebus et patriæ abrenuntiare, quam patri suo vel sibi quamlibet infamiam ex sua cohabitatione procreare. Paratis ita. que his, quæ necessaria erant in viam ituris, patria [al., patriam] egreditur, uno qui sibi ministraret clerico comitatus. Cumque dehinc in transcensu montis Seuisii (3) fatigaretur, et laboris impatiens corpore deficeret, vires suas nivem mandendo reparare tentabat. Nec enim aliud quo vesceretur, præsto fuit. Quod minister illius advertens, doluit et ne forte quid edendum haberetur in sacculo qui asino illorum vehebatur, diligenter investigare coepit, et mox contra spem panem in eo nitidissimum reperit. C Quo ille refectus, recreatus est, et vitæ incolumis. redonatus [al., restitutus).

3. Crevit ergo puer et ab omnibus diligebatur. Mores etenim probi in eo erant, qui magnopere eum diligi faciebant. Traditur litteris, discit, et in brevi plurimum proficit. Necdum attigerat ætatis annum quintum decimum; et jam qualiter secundum Deum vitam melius instituere posset, mente tractabat, idque concepit apud se, nihil in hominum conversatione monachorum vita præstantius esse. Quam assequi cupiens, venit ad quemdam sibi notum abbatem, rogans illum ut se monachum faceret. Sed abbas, voluntate illius agnita, quod petebat inscio patre illius, ne offenderet animum ejus, facere recusavit. At ille in suo proposito perstans oravit Deum, quatenus infirmari mereretur, ut vel sic ad monachicum quem desiderabat, ordinem susciperetur. Mira res! Ut enim Deus declararet quantum etiam in aliis de suæ pietatis auditu confidere posset, preces, illius exaudivit, ac illi protinus validam corporis debilitatem immisit. Acriter igitur infirmatus ad abbatem mittit, mortem se timere pronuntiat, orat ut monachus fiat: præfato timore obstante non fit quod postulabat, et hoc quidem quantum ad humanum speclat [al., tantum spectabat] examen. Cæterum Deus, quem futura non fallunt, servum suum ipsius loci conversatione noluit implicari, propterea quod alios quosdam in sinu misericordiæ suæ reconditos habe- D bat, quos ut postmodum claruit magis, per illum ad suam voluntatem in posterum disponebat informari. Post hæc sanitas redit juveni; quodque tunc nequibat, in futuro se per gratiam Dei facturum mente proponit.

4. Exinde cum corporis sanitas, juvenilis ætas, sXculi prosperitas ei arrideret, cœpit paulatim fervor animi ejus a religioso proposito tepescere, intantum ut sæculi vias magis ingredi, quam relictis eis mona

5. Exactis dehinc partim in Burgundia, partim in Francia ferme tribus annis, Northmaniam vadit [al. omit.], Abrincam ipsius provinciæ urbem petit, ubi aliquandiu demoratur post hæc venit Beccum, et magistrum quemdam nomine Lanfrancum (4), virum videlicet valde bonum, præstanti religione ac sapientia vere nobilem, videre, alloqui, et cohabitare volens. Excellens siquidem fama illius circumquaque percrebuerat, et nobilissimos quosque clericorum ad eum de cunctis mundi partibus agebat. Anselmus igitur viro adito, eumque singulari quadam sapientia pollere aguito, ejus se magisterio subdit, eique post modicum familiaris præ cæteris discipulis fit. Occupatur die noctuque in litterarum studio, non solum quæ volebat a Lanfranco legendo, sed et alios quæ rogabatur studiose docendo. Propter quæ studia, cum corpus vigiliis, frigore et inedia fatigaret [al., fatigaretur], venit ei in mentem quia si aliquando monachus, ut olim proposuerat, esset, acriora quam patiebatur, eum pati non oporteret, [al., oportet], nec tunc sui laboris meritum perderet, quod nunc utrum sibi maneret, non prospiciebat [al., perspiciebat].

HENSCHENII NOTÆ.

(3) Est notissimus mons Senisius, ejusque difficilis ascensus per quem transitur ex Italia in Galliam uti hic factum; aut etiam vice versa ex Gallia in

Italiam.

(4) Erat B. Lanfrancus origine Papiensis ex Italia, postea archiepiscopus Cantuariensis.

lloc ergo mente concepto, totam intentionem suam A volo, aut eremi cultor esse desidero, aut ex proprio

ad placendum Deo dirigere cœpit, et spernendo mundum cum oblectaminibus [al., oblectationibus] suis, revera cupit fieri monachus.

6. Quid plura? Cogitat ubi melius proficere queat, quod facere desiderat, et ita secum tractat. Ecce, inquit, monachus fiam. Sed ubi? Si Cluniaci vel Becci (5), totum tempus quod in discendis litteris posui, perdidi. Nam et Cluniaci districtio ordinis, et Becci supereminens prudentia Lanfranci, qui illic monachus est, me [al., mihi] aut nulli prodesse, aut nihil valere comprobabit. Itaque in tali loco perficiam quod dispono, in quo et scire meum possim ostendere, et multis prodesse. Hæc ut ludens [al., lubens] ipsemet referre solebat, secum meditabatur, addebatque Necdum eram edomitus, necdum in me vigebat mundi contemptus. Unde quod ego ut putabam, fretus aliorum charitate dicebam, quam damnosum esset non advertebam. Postmodum autem in se reversus. Quid, inquit? essene, monachumi [al., monachus] hoc est, velle scilicet aliis præponi, præ aliis honorari, ante alios magnificari? Non. Illic ergo deposita contumacia monachus deveni, ubi sicut æquum est, cunctis propter Deum postponaris, cunctis abjectior habearis, præ cunctis parvipendaris, et ubi hoc esse poterit? Equidem Becci. Ibi siquidem nullius ponderis ero, quandoquidem ille ibi est, qui præeminentis scientiæ [al., sapientiæ] luce conspicuus cunctis sufficiens, cunctis honorabilis et acceptus. Illic ergo requics mea, illic solus Deus intentio mea, illic solus amor ejus erit contemplatio mea, illic beata et assidua memoria ejus felix solamen et satietas mea. Hec cogitabat, hæc desiderabat, hæc sibi provenire sperabat.

patrimonio vivens, quibuslibet indigentibus propter Deum pro meo posse exinde ministrare, si consulitis, cupio. Jam enim pater ejus obierat, et tota hærediLas ad illum respiciebat. In his, inquam, tribus voluntatem meam, domine Lanfrance, fluctuare sciatis, sed precor ut me in horum potissimo stabilitatis. Differt Lanfrancus sententiam ferre, suadetque negotium ad venerabilis (6) Maurilii [al., Maurici] Rothomagensis episcopi [al., archiepiscopi] audientiam magis referre. Acquiescit Anselmus consilio, et comitatus Lanfranco pontificem petit. Tanta autem vis devotionis pectus Anselmi tunc possidebat, tantumque veri consilii Lanfranco inesse credebat, ut cum Rothomagum petentes, per magnam quæ B super Beccum est silvam pergerent, si Lanfrancus ei diceret, in hac silva mane, et ne dum vixeris hine exeas cave, procul dubio ut fatebatur imperata servaret. Pervenientes ergo ad episcopum adventus sui causas ei exponunt, quid inde sentiat quærunt. Nec mora, monachicus ordo præ cæteris laudatur, ejusque propositum omnibus aliis antefertur.

C

CAPUT II.

Vita monastica, prioratus administratus. Adolescens in vita et in morte adjuļus.

8. Anselmus hæc audiens et approbans, omissis aliis, sæculo relicto, Becci monachus factus est, anno ælatis suæ vicesimo septimo (7). Regebat eo tempore cœnobium ipsum dominus abbas Herluinus nomine, vir grandævus, et magna probitate conspicuus, qui primus ipsius loci abbas monasterium ipsum a fundamentis de suo patrimonio fecerat. Sæpe dictus autem Lanfrancus gradum prioris obti. nebat. Anselmus vero novus monachus factus, studiose vitam aliorum religiosius viventium æmulabatur. Imo ipse sic religioni per omnia serviebat, ut quisquis religiose in tota ipsa congregatione vivere volebat, in ejus vita satis inveniret quod imitaretur, et ita per triennium de die in diem semper in melius proficiens, magnus et honorandus habebatur.

7. Raptabatur quoque mens ejus per id temporis in alias sectandæ semitas vitæ, sed vis desiderii ejus in hanc quammaxime declinaverat. Sciens itaque scriptum esse: Omnia fac cum consilio, et post factum non pænitebis (Eccli. xxx, 24), nolebat se alicui uni vitæ earum quas mente volebat inconsulte credere, ne in aliquo videretur Scripturæ præceptis non obedire. Amicos insuper multos habens, sed cui se totum in istis committeret consiliarium unum, de mille videlicet præfatum Lanfrancum eligens, venit ad eum, indicans voluntatem suam ad tria pendere, D illius obsequia expendere, sæculum et cuncta negotia sed per consilium ejus ad unum quod potissimum judicaret, duobus relictis, se velle tenere. Quæ tria sic ci exposuit. Aut enim, inquit, monachus fieri

HENSCHENII

[blocks in formation]

9. Venerabili autem Lanfranco in Cadomensis (8) cœnobii (9) regimen assumpto (10), ipse prioris officio functus est, sicque Deo serviendi ampliore libertate potitus, totum se, totum tempus suuin in

ejus [al., omit. ejus ab intentione sua, funditus cœpit amovere. Factumque est ut soli Deo, cœlestibusque disciplinis jugiter occupatus, intantum speNOTE.

niæ ad Ornam fluvium, cum celebri academia et variis monasteriis.

(9) Coenobium S. Stephano protomartyri dicatum, a Guillelmo Conquestore rege Angliæ et duce Northmanniæ fundatum, sed a sceleratissimis Calvinistis eversum chartas fundationis edidit Lucas Achering, in Notis ad Vitam B. Lanfranci editam ante ejus opera.

(10) Assumptus est abbas primus B. Lanfrancus anno 1062 uti supra ex Chronico Beccensi retulimus.

qua

ab initio (12) prioratus sui tanta corpus suum inedia
maceraverit, ut non solum omnis illecebra gulæ pe-
nitus in eo postmodum exstincta sit, sed nec famem
sive delectationem comedendi pro quavi abstinentia,
ut dicere consueverat, aliquando pateretur. Come-
debat tamen ut alii homines, sed omnino parce,
sciens corpus suum sine cibo non posse subsistere
[al., sustinere]. In orationibus autem quas ipse juxta
desiderium et petitionem amicorum suorum scri-
ptas (13) edidit, qua sollicitudine, quo timore,
spe, quo amore Deum et sanctos ejus interpellaverit,
nec non interpellandos docuerit, satis est et me
tacente videre: sit modo qui eis pie intendat, et
spero quia cordis ejus affectum, suumque profectum
in illis et per illas gaudens percipiet. Quid de vigi-
liis? Totus dies in dandis consiliis sæpissime non
sufficiebat, addebatur ab hoc pars maxima noctis.
Præterea libros, qui ante id temporis nimis corrupti
ubique terrarum erant, nocte corrigebat, sanctis
meditationibus insistebat, ex contemplatione summæ
beatitudinis et desiderio vitæ perennis immensos
lacrymarum imbres effundebat, Hujus vitæ miserias,
suaque, si quæ erant peccata, et aliorum amarissime
flebat, et vix parum ante vigilias nocturnas, sæpe-
que nihil somni capiebat. Talibus studiis vita cjus
ornabatur.

culationis divinæ culmen ascenderit, ut obscurissi- A loqui. Quid namque de illius jejunio dicerem, cum mas, et ante tempus suum insolutas [al., insolitas] de divinitate Dei et nostra fide quæstiones, Deo reserante perspiceret, ac perspectas enodaret, apertisque rationibus quæ dicebat rata et catholica esse probaret. Divinis namque Scripturis tantam fidem adhibebat ut indissolubili firmitate cordis crederet nihil in eis esse, quod solidæ veritatis tramitem ullo modo exiret. Quapropter summo studio animum ad hoc intenderat, quatenus juxta fidem suam mentis ratione mereretur percipere, quæ in ipsis sensit multa caligine tecta latere. Contigit ergo quadam nocte ut ipse in hujusmodi mente detentus, ante nocturnas vigilias vigilans in lecto jaceret, et medtando secum rimari conaretur quonam modo prophetæ præterita simul et futura, quasi præsentia, B olim agnoverint, et indubitanter ea dicto vel scripto protulerint. Et ecce cum in his totus esset, et ea intelligere magnopere desideraret, defixis oculorum suorum radiis, vidit per medias maceries oratorii ac dormitorii monachos, quorum hoc officium erat, pro apparatu matutinarum altare et alia loca ecclesiæ cicumeuntes, luminaria accendentes, et ad ultimum unum eorum sumpta in manibus chorda pro excitandis fratribus scillam (11) pulsantem, ad cujus sonitum conventu fratrum de lectis surgente, miratus est de re quæ acciderat. Concepit ergo apud se Deo levissimum esse, prophetis in spiritu ventura Lonstrare, cum sibi concesserit quæ fiebant per tot obstacula corporeis oculis posse videre.

10. Hinc perspicaciori interius sapientiæ luce perfusus, mores omnis sexus et ætatis ita discretionis ratione monstrante penetravit, ut eum palam inde tractantem, adverteres cuique sui cordis arcana revelare. Origines insuper et ipsa, ut ita dicam, semina atque radices, nec non processus omnium virtutum ac vitiorum detegebat, et quemadmodum vel hæ [al., hæc adipisci, vel hæc devitari aut devinci possent Ince clarius edocebat. Tantam autem omnis boni consilii vim in eo elucere cerneres, ut pectori ejus spiritum consilii præsidere non ambigeres. Quam promptus vero atque assiduus in sanctis exhortationibus fuerit, supervacuum est dicere, cum illum semper in ipsis infatigabilem omnes ferme audientes constet fatigasse; quodque dicitur de sancto Martino, ejus ori nunquam defuit Christus, sive justitia, vel quidquid ad veram vitam pertinet, incunctanter confirmemus sine mendacio posse dici de illo. In his leve est lectorem advertere, eum de mensa Domini, non sine quodam præsagio, per vişum jam olim nitido refectum pane fuisse.

11. De corporalibus ejus exercitiis, jejuniis dico, orationibus atque vigiliis, melius æstimo silere quam

C

D

HENSCHENII

(11) Scillas, alia Squilla et Skella ex Teutonica lingua significat nolam; auctores vide 12 Feb. ad Vitam S. Benedicti Anianensis, num. 38.

(12) Ab anno Christi 1063 usque ad annum 1078 per annos quindecim.

12. Qualiter autem erga subditos se habebat, det Deus ad æmulationem prælatorum posse quid vel modicum dici. Cum primum igitur prior factus fuis set, quidam fratres ipsius cœnobii facti sunt æmuli ejus, videntes et videndo invidentes illum præponi, quem juxta conversionis ordinem judicabant sibi debere postponi. Itaque turbati, aliosque turbantes, scandala movent, dissensiones pariunt, sectas nutriunt, odia fovent at ipse cum his qui oderunt pacem, erat pacificus (Psal. cxix, 7), et detractioni bus eorum reddebat officia fraternæ charitatis, malens vincere malitiam in bono, quam a malitia eorum vinci in malo (Rom. x11, 21). Quod, miserante Deo, factum est, siquidem illi animadvertentes eum omnimodis pure ac simpliciter in cunctis actionibus suis incedere, neque quod jure blasphemari possef in illo residere, mala voluntate in bonam mutata; dicta ejus et facta in bono æmulari cœpere. Verum ut clareat quo pacto id provenerit, unum ex ipsis exempli gratia ponam, quatenus agnito quo dolo Anselmi a sua pravitate sit mutatus, qualiter et alii per eum correcti sint, perpendatur.

13. Osbernus quidam nomine, ætate adolescentulus, ipsius erat monasterii monachus: ingenio quidem sagax, et artificiosis ad diversa opera pollens manibus, bonam in se bonæ spei materiam NOTE.

(13) Forsan sunt Alloquia cœlestia seu facuæ piorum affectuum erga Deum, Christum Dominum, Deiparam, cælites complures, a Rainaudo editæ a pag. 197.

sanguinis munitione fuerit exanimatus, ad se redeunti. Ad quem pater: Quid est, fili? Quomodo es? Cui ille hæc verba respondit: Ille antiquus serpens ter insurrexit in me, et ter cecidit in semetipsum, et ursarius Domini Dei liberavit me. Quo dicto Anselmus oculos a somno levavit, et Osbernus non comparuit. En obedientiam mortuus vivo exhibebat, quam vivens viventi exhibere solitus erat [al., solebat].

præferebat. Sed mores qui in eo valde perversi erant, A mini, [al. omit.] cum aut ex languore, aut ex nimia ista multum decolorabant, et insuper odium quod omnino more canino contra Anselmum exercebat. Quod odiam quantum ad se Anselmus non magni pendens; sed tamen mores illius concinere [al,, convenire] sagacitati ingenii ejus magnopere cupiens, ccepit quadam sancta calliditate puerum piis blandimentis delinire, puerilia facta ejus benigne tolerare, multa nisi quæ sine ordinis detrimento tolerari poterant concedere, in quibus et ætas ejus delectaretur, et effrenis animus in mansuetudinem curvaretur. Gaudet puer in talibus, et sensim a sua feritate [al., veritate] ipsius demittitur animus. Incipit Anselmum diligere, ejus mouita suscipere, mores suos componere. Quod ille intuens, præ cæteris eum familiariter amplectitur [al. omit.], nutrit, fovet, et ut semper in melius proficiat omnibus modis hor.atur et instruit. Dehinc paulatim ei quæ concesserat puerilia, subtrahit; eumque ad honestam morum maturitatem provehere satagit. Non frustratur pia sollicitudo ejus, proficiunt in juvene ac roborantur sacra monita ejus. Ergo ubi de firmitate Loni studii adolescentis se posse confidere animadvertit, mox omnes pueriles actus in eo resecat, et si quid reprehensionis eum admittere comperit, non modo verbis, sed et verberibus in eo acriter [al., acris] vindicat. Quid ille? Æquanimiter cuncta snstinet, confirmatur in proposito omnis religionis, fervet in exercitio discendæ omnis sanctæ actionis, suffert patienter aliorum contumelias, opprobria, detractiones, servans erga omnes affectum sinceræ dilectionis. Lætatur pater in his, ultra quam dici possit, et diligit filium sancto charitatis igne, plus quam credi possit.

15. Quod si quispiam audire voluerit qualiter hæc obedientis verba defuncti, ipse Anselmus fuerit interpretatus, brevi accommodet aures. Ter, inquit, antiquus serpens insurrexit in eum, quia de peccatis quæ post baptismum priusquam a parentibus ad B servitium Dei in monasterium offerretur [al. omit.],' commiserat, illum diabolus accusavit; de peccatis etiam quæ post oblationem parentum ante suam professionem fecerat, illum accusavit; de peccatis nihilominus, quæ post professionem ante obitum suum egerat, illum accusavit. Sed ter cecidit in semetipsum, quia peccata quæ in sæculo constitutus admiserat, per fidem parentum, quando cum Deo obtderunt, deleta invenit. Et peccata, quæ postmodum in monasterio degens ante suam professionem fecerat, in ipsa professione deleta invenit. Peccata etiam quæ post professionem ante obitum suum egerat, per veram confessionem, et 'pœnitentiam deleta atque dimissa in ipso ejus obitu confusus invenit: sicque malignus [al., malignas] versutias suas quibus eum ad peccandum illexerat, justo Dei judicio in se ad cumulum suæ damnationis re:orqueri ingemuit. Et ursarius Domini Dei liberavit eum : ursarii Dei, boni angeli sunt. Sicut enim ursarii ursos, ita angeli malignos dæmones a sua sævitia coercent et opprimunt, ne nobis noceant [al., tantuin noceant], quantum volunt.

16. Post hæc Anselmus ut sanctæ dilectionis mu nus quod vivo impenderat, mortuo non negaret, per integrum annum missam pro anima ejus omni die celebravit. Quod si aliquando a celebratione ipsius sacramenti impediebatur, eos qui missas familiares debebant, suam pro anima fratris missam dicere fa ciebat; et ipse missas eorum, dum opportunum erat,

14. Sed cum ipse (ut flens referebat) eum ad ma gnum Ecclesiæ fructum proficere speraret, ecce gravi corporis infirmitate præripitur, lectoque recipitur. Videres [al., videns] tunc bonum patrem felicis juvenis amicum, lecto jacentis die noctuque assidere, cibum et potum ministrare; omnium ministrorum super se ministeria suscipere, veri amici morem in omnibus gerere; ipse corpus, ipse animam ejus studiosissime refovebat. Appropinquanti autem ad exitum familiari præcepit alloquio, quatenus post obitum suum si possibile foret, suum esse sibi reve- Dante missamn sui defuncti alia missa persolvebat. laret. Spopondit, et transiit. Corpus defuncti ex more lotum, vestitum, in feretro compositum, in ecclesiam delatum est. Circumsederunt fratres psalmos pro ejus anima decantantes; Anselmus vero quo liberius pro co preces funderet, in secretiorem ecclesiæ locum secessit. Qui cum inter ipsas lacry mas ex gravi cordis mœstitudine corpore [al., torpore] deficeret, et paululum oculos in somnum deprimeret, vidit in spiritu mentis suæ quasdam reverendi vultus personas candidissimis vestibus ornatas, domum in qua idem Osbernus vitam finierat introisse, et ad judicandum circumsedisse. Verum cum judicii sententiam ignoraret, eamque sollicitus posse desideraret, ecce Osbernus adest similis ho

Itaque per singulos dies totius anni aut ipse pro illa
missam celebravit, aut ab alio celebratam alia missa
mutuatus [al., mutatus] est. Super hæc missis cir◄
cumquaque epistolis pro anima sui Osberni oratio.
nes fieri petiit, et obtinuit. Hæc fratres videntes et
socordiam sui cordis redarguentes, se miseros ac
infelices, Osbernum beatum prædicant ac felicem,
qui talem amorem, talem meruit invenisse subven-
tionem. Ex hoc ergo singuli quique [al., quippe]
corpore, et animo se subdunt Anselmo, cupientes in
amicitiam ejus hæreditario jure succedere Osberno.
At ille in conversione ipsorum Deo gratias agens,
omnibus omnia factus est, ut omnes salvos faceret
(1 Cor. 18,
92),

B

CAPUT III.

Benignitas erga omnes. Libri nonnulli et epistolæ scriptæ.

17. Verumtamen adolescentibus atque juvenibus A nitur onus, rejicere non audeo. Repetit præsul cdipræcipua cura [al., præcipuam curam] intendebat, et ctum, et ut primo jubet ne transgrediatur, inquirentibus de hoc rationem, sub exemplo reddebat. Comparabat ceræ juvenis ætatem, quæ ad informandum sigillum apte est temperata. Nam si cera, inquit, nimis dura vel mollis fuerit, sigillo impressa [al., impresso] ejus figuram in se nequaquam ad plenum recipit. Si vero ex utrisque, duritia scilicet atque mollitie, discrete habens sigillo imprimitur, tunc forma sigilli omnino perspicua et integra redditur. Sic est in ætatibus hominum. Videas hominem in vanitate hujus sæculi ab infantia usque ad profundam senectutem conversatum, sola terrena sapientem, et in his penitus obduratum. Cum hoc age de spiritualibus, huic de subtilitate contemplationis divinæ loquere, hunc secreta cœlestia doce rimari, et perspicies eum nec quid velis quidem posse videre. Nec mirum indurata cera est, in istis ætatem non trivit [al., nutrivi], aliena ab istis sequi didicit. Econtrario consideres puerum ætate ac scientia tenerum, nec bonum nec malum discernere valentem, nec te quidem intelligere de hujusmodi disserentem: Nimirum mollis cera est et quasi liquens, nec imaginem sigilli quoquo modo recipiens. Medius horum adolescens et juvenis est, ex teneritudine atque duritia congrue temperatus. Si hunc instruxeris, ad quæ voles informare valebis. Quod ipse animadvertens juvenibus majori sollicitudine invigilo, procurans cuncta in eis vitiorum germina exstirpare, ut in sanctarum exercitiis virtutum postea competenter edocti, spiritalis in se transforment imaginem viri.

C

19. Dehinc Anselmus ad monasterium reversus talem se cunctis exhibuit, ut ab omnibus loco charissimi Patris diligeretur. Ipse enim mores omnium et infirmitates æquanimiter sufferebat; et unicuique sicut expedire sciebat, necessaria suggerebat. O quot in sua jam infirmitate desperati per piam sollicitudinem ejus sunt ad pristinam sanitatem revocati! Quod tu Herewalde, decrepite senex, in teipso percepisti, quando gravatus non solum ætate sed et valida infirmitate, ita ut nihil tui corporis præter linguam haberes in tua potestate, per manus illius pastus, et vino de racemis per uvam in aliam ejus manum expresso, de ejus ipsa manu bibens es [al., et] refocillatus, ac pristinæ sanitati redonatus. Neque enim alium aut aliunde potum sumere poteras, qui tibi cordi esset, ut referebas. Ipse quippe Anselmus in usu habebat infirmorum domum frequentare, singulorum fratrum infirmitates diligenter investigare, et quod infirmitas cujus que expetebat,singulis absque mora seu tædio subministrare. Sicque sanis pater, et infirmis erat mater, imo sanis et infirmis pater et mater in commune. Unde et quidquid secreti apud se quivis illorum habebat,non secus quam dulcissimæ matri ille revelare satagebat. Verumtamen solers diligentia juvenum hoc præcipue exercebat.

20. De quorun numero quidam in ipso conventu hoc apud se proposuerat, quatenus nulla occasione unquam suam manum suis genitalibus membris admoveret. Cui proposito invidens diabolus, tantum dolorem et angustiam in eisdem membris fecit eum sentire, ut se juvenis nullo modo ferre valeret. Sentiebatur etenim caro ipsa tanti ponderis esse, ac si quædam plumbi gravissima moles ad ima eum detrahens, in illa sui corporis parte penderet. Cum-` que in habitu suo anxietatis magnitudinem dissimulare non posset, requisitus ab Anselmo quid haberet, rem celare non potuit. Admonitus itaque ut modum ægritudinis admota manu probaret, verecundatus recusavit, timens ne propositum violaret.

18. Sed cum inter hæc eum diversa diversorum negotia fatigarent, et nonnunquam illius mentem a sua quiete turbarent, consilium super his a supra dicto venerandæ memoriæ archiepiscopo Rothomagensi Maurillo postulaturus Rothomagum venit. Cumque sui adventus causam pontifici exponeret, ac inter verba pro amissa status sui tranquillitate vehementissime fleret, ab onere prælationis quod sibi fatebatur importabile, ut relevari mereretur, magno opere cœpit rogare. At ille sicuti vir magnæ sanclitatis: Noli, inquit, mi fili charissime, quod quæris quærere, nec te a subvectione [al., te subjectione] aliorum tui solius curam gerens velis retrahere. D Tunc Anselmus, assumpto secum quodam grandævo Vere etenim dico tibi me de multis audisse, multosque vidisse, qui quoniam causa suæ quietis proximorum utilitati per pastoralem curam invigilare noluerunt, per desidiam ambulantes semper de malo in pejus profecerunt. Quapropter ne tibi (quod absit) hoc idem contingat, per sanctam obedientiam præcipio quatenus prælationem quam nunc habes retineas, nec eam [al., jam] nisi tuo jubente abbate quomodolibet deseras; et si quando fueris ad majorem vocatus, eam suscipere nullatenus abnuas. Scio enim quod in hac quam tenes non diu manebis, verum ad altiorem prælationis gradum non post multum proveheris. Quibus auditis, væ, inquit, misero mihi. In eo quod porto deficio; et si gravius impo

fratre et religioso, juvenem languidum in secretiorem locum ducit, utpote modum infirmitatis illius agniturus, et auxilium pro possibilitate laturus. Quid amplius? Caro sanissima reperitur, et adinodum mirati sunt. E vestigio quippe omnis illa diabolica vexatio cadit, nec in hujusmodi fatigat ulterius juvenem, quem simplex Anselmi aspectus a tanta clade fecit immunem.

21. Præterea quidam ex antiquioribus ipsius ca no❤ bii fratribus, qui veteri odio plurimum erat infestus Anselmo, nec ullatenus poterat super eum respicere simplici oculo, infirmitate pressus ad extrema perductus est. Cum itaque fratres meridiana hora in lectis ex more quiescerent, ipse in domo infirmo❤

« VorigeDoorgaan »