Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

scripsit, cum tamen hujusce ætatis gesta tot Scritores nobis tradiderint. Denique qui dici potest priscis temporibus instituta festivitas, prævalente contra charitatem simplicium auctoritate quorumdam qui ecclesiastica dignitate præeminebant, abolita esse ipsa ætate Anselmi, qui post priorem suum e civitate Lugdunensi (ubi ab eo instituta fertur) reditum vix decem annos impleverit?

mundatione egeat; et ubi suo Bosoni demonstrat A festivitatis institutione aut abolitione eo tempore necesse fuisse Deum hominem fieri ut beata Virgo mundaretur, ipsamque a Spiritu sancto per Christum esse mundatam. Opponunt alii sanctum Anselmum in enarrationibus suis in sancti Pauli Epistolas eadem sensisse quæ in isto libro deducit. In ista enim Apostoli verba, de peccato damnavit peccatum (Rom. vin), sic ait: Maria ex Adam mortua nisi divinitus exempta fuisset, etc.; et ista: Omnes mortui sunt (II Cor. v), sic explanat: Omnes itaque mortui sant in peccatis, nemine prorsus excepto, dempta Maire Dei, sive originalibus, sive etiam voluntate additis.

Ad quid hæc? non enim istas enarrationes scripsit Anselmus, sed Hervæus Burgidolensis, ut ipsi Bellarminus et Labbe in l. De script. eccl. observant, et nobis constat ex codice ms. qui penes nos est, et ex cujus etiam fide certo liquet has clausulas, nisi divinitus exempla fuisset, et dempta Matre Dei, esse ab alio insertas ut Estius fuerat jam subodoratus. Hæc enim in ms. minime leguntur.

Non est ergo unde concilietur secum pugnans saneti Anselmi doctrina, si liber iste ab eo sit editus; unde magis eum Anselmo supponi, quam Anselmum sibi non constare non inique censuerim. Hoc eodem argumenti genere Angelus Rocca, Augustinianus, cum sancti Bonaventure Opera Romæ excudi curarel, sermonem secundum de beata Maria, qui eadem exponit ac iste liber, ad marginem (t. III, in serm. de sanctis, p. 389 edict. Rom), concludit hunc sermonem S. Bonaventuræ non esse, cum ipse multis aliis in locis opinionem in l. 1 Sent. affirmatam omnino el constanter defendat.

Baronius ipse in notis ad Martyrol. observat quod an tractatus De concep. B. V. sit Anselmi merito ducitur in controversiam, cum multa habeat quæ cidem auctori repugnent, ut notat Joan. Turrecrem. in tract. De concept. B. V., parte xu, c. 3. Hoc ipsius Baronii judicium.

B

Non ergo Anselmi, sed Bernardi ætas hæc tulit. Ea siquidem tempestate, videlicet circa ann. 1140, Lugdunensis Ecclesia festivam recolere voluit beat Virginis conceptionem. Quod cum sanctus Bernardus et plures alii minus æque ferrent, graves inde controversia motæ sunt, iis contendentibus, 1. quod nulla esset hanc conceptionem specialiter recolendi ratio; 2. quod si ante Christi partum B. Virgo decessisset, originalis peccati sortem non evasisset, ut refert ipse auctor hujusce libri. His autem subindicari præ cæteris ac redargui videtur Potho Prumiensis, qui anno 1151 in lib. 1 De statu domus Dei (t. XII, part. 1, Bibl. PP.), sub finem, ait maxime absurdum videri quod festum Conceptionis sanctæ Mariæ fuerit de novo inductum, nec tamen se devotioni fidelium derogare, si hujus festivitatis rationem quærat. Ubi Potho sensum ac verba profert sancti Bernardi in epist. 174 ad canonicos Lugdunenses.

Advertendum quoque est quod in ea epistola sanctus Bernardus dicat se jam antequam eam scri beret, hunc (verba ejus sunt) errorem apud aliquos C comperisse; sed dissimulando pepercisse simplicium devotioni, quem iniquiori animo tulit in sapien tibus viris et in insigni Ecclesia. Ex quibus fit ma→ nifestum, 1. hoc sancti Bernardi tempore, qui post Anselmum floruit, aliquos duntaxat simpliciores, de quibus in præfato tractatu dictum est, beatæ Mariæ conceptionem fuisse veneratos; 2. nec dum publice ac solemniter ab Ecclesiis recoli solitam; 3. et proinde hanc festivitatem ab Ecclesia Lugdunensi, non ex Anselmi instituto, nec ejus ætate fuisse celebratum, cum sanctus Bernardus illius Ecclesiæ canonicos hujus celebritatis redarguerit statim atque eam deprehendit. Superstitione, inquit, deprehensa, etc. Eam autem non ignorasset si ab Anselmi tempore esset instituta in ea Ecclesia, cujus ipse, ut ibi ait, specialiter erat filius. Cum ergo hæc quæ in eo traclatu de festivitatis illius institutione et abolitione scripta legimus, sancti Anselmi temporibus minime congruant, tractatus hic non ab Anselmo, sed ab alio recentiore compositus est.

Ipse quoque tractatus, hic suæ integritati ac puritati jam redditus, se non nisi post Anselmi tempora editum protestatur. Etenim ab ipso sermonis exordio declaratur, 1. quod multis in locis jam tum festiva erat solemnitas Conceptionis B. Marie; 2. quod priscis temporibus frequentiori usu cele- D braretur, dum pura simplicitas vigebat; 3. quod perspicacia et examinatio modernorum quorumdam, qui sæculari et ecclesiastica auctoritate, divitia. rumque abundantia præeminebant, hanc solemni. tatem quasi ratione vacantem de medio sustulerit et redegerit in nihilum; 4. quod charitas simplicium de tante festivitatis abolitione tum gemeret.

At ista cum Anselmi ætate stare nequeunt; sicut nec commentum illud quo ista festivitas dicitur ab Anselmo instituta dum Lugduni moraretur. Quandoquidem de iis plane siluit Eadmerus, qui singula, vel minutissima, quæ Lugduni ab Anselmo gesia sunt, accuratissime describit tam in libris de ejus Vita in Historia novorum. Nec ullus de istius PATROL. CLVIII.

quam

[merged small][merged small][ocr errors]

mysteria colentibus, salutem et perpetuam in Christo A migraverit, maxime ad exploranda Danorum conbenedictionem. silia qui paulo post in Angliam irrupere.

Verum fictitiam esse hanc epistolam suadent plurima, 1. inscriptio hæc non est Anselmi; nusquam enim in epistolis ipse se Anglorum pastorem nuncupat, quo forte non levem sibi invidiam fecisset; 2. sanctus Anselmus coepiscopos non fuisset allocutus his verbis: Dilectissimi fratres, dilectio vestra, absque ulla dignitatis ac paternæ reverentiæ nota, quam in cæteris semper adhibuit; 3. epistolæ non clauduntur his vocibus pra stante Domino nostro Jesu Christo Filio ejus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita sæcula sæcuforum. Amen; 4. nullus ex historiæ Anglicana scri ́ptoribus refert a Guillelmo Conquestore in Daniam missum Elsinum, qui utrum classis, ut fama erat, in Angliam dirigenda pararetur, sagaciter exploraret. Imo tradunt omnes Guillelmum, statim atque in Anglie regem sacratus est, in Northmanniam transfretasse, et aliquanto post Danorum potentissimam classem in Angliam irrupisse. Cum quibus profecto male cohæret prima istius epistolæ sive sermonis narratio. Si enim Elsinus paratam classem renuntiasset Guillelmo, vel ipse ex Anglia non exiisset, vel saltem Dani eam eo imparato non invasissent. S. Elsinus, Anglice Aiegelsin, non fuit in abbatem Ramesiensem electus nisi an. 1080, ut habetur in Registro de Ramsey, fol. 218. Fabula igitur est cœnobii Ramesiensis abbatem Elsinum a Guillelmo 1 accersitum directumque fuisse in Daniam statim atque Angliam suæ ditioni subjecit, hoc est anno 1066.

B

C

Elsinus hic in ecclesia Sancti Augustini aliquando resedisse dicitur in altera narratione. Et quidem Guillelmus Torne in Chronicis abbatem Sancti Au gustini Cantuar. ad ann. 1059 inter eos abbates bene recenset Egelsinum; et de eo inter cætera scribit quod, ipso et Stigando archiepiscopo Cantuariensi ducibus, populus Cantiorum anno 1066 Guillel o occurrerunt; et quod pacto inter eos fœdere abbas iste in Daniam navigaverit, sed profugus ut iran Guillelmi declinaret, non ut ejus legatus aut explorator, ut fingit fabula. Denique quod non solum non fuerit ad ecclesiam Ramesiensem promotus, sed quod nusquam ex eo tempore comparuerit Egelsinus iste, adeo ut in ejus locum rex alium suffecerit D nomine Scotlandum, cujus instantia a rege mandatum est ea omnia bona cœnobio Sancti Augustini restitui, quæ abbas iste Egelsinus, quem rex ipse in suo rescripto vocat fugitivum, vel concesserat vel abripi permiserat. Non ergo is Elsinus est qui a rege in Daniam missus est, et qui re cum Danis facta in Angliam redeunti facta sit præfata revelatio. Nec enim is fuit unquam Ramesiensis cœnobii Pater, nec ad Danos transivit, nisi profugus; unde nec uspiam reversus est.

Sed nec abbas Ramesiensis ad id muneris a rege deligi potuit, cum Elsinus hic abbatem non nisi anno 1080 sit electus, et nusquam in Daniam trans

Quis ergo iste Elinus seu Egelsinus est, cui ex Dania redeunti tanta revelata sunt mysteria ? Dixerim hunc nec Ramesiensem, nec Cantuariensem, sex ex utroque confictum qui et in Daniam transfretaret, quo abiit Cantuariensis; et qui Ramesiense cœnobium regeret, ne exsul aut profugus etiamnum in Dania crederetur: sic seipsa concidit male texta narratio.

6. Elsinus iste naufragio proximus adeo scrupulose inquirit non solum de die, sed et festivitatis officio, ut arte composita hæc narratio facile credatur.

7. Adeo varie descripta est hæc epistola, ut mendacio in incerto fluctuanti quam veritati quæ sibi constat, propior sit. In ea quam edidit Pater Yenez in appendice tom. VII Chron. ord. S. Bened., edicitur quod sanctus Nicolaus sit infulatus hic qui Elsino naufragandi succurrit, nec nisi una apparitio in ea narratur. In ea quæ hic edita est, duæ aliæ eodem stylo adjectæ sunt narrationes. Illa tandem quam ex ms. Gemmet. subjeci eo titulo: Miraculum de conceptione B. Mariæ, partim rhythmis, partim soluta oratione composita est, et unicam duntaxat apparitionem enuntiat. Denique revelationem hanc factam abbati in naufragio constituto Durandus ipse Mimatensis episcopus (1296), l. vn De divin. offic., concludit non esse authenticam nec approbandam.

8. Non magis veri speciem habet quod de quodam diacono Hungariæ regis germano narratur. Hune volunt (IVION 1. 11. Ligni vita) esse Fridericum, quadragesimum tertium Aquileiensis Ecclesiæ patriarcham, quem Caroli Calvi filium et monachum Fuldensem fingunt, deinde ab eo in archiepiscopum assumpto institutam fuisse hanc festivitatem. Ughellus in tom. V Italiæ Sacræ, quæ Romæ edita est, hanc fabulam rejicit et confutat ex eo quod iste archiepiscopus inter Caroli filios non recenseatur in stemmate Carolingorum neque in epitaphio quod ejus sepulcro incisum est, ulla de iis habeatur mentio; nec de eo Christophorus Browerus ullam mentionem habet in libro Antiquitatum Fuldensium ubi de præstantia, doctrina et pietate illustrium Fuldensium monachorum diserte agit. Denique nullus seitur Aquileiensis patriarcha fuisse regis Hungariæ germanus. Nec de festivitate recens inducta Bernardus, Potho et alii circa annum 1140 causati fuissent, si in Italiæ sede patriarchali ab anno 884, quo iste Aquileiensis archiepiscopus electus est, vel paulo post, cum octavis fuisset celebrata.

9. Impœnitentiæ finali, quæ illud peccatum est quod neque in futuro sæculo remittetur, nimium favet tertia hujusce epistolæ narratio; et Scripturæ dicenti quod ubi arbor ceciderit, ibi manebit; Ecclesiæque profitenti quod in inferno nulla est redemptio, nimis repugnat ut fidem mereatur. 10. Hæc ratio quod ideo extolli debeat B. M. con

ceptio, sicut et ejus nativitas, quia nisi illa concipe- A retur, non nasceretur, a S. Bernardo refertur ac refellitur (epist. 174): quod argumento est fabulam hanc ea ætate fuisse confictam.

11. Auctor in eos qui hanc festivitatem celebrare abnuebant, tanquam in insanos et insensatos invehitur. Quod quam ab Anselmi modestia ac mansuetudine alienum sit, novit quisquis ejus scripta vel cursim evolvit.

Circa miraculum de conceptione S. Mariæ quod ex ms. Gemmet. c. 40, idem censeto quod de epistola præcedente.

His autem in omnibus id unum egi ut hasce tracationes non esse sancti Anselmi demonstrarem, nihilque ad Conceptionis festivitatem ac mysterium

De homilia autem in ill, Decebat enim, etc., quid censendum sit dixi in aliarum homiliarum

censura.

CENSURA DUORUM MIRACULORUM.

In ms. San-Germanensi 608 duo hæc miracula a sancto Anselmo edita dicuntur. Unde ne quid Operum quæ ipsi ascribuntur, in hoc volumine desideraretur, ea, quantumvis fabulosa et nulla fide digna, adjecimus. Ejusdem generis hæc sunt cujus et præfati tractatus De conceptione, et iniraculum abbatissæ quæ angelis obstetricantibus partum edidit.

CENSURA LIBRI De sacramento altaris.

In ms. Cambronensi hic liber exstat sic inscriplus: Incipit liber domini Anselmi de sacramento altaris. Sub eodem titulo legitur in ms. Atrebat,

attigi, de quibus semper id sentiam quod Ecclesiæ B Quandoquidem vero eo in opere aliqua redarguuntur judicio stabit.

CENSURA PASSIONIS sanctorum Guigneri, etc.

D. Joannes Picardus hanc historiam, si historia dicenda est, ex ms. biblioth. Victorinæ primus edidit, et sancto Anselmo ascripsit. Ipsam tamen vix Anselmo digna judicavimus, quia in ea leguntur multa quæ vero minime similia sensatis visa sunt, et quæ risum magis excutere quam ad pietatem movere possunt.

CENSURA judicii de stabilitate.

Nihil sancto Anselmo indignum habet; nec dissonat ab iis quæ sanctus Anselmus Lanzoni scripsit in epistola quæ est 29 libri 1.

CENSURA Disputationis Judæi cum Christiano. Disputationis istius auctorem et argumentum aperte indicat epistola quæ loco prologi præmittitur. Hactenus inedita fuerat, etsi in pluribus ms. reperitur, videlicet in ms. bibl. Elnon., bibl. Longi Pontis, bibl. ecclesiæ cathed. Tornac., et bibl. Sancti Lamberti; præter ms. bibl. S. Remigii Rem., bibl. Vict. et bibl. San-Germanensis; ex quibus illam juris publici fecimus.

CENSURA Annuli.

C

Dialogum hunc, qui a quingentis annis et amplius in bibliothecarum scriniis delituerat, e Lætiensi feliciter deprompsimus. A Ruperto Tuitiensis cœnobii abbate Annulum hunc esse compositum, et tribus libris quasi totidem gemmis distinctum ab ipsomet D discimus in ejus prologo ad libros De glorificatione S. Trinitatis et processione Spiritus sancti, ubi se hunc Annulum, expetente Cunonc quondam abbate Syngebernensi, tum Ratisponensi episcopo, post completos tredecim libellos De gloria Filii hominis, et ante susceptos libros De glorificatione, etc. (hoc est circa an. 1127) conscripsisse se præfatur. De his plura disserui in Apologia pro Ruperto.

CENSURA LIBELLI CUI TITULUS: Quædam dicta
utilia, etc.

Ea P. Rayn. ex mss. bibl. Vatic. primus in lucem misit et hæc quidem Anselmum sapiunt. Nonnulla ex ms. Corbeiensi his subjunximus, quæ nec ab Anselmo aliena sunt.

quæ legimus in libris De divinis officiis, quos Rupertus Tuitiensis anno 1111 scripsit, Anselmus vero humanis exemptus sit anno 1109, liquet illud opus ab Anselmo non prodiisse. Quod et in Ruperti Apologia fusius exposui. Hunc itaque librum suo auctori, Guillelmo Sancti Theodorici, cujus nomen præfert in ms. Longi-Pontis et in aliis, dimittentes, ipsum hic excudendum minime censuimus, cum inter Guillelmi abbatis S. Theodorici Opera in Bibliotheca Cisterciensi editus habeatur.

CENSURA LIBRI De membris et actibus Deo attributis.

Hic ber in tom. IV operum S. Augustini inscriptus legitur, De essentia Divinitatis; et in tom IX. Operum S. Hieronymi est epistola 15, De iis quæ de Deo in Scripturis sanctis attribuuntur: exstat etian inter S. Bonaventuræ opuscula. Unde, licet in prioribus editis sancti Anselmi operibus habeatur, cum in nullo ms. cod. Anselmi nomen obtineat, illum dimisimus.

CENSURA LIBRORUM De imagine mundi.

Hoc opus exstat in ms. 14 bibl. collegii Ovialensis, sic inscriptum: Epilogus mappa mundi per eumdem (Petrum de Alliaco Cameracensem). In ms. 12 collegii Corporis Christi, inter Hugonis Opera, De imagine mundi libri duo. In ins. 7 colleg. Sanctæ Trini tatis: Liber Henrici Huntingdon, qui dicitur Imago Dei. In ms. 367 collegii S. Benedicti : Imago mundi composita per H. canonicum. Ibid in ms. 32 : Imago mundi cum prologo doctoris clarissimi Anselmi super librum cujus auctor est Greg. Huntingdon. In ms. 280 Biblioth. Regiæ: Incipit prologus beati Anselmi episcopi super librum qui dicitur : Imago mundi. In ms. 512 nostræ biblioth. San-German. exstat liber intitulatus Speculum vel Imago mundi, editus a fratre Vincentio ordinis Fr. Præd.; sed is alius est ab eo qui inter S. Anselmi Opera fuit editus. In ejusdem bibl. ms. 513 alius liber legitur eo titulo: Speculum vel imago mundi, nullo auctoris nomine; sed nec is est idem cum aliis.

In omnibus vero, etiam antiquioribus, excusis sancti Anselmni Operibus exstant hi duo libri.

Attamen ab isto volumine ipsos exclusimus, nec quidem in Appendice eis dedimus locum, utpote quos

Anselmi esse non constat, et quos alibi, videlicet, A easdem in isto Similitudinum libro simul collectas inter Hoaorli Angustodunensis Opera expressos legimus in tom. X11 Bibliotheca PP.

CENSURA LIBRI De beatitudine cœlestis Patriæ. In ms. biblioth. Clarævall. S. Ebrulphi, Longi Pontis et S. Martini Tornac. huic libro sancti Anselini nomen præfixum est. Verum in ms. Corb. E. 10 et in ms. Bec. Eadmero ascribitur, et simul exstat cjus ad Guillelmum monachum epistola 'quæ simul cum prologo enarrat describendi hujusce libelli rationem, et Eadmerum ejus auctorem aperte denuntiat. Plura etiam ex eo proferuntur in 1. De similitudinibus a c. 47 ad e. 71. Nomen autem S. Anselmi non immerito præfert in pluribus mss. cuin sermo sit quem sanctus Anselmus Cluniaci habuit, et quem individuus ejus comes Eadmerus in libri B forma descripsit.

CENSURA LIBRI De similitudinibus.

Liber hic in ms. Lirano et in ms. aulæ Pembrock. inscribitur : De moribus humanis; inter S. Anselmi opera exstat in omnibus excusis et in pluribus mss. Unde S. Thomas, S. Bonav., sanctus Antoninus et alii ipsum S. Anselmo adjudicavere. Unus Pater Theophylus id opus inter notha recensuit ; nec injuvia. Hunc enim librum ab Anselmo non esse compositum convincitur, 1. ex septem capitulis 186-192, quæ in antea editis postrema sunt; sed eis cum ex ins. S. Germani tum ex ms. Beccensi, duo subjunximus quæ in prioribus excusis non legebantur. In iis autem septem capitulis auctor de S. Anselmo loquitur; unde necessario consequitur eum a S. An- C selmo alium esse. Nec quis ea dicat adjecta fuisse, sicut revera in editione Nuremberg. non habentur, in omnibus enim mss. ea leguntur, et unum ipsorum sub Anselmi etiam nomine a S. Bonav. citatur.

Hinc autem error natus est quod liber iste compositus sit ex similitudinibus quas S. Anselmus ad mores facile componendos adhibere consueverat: unde liber Similitudinum Auselmi recte dici potuit, vel inscribi S. Anselmi Similitudines. Quam plurimas enim ex iis quibus S. Anselmus usus est, Eadmerus profert in 1. De ejus Vita: nempe similitudinem Ursarii, col. 58; Ceræ, 59; Plantæ, 67; Vivarii, 76; Bubonis, 83; Molendini, 85; Leporis, 91; Avicula', 92.; Militis solidarii, col. 94; quas

legimus. Quod, sicut et totus istius libri contextus, certo mihi argumento est ipsum ab eodem Eadmere esse compositum ex iis quas simul collegit, S. Anselmi non similitudinibus modo sed et sententiis, maxime de voluntate, de humilitate ac de beatitudine et miseria. Unde una illius pars nonnunquam inscripta reperitur: Liber de triplici voluntate; altera De monte humilitatis ; et tertia, de quatuordecim beatitudinibus et totidem miseriis.

CENSURA LIBRI De excellentia gloriosæ Virginis.

In editione Nurembergensi non exstat hic liber; in aliis tamen, etiam Gothicis, legitur inter sancti Anselmi Opera: hunc vero ex ms Becc. E 10 Eadmero restituimus, cujus stylo conscriptus est. CENSURA LIBRI De quatuor virtutibus beatæ Mariæ, Hunc librum Pater Raynaudus primus edidit et S. Anselmo adjudicavit. Quandoquidem vero in nullis mss. aut antea editis sancti Anselmi operibus illum compererim, in eo tamen sancti Anselmi sententiæ deprehendantur, maxime ubi de Dei potentia agit, adeo et verbis et sensu libro præcedenti affinis mihi visus est, ut et Eadmeri, qui S. Anselmi placitis firmiter constanterque adhæsit, partum esse non leviter conjiciam ipsius tamen nomen huic operi hae una ratione præfigere non ausus sum.

In mss. bibl. Alnensis exstat tractatus inscriptus: Anselmus de duplici stola. In ms G. 6 bibliothecæ Bodleianæ inter sancti Anselmi Opera occurrit liber De stola duplici post resurrectionem. Hujus operis ut aliquod haberem exemplar, in me non fuit; sed nec ab Anselmo Cantuariensi illud compositum censeo, cujus Eadmerus aut alius quis non meminit.

De Antichristo liber unus Anselmo tribuitur in ms. 122 et 134 bibl. coll. S. Bened. Cantabrigæ; et in ms. 203 aulæ Pembroch. Hunc librum conjicio exeerplum ex c. 30 et seq. Elucidarir, quod Anselmo ascribitur, etsi falso.

Librum etiam De bona occupatione Anselmo ascribunt ms. 134 præfati collegii S. Bened. et ms. 16. bibl. collegii Magdalen. Oxoniensis.

De quibus vero hic liber agat rescire non potui. Ipsum denique, ut et alios qui Anselmi nomen præferunt, fetus tanto Patri suppositos judico, quibus recensendis non æquum est diutius immorari.

VITA SANCTI ANSELMI

AUCTORE EADMERO

CANTUARIENSI MONACHO, SANCTI ANSELMI DISCIPULO ET COMITE INDIVIDUQ.

PROLOGUS.

Quoniam multas et antecessorum nostrorum tem- A prece perducere ut, sicut descriptione notarum reporibus insolitas rerum mutationes nostris die- rum posteris, ita designatione ignotarum satagerem bus in Anglia accidisse et coaluisse conspeximus, ne mutationes ipsæ posterorum scientiam penitus laterent, quædam ex illis succincte excerpta [al., excepta], litterarum memoriæ tradidimus. Sed quoniam opus ipsum in hoc maxime versatur, ut ea quæ inter reges Anglorum et Anselmum archiepiscopum Cantuarium facta sunt, inconcussa veritate designet, quæque omnibus puram illorum historiam scire voentibus tunc temporis innotescere potuerunt, licet inculto, plano tamen sermone describat. Nec adeo quidquam in se contineat, quod ad privatam conversationem, vel ad morum ipsius Anselmi qualitatem, aut ad miraculorum exhibitionem pertinere videatur, placuit quibusdam familiaribus meis me ad hoc sua B ficere [al. omit.] posse pronuntic.

[al., salageremus] tam futuris quam et præsentibus aliquod officii mei munus impendere. Quos eo quod offendere summopere cavebam, dedi operam voluntati eorum pro posse morem gerere. Opus igitur ipsum de vita et conversatione Anselmi archiepiscopi Cantuariensis titulatum, taliter, Deo adjuvante, curavi disponere, ut quamvis aliud opus quod præsignavimus ex majori parte de ejusdem viri conversatione subsistat; ita tamen in sua materia integræ narrationis formam prætendat, ut nec illud istius, nee istud illius pro mutua sui cognitione multum › videatur indigere. Plene tamen actus ejus scire volentibus, nec illud sine isto, nec istud sine illo suf

LIBER PRIMUS.

ACTA S. ANSELMI ANTE EPISCOPATUM.

CAPUT PRIMUM.

Ş. Anselmi ortus, studia, discessus in Gallias, deliberatio de statu vitæ amplectendo.

1. Instituta vitæ et conversationis Anselmi CanLuariensis archiepiscopi litterarum memoriæ traditurus, primo omnium vocata in auxilium meum summa Dei clementia et majestate, quædam brevi dicam de ortu et moribus parentum ejus, ut hine lector advertat de qua radice prodierit quod in studiis nascituræ prolis postmodum fulsit. Pater igitur ejus Gundulphus, mater Ermemberga vocabatur. Utrique juxta sæculi dignitatem nobiliter nati, nobiliter sunt in (1) Augusta civitate conversati. Quæ civitas confinis Burgundiæ et Langobardiæ, Ermembergam in se edidit; Gundulphum in Langobardia C natum, civem sui ex advena fecit. Conjuncti sunt lege conjugali, ambo divitiis non ignobiles, sed moribus ex quadam parte dissimiles. Gundulphus enim sæculari deditus vitæ, non adeo curam suis rebus impendere, sed habita frequenter ab re distribuere, intantum ut non modo largus atque beneficus, verum

HENSCHIENII

(1) Est hæc non Augusta Taurinorum, ut intellexisse arguitur Thomas Unionatus, sed Augusta Prætoria, metropolis olim Salassiorum facta ab Augusto Conditore, vulgo Aoste, ac ducatus caput sub bodierno Pedemontio : limes Italiæ dicitur a Solino et Capella, uti hic Burgundie et Longobardiæ. Est autem episcopalis, in provincia Alpium Graiarum, sub metropoli Tarentasiensi; hæc vero una ex sex metropolibus Burgundiæ apud Gervasium, Tislehe

etiam prodigus atque vastator a nonnullis æstimaretur. Ermemberga vero bonis studiis serviens, donius curam bene gerens, sua cum discretione dispensans atque conservans, bonæ matrisfamilias officio fungebatur. Mores erant probi et irreprehensibiles, ac juxta reclam considerationem ratione subnixi. Hæc fuit vita ejus, in hac dum vixit permansit, in hac finem vitæ sortiri promeruit. Gundulphus vero circa diem obitus sui, spreto sæculo monachus factus, monachus defunctus est.

2. At Anselmus filius horum, cum puer parvulus esset, maternis, prout ætas sua patiebatur, colloquiis libenter animum intendebat. Et audito unum Deum sursum in cœlo esse, omnia regentem, omnia continentem, suspicatus est (2), utpote puer inter montes nutritus, cælum montibus incumbere, in quo et aulam Dei esse, eamque per montes adiri posse. Cumque hoc sæpius animo volveret, contigit ut quadam nocte per visum videret se debere montis cacumen ascendere, et ad aulam magni regis Dei properare. Verum priusquam montem coepisset NOTÆ (2").

riensem in descriptione Galliarum edita apud Andream du Chesne tomo I scriptorum Historiæ Fraucorum p. 22, et hac ratione Italus habetur Anselmus apud Ordericum Vitalem 1. v Hist. Eccles. ad an. 1072, ibi natus circa ann. 1033.

(2) Scilicet Augusta undequaque montibus cingitur.

(2) Acta SS. Bolland., Aprilis t. II, die 21.

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »