Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Censura Meditationum 12 et 13. Primus, si bene scio, P. Raynaudus eas inter sancti Anselmi meditationes evulgavit et eas in unico ms., quod est domini Bigot, S. Anselmus meditationibus accenseri didici. In duodecima phrasim Anselmi adverto, in tertia decima stylum video omnino disparem; utraque tamen piis mentibus sapit.

Censura meditationis 14.

Hanc sancti Anselmi nomine P. Theophilus ex ms. codi.e (collegii, ut puto, Viennensis) primus edidit; ipsa etiam inter S. Anselmi Meditationes occurrit in ms. D. Bigot; in aliis eam non legi.

A

Observandum autem est in ea contineri novem priora capitula libelli qui Manuale S. Augustini vulgo dicitur. Unde istius libri, sicut et Meditatio- B num, et libri De contritione cordis, crisim infra dabimus.

Censura Meditationum 15, 16 et 17. Unica in tres partes distributa exstat in editione Lugdunensi an. 1630, quam nos in tres meditationes divisimus. Huic P. Theoph. ex ms. primam lucem dedit, et eam ab Anselmo ad sororem suam directam scribit. Mihi quidem certo renuntiatum est tripartitam hanc meditationem ad sororem haberi in sæpefato. ms. D. Bigot; ego vero me illam in nullo ms. legisse fateor.

C

Auctor hujus libelli in c. ult. fatetur se his mediationibus De divinis beneficiis, adjunxisse vivendi formam quam per 46 capitula ibi præscripsit; unde fit evidens unum esse et istius vivendi formulæ et istarum meditationem auctorem,

Censura meditationis 18.

Ex ms. collegii Viennensis P. Theophil., ut ait in prælatione ad Mantissam, hanc inter alias omnes, ut vocat, faculas, seu alloquia sancti Anselmi in lucem primus emisit. Hujus initium legitur in prima parte cap. 18 libri Meditationum qui inter sancti Augustini opera volvitur.

De illius auctore hoc unum scitur, quod viveret in socictate fratrum quibus præerat; id enim ibi pluribus indicat. Nihil autem in ea est quod Anselmum non sapiat, unde ab Anselmo, dum Beccense cœnobium regeret, eam seriptam esse facile crediderim.

Censura meditationis 19.

Primus eam ex ms. Vatican. edidit P. Raynaldus. Ipsam nos ex ins. S. Mart. Tornac. castigatam dedimus. Anselmo prorsus digna est.

Censura meditationis 20.

Inter S. Anselmi orationes hæc habetur in ms. 267 biblioth. Thuanæ, ex quo ipsam typis dedimus. Hæc sancti Anselmi doctrinam ac pietatem in omnibus exprimit.

Censura meditationis 21.

De illarum auctore certum est: 1. eum fuisse fratrem illius virginis ad quam directa sunt; ipse Hanc non aliud censeo quam pietatis flores ex enim in secunda declarat quod eos idem pater ge- c Proslogio sive ab ipso Anselmo, sive ab alio colle nuerit, idem venter complexus est, eadem viscera clos; et ita omni jure Anselmo ascribitur in pluribus profuderunt; 2. eum in juventutis vitia prolapsum, mss. ac in P. Theophili editione, ut codem loci ipsi fatetur; 5. ipsum tandem Dei misericordia a sæculo esse conversum; 4. quod illius soror in virginitatis proposito viveret, ut in his aperte significatur.

At S. Anselmus unicam sororem habuisse scitur, nomine Richeram, quæ nupsit Burgondio, ex quo filium genuit cui Anselmi nomen impositum est. Id testantur plures epistolæ ab Anselmo ad Burgondium, et ad Richeram et ad Anselmum nepotem scriptæ. In earum una, quæ est 67 1. 1, sorori suæ scribit neminem esse, excepto ejus viro, cujus salutem tantum nosse et audire ipsa desiderat quantum suam et filii sui; quia ipse unicus ejus frater est, et D ille unicus ejus filius quæ non obscure indicant non aliam fuisse S. Anselmi sororem; si qua enim fuisset, Anselmus non esset post maritum unicus qui cum nepole suo a Richera unice diligeretur. Id unum prohibet quin credam ab Anselmo scriptas esse istas meditationes.

Quidam eas S. Augustino ascripsere; et quidem in libello De vita eremit. ad sororem, c. 47, ad finem tres istæ ex integro leguntur. Verum nec istius libelli Augustinus auctor est, sed aliquis sanclo Benedicto et sancto Gregorio junior; illius enim meminit in c. 14 et 19, et istius in c. 46. Adjice quod in nullo ex antiquioribus sancti Augustini mss. id operis descriptum reperiatur.

CENSUR

ORATIONUM.

Censura orationis 1.

A P. Rayn. ex ms. coll. Vien. primum evulgata est, nec eam in ullis sive excusis sive mss. comperi, Attamen ab Anselmi stylo non distat, et auctorem suum proposito et habitu religionis distinguit.

Censura orationis 2.

Ipsa in excusis etiam antiquioribus exstat, quasi pars orationis, quæ incipit; Deus meus, da cordi meo, etc. Nos eam ab illa non sejunximus, nisi ut eas que compunctionem excitant, illis præmitteremus quæ ad virtutes impenetrandas sunt compositæ. Capitula 5, 6, 7, 8 libri Meditationum, qui Augustino falso tribuitur, constant ex ista oratione, quæ tamen in ms. et in omnibus excusis S. Anselmo ascribitur. Vide infra judicium istius libelli Meditationum.

Censura orationis 3, 4, 5, 6, 7.

Inter S. Anselmi orationes hæ leguntur in mss. quæ in variis lectionibus notavimus: quibus adde ms. D. Bigot, et ms. coll. Vien., ex quo eas P. Rayn. primus edidit. Quinta est. c. 34 præfati libri Meditationum.

Censura orationis 8.

In ms. biblioth. S. Martini Tornac. leguntur plures S. Anselmi lamentationes, hoc est meditationes,

inter quas hæc habetur, quam ad nos transmissaur. A esse probe novit quisquis in ejus lectione versatus protulimus.

Oratio 9 eadem est ac 2, cujus vide censuram

Censura orationis 10.

Hæc confecit quatuor priora capitula præfati libelli Meditationum. Attamen omnes etiam antiqu'o res Meditationum S. Anselmi editiones ipsam habent; nec non ms. Thuan. 267 et ms. colleg. Vienn.

Censura orationis 11.

inter S. Anselmi orationes legitur hæc in pluribus mss. in quibus diversos habet titulos, ut videre lieet in variis lectionibus. In ms. D. Bigot hæc oratio aliis duabus conjuncta est. Eam ex ms. Vatic. P. Raynaldi primus publicam fecit.

Censura Orationum 12 et 13.

P. Theoph. ex ms. Vienn. primus eas inter S. B Anselmi alioquia recensuit.

Censura orationis 14.

Exstat hæc in omnibus excusis, et in ms. D. Bigot ac in ms. Thuan. et in ms. Vien. Ipsa tamen est c.9 sæpe fati libelli Meditationum, cujus infra judicium dabimus.

Censura orationis 15.

Hanc inter S. Anselmi orationes habent ms. Corb. 160, ms. Vallis Luc., ms. San-Gerin. et ms. Co!. Vien., ex quo eam P. Theoph. primus edidit. Censura orationum 16, 17, 18 et 19. Istæ capita 36 et 37 prædicti libri Meditationum complent. Ipsa tamen, nec immerito, P. Rayn. ex ms. Coll. Vien. S. Anselmi alloquiis accensuit.

Censura orationis 20.

Hac oratione clauditur præfatus liber Meditationum : ipsa tamen inter S. Anselmi orationes legitur non solum in ms. quæ in variis lectionibus designavimus, sed et in ms. S. Germani, in ms. Lovan. et in ms. Vienn. ex quo P. Rayn. cam S. Anselmi alloquiis primus adjunxit.

Censura orationis 21 et 22.

Ipsas ex ms. Vatic. accepit ac dedit P. Raynau. dus. Reperiuntur quidem in libro De contritione cordis, ac in libro Meditationum, c. 10. At quam falso hi libri nomen Augustini præferant, infra demonstrabimus.

C

Censura orationum 23, 24, 25, 26, 27 et 28. Præter is. quæ in variis lectionibus notata sunt D ms. Lov., ms. Biblioth. Regiæ, ms. Floriac., nec nou miss. Vatican. et Collonien. Vien., ex quibus eas P. Theoph. deprompsit, eas esse Anselmi protestan

tur.

Censura orationis 29.

Cum fides mss. codicibus integra danda sit, ubi nulla alia suppetit judicandi ratio, et nihil aliunde repugnat hanc orationem nulli alii quam S. Anselmo adjudicandam censuimus. Eam enim in pluribus non ignobilioris notæ codicibus mss. inter alias sancti hujusce doctoris orationes perlegimus: quos, cui libuerit, consulat in variis lectionibus notatos. lis adjiciantur ms. 2024 Biblioth. Regiæ, et aliud ms. D. Bigot. Stylo quoque Anselmi descriptam hanc

est. Quod autem hæc inter Joannis abbatis Fiscanensis pia collectanea reperiatur in Metensi ms., quid consequens est, nisi abbatem hunc, qui ea adhuc ætate vigebat qua a S. Anselmo plurimi pias quas composuerat, orationes deposcebant, ab eo istam, accepisse et accepiam exscripsisse? Id infra sumus demonstraturi.

Censura orationum 30, 31, 32, 33, 34, 35 et 36.

Has omnes P. Raynaud. ex ms. Vien. primus edidit tricesima tertia legitur etiam in ms. D. Bigot sub hoc titulo: Oratio apologetica sancti Anselmi. tricesima quarta vero exstat in ms. Thuan et in Becc., ut in variis lectionibus indicavimus. Censura orationum 37, 38, 39 et 40.

ms.

Ex ms. Corbeiensi 160 illas publici juris fecimus et Anselmo ascripsimus. Quæ quadragesima est reperitur etiam in ms. Victor. KK. 16.

Censura orationum 41, 42, 43 et 44.

Harum prima in omnibus pene mss. inter S. Anselmi orationes legitur. Vide varias lectiones. Cæteras vero non ita firmus Anselmo asseruerim : licet eam quæ quadragesima secunda est ex ms. Viennensi, et alias ex ms. Vatic. P. Raynaudus in lucem ediderit.

Censura orationum 45, 46, 47 et 48.

Pater Raynaudus has quatuor ad B. V. orationes ex ms. colleg. Vienn. primus typis expressit inter Anselmianas.

Censura orationum 49, 50 et 1.

Hæ habentur non modo in ms. colleg. Vien. et in ms. Vatic. et in San German., sed et in iis omnibus quæ evolvi, ut in variis lectionibus signavi. Unde illas esse reor quas prolixiores composuisse se Anselmus nondum abbas scribit in epist. ad Gondulphum, quæ est 20 lib. 1. Unum hic observandum est, quod in antea editis orationes 49 et 50 abbreviate quasi unam conficiunt sub hoc titulo: Invocatio Matris Virginis Mariæ simul ac Filii ejus, et incipit: Sancta et inter, etc.

Censura orationum 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58 et 59. Ex mis. Vien, orationem 52, alias vero ex ms. Vatic. P. Raynaudus inter Anselmianas primus edidit.

Censura orationis 60.

Rhythmus hic inter sancti Anselmi orationes habetur in ms. Corbeiensi 160 et in ms. Vict. KK. 16, ex quibus illum prælo commisimus sancti Anselmi orationibus insertum.

Censura orationis 62 et aliarum ad SS. Guillelmus Gemmeticensis, lib. vi, cap. 9, de Anselmo scribit quod librum orationum ad sanctos ediderit; et eas esse Anselmi non est unde quis dubitet, nisi omnem ms. codicibus fidera abnegavit. In aliquibus quidem oratio 64, quæ est ad sanctum An dream; et oratio 68, quæ est ad sanctum Laurentium et 71, quæ est ad sanctum Dunstanum, desideran tur: sed cum prima in ms. Vien. et in ms. Th. et in ms. Sancti Germani legatur; altera vero in ms.

[ocr errors]

Th. et in ms. Vien. tertia tandem in ins. Vien., ea sa- ▲ orationem 69, quæ nullo dubio Anselmi sunt, et in tis sint faciende hac in re fidei. quibus homuncionem et homunculum ipse se nuncupat.

Advertendum superest: 1. In ms. codice Sancti Arnulphi Metensis, ex supra recentis sancti Anselmi Meditationibus et Orationibus plurimas (quarum specimina D. Mabillonius t. 1 Analectorum exhibuit) reperiri inter varia pietatis opuscula quæ Joannes abbas Augustæ nuncupavit. Ipsas autem non ab eo compositas, sed ex jam tum editis a sancto Anselmo Meditationibus sive Orationibus collectas inde arguitur, 1o quod ex omnibus Orationum sancti Anselmi codicibus ms. quos viderim, et qui tam in proloquio quam in variis lectionibus denotantur, nullus sit qui istarum precum saltem quam plurimas sancto Anselmo non ascribat. Qua quæso æquitatis lance tot ms. fidem elevabit unicus codex ms. cui nulla alia suffragatur B ratio?

2. Quod ex sancti Anselmi epistolis, quas in prima Meditationum censura indicavimus, et ex ipsiusmet Eadmeri testimonio (l. 1 De Vit S. Anselmi, col. 56) constet orationes ab Anselmo dum adhuc prior esset, hoc est ante ann. 1078, editas, et a pluribus exscriptas. Unde non leviter conjiciam ipsum etiam Joannem Fiscanensem Anselmo Beccensi viciniorem illas ab eo accepisse.

3. Quod inter eas illæ passim descriptæ legantur quas Anselmo asserunt ipsæmet Anselmi epistolæ, videlicet tres orationes ad sanctam Mariam, quas ipse suas facit in epistola ad Gondulphum, quæ est 20 lib. 11, et meditatio, Terret me, etc. (Vide censuram Meditationis 2) cum aliis de cordis contritione, de quibus Durandus abbas Case-Dei ei gratulatur in ejusdem libri epistola 61. Ex quibus conficitur, 1o codicem hunc Metensem non esse descriptum nisi postquam sanctus Anselmus suas Meditationes sive Orationes edidit; 2° Joannem hunc abbatem plures ab Anselmo compositas orationes exscripsisse, el exscriptas direxisse ad Augustam. 3o Istarum proinde precationum hunc non auctorem, sed pium duntaxat collectorem habendum.

Porro nihil repugnat certo huic juri quod istas preces sancto Anselmo adjudicat. Quod enim præfatus Metensis codex optimæ notæ scriptus sit ad undecimi sæculi finem, et quod Joannes Fiscanensis vita cesserit anno 1078, quem tamen monasterium rexisse usque ad annum 1082 auctor Neustria Piæ refert ex Orderico Vit., 1. iv, ad ann. 1072, et l. 11, ad ann. 1107, non modo nihil obstant, sed favent plurimum. Nam, ut supra jam tetigit, Anselmus dum Becci prior erat, plures orationes scripsisse certo scitur, et ab ann. 1063 hoc munere perfunctus ad an. 1078, quo in abbatem assumptus est.

Earum auctor homuncionem quidem se dicit. At cum non de corporis mole, sed ex animo de se humiliter sentientis ista prolata sint Joannem hunc, qui ex corporis exiguitate Joannellinus dicebatur, nihil juvant; sed Anselmum aperte produnt, cui frequens erat hujusce vocis homuncionis et homunculi usus, ut patet legenti tertiam meditationem et

In alloquio 12, quod in nostra hac editione est meditatio, 181, auctor indicat se pastoris habere officium cujus onere pressus ingemiscebat. Et hæc quidem Anselmo priori aptissime conveniunt, cujus sub prælationis istius pondere suspiria lacrymasque describit Eadmerus (l. 1 De Vita S. Ans.) Cum, inquit, pro amissa status sui tranquillitate vehementissime fleret, ab onere prælationis, quod sibi fatebatur importabile, ut relevari mereretur, magnopere (Maurilium) archiepisc. Rothom, cœpit rogare. Ipsi vero Maurilius præcepit ut prælationem quam habebat retineret.

Denique quod gratiam loca commissa ordinandi auctor orationum postulet, Joannem Fiscanensem, qui duo regebat monasteria, utquid arguit: quasi vero plures ecclesias regere credatur sacerdos quisquis in fine brevium litaniarum recitat orationem in qua hæc verba loca nobis commissa expressa leguntur.

Uni igitur Anselmo Cantuariensi jure merito istas orationes asseruimus, quas non Fiscanensis modo, sed et Durandus Casa-Dei abbas ab anno 1068 ad annum 1078 et plures alii multa pietatis studio cxceperunt et collegerunt.

Advertendum 2 ex orationibus quæ nullo dubio sunt Anselmi, videlicet ex orat. ad S. Petrum, ad S. Paulum, ad S. Nicolaum, ad S. Benedictum, plu

Crima excerpta esse ex quibus magna ex parte compositi sunt liber De contritione cordis, et liber Meditationum, qui in t. IX Operum S. Aug. habentur, et de quibus propterea quid sentiendum sit infra pronuntiabimus; 3. orationem 69 minus recte inscriptam esse ad sanctum Martinum, cum ad S. Nicolaum eam se fecisse ipse Anselmus scribat in epist. ad Baldricum, quæ est 51 lib. 11, in qua etiam indicat eam paulo antequam in Angliam ipse transfretaret, esse compositam, videlicet circa idem tempus quo librum De Incarnatione Verbi contra Roscelinum inchoaverat. Exstat hæc oratio sancti Nicolai nomine inscripta in ms. monasterii de Lira. CENSURA Psalterii beatæ Virgin's.

D

Illud D. Picardus primus in lucem misit, haud dubie ex aliquo ms., quod sancti Anselmi nomen præfert. P. Rayn. nullum habuisse illius operis codicem ms. fatetur. Ego quidem incidi in duos, videlicet unum Victorinum, et alterum Floriacensem, in quibus hujusce Psalterii initium usque ad Completorium habetur: sel in utroque cætera desiderantur, et in neutro legitur nomen auctoris. Occurrit etiam mihi in nostræ b.blioth. codice ms. 345 Psalterium B. V. et aliud etiam in ms. Bibliot. Regiæ; sed duo ha prorsus alia sunt ab co quod hic editum est, et ab eo quod S. Bonaventura composuit.

JUDICIUM LIBRI De contritione cordis.
Primi capitis ultima pars, cum secundo capite,

OPERA CIRCUmfertur.

tota ad verbum sumpta est ex postrema parte me- A JUDICIUM LIB. Meditationum, QUI INTER S. AUGUSTINI ditationis 2, quam S. Anselmus anno 1099 scripsit de humana redemptione.

Tertii capitis pars posterior, Qualem me fecisti, etc., et prior pars capitis 4, usque ad hæc verba, Anima mea ante omnia, etc., decerpta sunt ex sancti Anselmi oratione ad S. Joann. Bapt. Altera pars istius Capitis 4, sunt autem hæc, etc., transumpta est ex oratione 4 ad Deum, quæ incipit: Altissime, etc. Ultima tandem pars ab his verbis, Quam tolerabilius, etc., et initium capitis sequentis usque ad ista Noli, Domine, etc., translata sunt ex secunda indubitataque S. Anselmi meditatione cujus initium est, Terrel me, etc.

Abistis autem verbis: Noli, Domine, etc., ad hæc, B Parce peccatrici animæ meæ, etc., deprompta sunt ex ultima parte tertiæ meditationis sancti Anselmi, quæ est deploratio male amissæ virginitatis.

Ab his quinti capitis verbis, heu ! miser semper, etc., usque ad ista, perversum etiam, etc., emendicata sunt, inverso licet ordine ex S. Anselmi oratione tertia ad Deum. Ab istis autem, perversum etiam, etc., usque ad ista O peccata, etc., excerpta sunt, mutato tamen ordine, ex oratione ad S. Bened. quam esse sancti Anselmi constat.

Ab iis porro verbis O peccata, etc, usque ad hæc Exaudi ergo, etc., quæ sunt initium capitis 10, sumpta sunt ex oratione ad sanctum Nicolaum, quam ipse Anselmus se fecisse declarat in epist. 51, 1. и. Ab his, Exaudi ergo, etc., ad ista Sed unde Deus meus, etc., extracta pariter sunt ex præfata orat. ad S. Nic.

Ab istis Sed unde Deus, etc., ad hæc Memento, etc., sunt ex tertia sancti Anselmi meditatione, quæ est de virginitate male amissa.

Ab his Memento, etc., ad ista: Deus meus, inte pono, etc., deducta sunt ex fine orationis ad sanctum Nicolaum, et ex meditatione de male amissa virgini

tale.

Ista capitis ultimi, Peccare est Deum inhonorare, etc., sunt ex meditatione 11, quam sanctus Anselmus Lugduni composuit, et ex pluribus aliis ejus capitulis :

Hæc ejusdem capitis, heu me! peccavi, etc., ad ista Deus Dominus cujus, etc., exscripta sunt ex secunda sancti Anselmi meditatione. Hæc tamen verba: Væ male agenti, etc., transumpta sunt ex oratione ad sanctum Paulum ex qua etiam decerpta sunt ista Deus cujus bonitas, etc., usque ad hæc Scio quidem et fateor, etc.

Ex his autem omnibus fit evidens librum De contritione cordis, cujus auctor incertus fuit ipsis sancti Augustini censoribus fuisse compositum ab aliquo recentiore, qui sancti Augustini et sancti Anselmi sententias quæ magis ad cordis contritionem movere possunt studiosissime collegit, et ex ipsis librum hunc aptissime concinnavit.

C

D

Duo Meditationum libri exstant in tom. IX Operum sancti Augustini : unus inter ejus Opera, alter in Appendice editus est. De secundo cui nihil cum Anselmi Meditationibus commune est, nihil hic statuimus, sed de primo quid sentiendum sit ut concludatur, duo præmittenda sunt.

1. Totus fere hic liber legitur in sancti Anselmi Meditationibus et Orationibus. Quatuor enim priora hujusce libri capitula conficiunt orationem 10, quæ incipit, Domine Deus, da cordi, etc., usque ad hæc: Quam magnas, Domine, etc. Quatuor autem sequentia capitula de verbo ad verbum redduntur in oratione 2, quæ incipit: Invoco le.

Caput nonum istius libelli implet S. Anselini orationem 14, Jam o divini amor, etc.

[ocr errors]

Cap. 10 est ipsa oratio 21, Scio, Domine, etc. Initium capitis 18 inchoat meditationem 18, omissis aliquot versibus quæ huic præmi:tuntur.

Capita 22 et 23 plurima habent quae leguntur in § 5, 6 et 7 Meditationis 14, quæ et Enchiridion dieitur.

Cap. 29 et 30 continentur in § 1 præfatæ Medita

tionis 14.

Caput 34 est oratic integra quam quintam numeravimus.

Caput 35 conficit orationem 17.

Caput 36 dat orationem 16.

Caput 37 complet 18 et 19 orationes.

Caput 39 aliquas habet sententias quæ sunt in oratione 62 aliquas quæ occurrunt in medit. 3, aliquas quæ leguntur in orat. 2, aliquas etiam quæ in c. 1 Proslogii reperiuntur.

Denique caput 41 et ult. integram conficit orationem 20.

Ex his luce clarius est aut istas meditationes et orationes ex præfato libro esse descriptas, aut librum hunc ex istis maxime orationibus seu meditationibus non ab Anselmo sed alio juniore fuisse compositum. Utrum verum sit ut intelligatur, adverto : 1. Proslogion et alias saltem ex his oratio: i'us quæ eadem habent ac iste liber, indubitata esse sancti Anselmi opuscula. Unde consectaneum magis est ex sancti Anselmi orationibus librum hunc esse transumptum quam ex eo libello, cujus auctor nullus ante Anselmum certo scitur, et qui non n'si in mss. recentioribus legitur, istas orationes fuisse ab Anselmo descriptas. Nec enim is erat sancti Anselmi animus.

Adverto 2 librum hunc Meditationum nihil aliud esse quam centones nonnunquam minus apte assutos. In orationibus vero sancti Anselmi sententiæ sententiis et partes partibus magis cohærent. Potins itaque ille ex istis, quam istæ ex illo, compositus

est.

JUDICIUM LIBRI QUI Manuale DICITUR.

Hunc librum non esse Augustini constat : 1 ex co qued in antiquioribus ms. non legatur, 2o ex

ipsius prologo, ubi auctor præfatur se ex elegan- A niam, Æquius tamen censuerim id operis nec ab tioribus dictis SS. Patrum Manuale hoc collegisse, 3. ex eo quod sex ultima hujusce libri capitula verbatim sancti Anselmi Proslogio transumpta sint. An vero hic liber sit Anselmi non est unde defi

Augustino, nec ab Anselmo prodiisse, sed ab aliquo ipsis recentiore, qui ex diversis et maxime S. Augustini et sancti Anselmi sententiis et capitulis hunc librum con. sarcinavit.

CENSURA OPERUM

QUÆ IN APPENDICE EDITA SUNT.
CENSURA Elucidarii.

Oxoniæ in ms. 223 bibl. Mertonensis liber iste sic inscriptus legitur: Liber qui vocatur Elucidarius B. Anselmi. Cantabrigæ in ms. 123, colleg. Bened., Elucidarium Anselmi. In pluribus aliis mss. exstat, sed sine nomine auctoris. In ms. cujusdam bibliothecæ Anglicana exstat etiam hoc opus Gallice scriptum, ut certo mihi ab amico, præ cujus manibus erat, renuntiatum est.

B

Hunc librum Anselmi nomine insignitum Espencæus prelo primus commisit Parisiis an. 1560, unde postea inter sancti Anselmi Opera excusum est Coloniæ an. 1573. Quandoquidem vero in eo plurima vana, inepta, et sancti Anselmi doctrinæ adversa deprehenduntur, indignum prorsus quod illius Operibus adnumeraretur, judicatuin est. Quæ enim de luctu Adam, Abel occiso, dicuntur in l. 1, c. 15 et de miraculis qui Domino nascente contigisse narrantur in eod. I., c. 19, nec theologo, nec sano capite digna sunt : Et cum arbitrium definitur (l. 1, c. 3) libertas eligendi bonum vel malum, ab C Anselmi doctrina receditur : cujus etiam sententiæ repugnat quod l. 11, c. 15, de seminis immunditia pronuntiatur. Deinde sanctus Anselmus in prologo ad dialogum De veritate ipse quatuor a se compositos dialogos scribens et enumerans, hujus non meminit. Nec quis dicat ea ætate dialogum hunc nondum ab eo editum fuisse; nam ex Elucidarii præfatione liquet ipsum ab aliquo qui in scholis adhuc ageret, et nondum esset prælatus, esse compositum : Anselmo autem Beccensis cœnobii regimen jain tum obtigerat cum ad suos dialogos prologum scripsit,

Honorio Augustodunensi id operis ascripsit Trithemius I. De Eccl. script. Guillelmo Conventriensi Carmelitæ, qui vixit circa an. 1360, P. Theophilus

nihil loquitur; 4° et maxime præ fabulis et puerilibus nugis quibus dialogus iste oppletus est.

CENSURA LIBRI De mensuratione crucis. In omnibus quidem, etiam antiquioribus, excusis S. Anselmi Operibus liber iste legitur. Verum cum in nullis reperiatur mss. et auctor in cap. 5 Bernardum citet, palam est eum esse Anselmo posteriorem, qui anno 1109 decesserat, antequam Bernardus vel monachum induisset. Quod etiam de merito ex condigno loquitur in c. 1, indicat hoc opus non prodiisse ante sæculum decimum tertium. CENSURA LIBRI De conceptione beatæ Virginis. Hujusce tractationis fragmenta cum hac epigraphe, De conceptu virginali passivo, primus edidit P. Raynaudus, qui totus contendit huncce tractatum a S. Anselmo esse compositum. Equidem ipse scio in ms. 271 bibl. Merton. in Anglia, ante tractatum De excellentia B. Mariæ hunc legi sic inscriptum : Anselmus de conceptione B. Mariæ: et in ms. 22 bibl. Lincol. inter alia S. Anselmi opera illud baheri De Conceptione B. Virginis. Cantabrigæ in ms. 338 colleg. S. Benedict. post Eadmeri Opera pariter occurrit tractatus De conceptione S. Mariæ. Sed et in ms. Cluniac. legitur: Tractatus B. Anselmi de conceptione B. Mariæ Virg. Et in ms. Corb. inter sancti Anselmi Opera hic etiam tractatus reperitur, De conceptione B. Virg. Mariæ ex quibus duobus ms. huncce tractatum integrum edidimus. Non tamen inter sancti Anselmi Opera quandoquidem horum mss. quæ pauciora sunt, et alios quam sancti Anselmi tractatus continent, fidem penitus abrogant alia innumera Operum S. Anselmi mss. quæ in Regia, Victorina, Thuana, et pluribus aliis bibliothecis in Gallia, in Anglia et in Belgio asservantur. In his enim omnibus ne fragmentum quidem ista

in Eromatis adjudicavit : cujus tamen sententiam D rum tractationum reperire est. Sed nec scio quis

P. Labbe confutat ex ms. codice coll. Clarom., qui hujusce Carmelitæ ætatem superat. Neutri ego illud opus asseram, sed cuidam sancti Anselmi studioso qui ex ipsius maxime sententiis hanc Christianæ, ut ait, theologiæ summam concinnavit.

CENSURA DIALOGI De Passione Domini. Exstat hic dialogus in ms. 519 bibl. Thuan. sub hoc titulo: Planctus beatæ Mariæ V. ad Anse!mum, de passione Christi. Exstat et in omnibus editis. Nihilominus tamen hunc non esse S. Anselmi miti constat, 1o ex prologo, ubi hæc leguntur: Beatus Anselmus, etc.; 2° quia is non est ex quatuor dialogis quos a se compositos Anselinus ipse recenset in præfatione ad dial. De veritate; 5° quia de eo Eadierus

tractatus ille sit, quem tres Anglicani isti codices inscribunt: De conceptione B. Virginis; hic enim titulus libro De conceptu virginali ab exscriptoribus præfigi potuit.

Insuper sancto Anselmo hunc librum falso ascribi Jota ipsius doctrina reclamat, ut novit quisquis ejus librum 1 Cur Deus homo, et maxime c. 16 et 17, legit ut intelligeret. P. Raynaudus in sua hujusce libelli Syntaxi vult Anselmum eo loci, sicut et alios PP. locutum de prima conceptione quæ in paterni seminis susceptione consistit, et unde incurritur debitum contrahendi peccatum originis. Verum his totus adversatur Anselmus citatis maxime in locis, ubi probat nullam esse in semine immunditiam quæ

« VorigeDoorgaan »