Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

minister secretioribus assidet consiliis, sic omnium promovet vel protegit studia, ut in ipso babeant scientiarum alumni Mecænatem, omnes litterati patronum.

In te ergo, illustrissime domine, ut nobis sit, quem in Parente se habere gloriatur non Gallia modo, sed Europa, sed totus orbis, Anselmus primævo suo splendori redditus, tuo nomine gestit insigniri, qui olim Galliæ, Angliæ, vel magis orbis Christiani decus fuit et ornamentum.

Is ex abbate Beccensi, cujus locum tenes, ad infulas raptus, quas ut scientiæ pietatisque merito quamprimum obtineas, jam in omnium votis est; is, inquam, sua Opera non tuo examini, ut olim Lanfranci censuræ, corrigenda subjicit, sed emendata, tuis studiis tuæque tutelæ committit.

Unus forte miraberis quod Theologorum facile princeps te sacræ doctrinæ alumnum, suæ quærat habere tutorem. Hoc unum in te mirantur omnes quod tuæ parentis non tam alumnus quam actor, et vindex sis magis quam discipulus. Sublimiorem sane intelligentiam spirant hujus sancti doctoris Opera; verum, quo ferves, animus nec sublimioribus impar.

S. Anselmus unus ipse est qui summæ essentiæ majestatis ea humilitate scrutatus est, quæ non opprimeretur a gloria; et ea sapientia attigit, quæ intelligeret quod fide credidit. Unus ipse est qui divini Verbi œconomiam sic exposuit, ut quod caperet nemo, nemo non apprehendat, qui cum ipso per fidem ad intellectum profecerit. Unus ipse est qui angeli et hominis casum, originalisque labis traducem sic edisseruit, ut quod cæteros occultum latuit, jam omnibus fiat manifestum, qui ideo credunt ut intelligant. Unus porro ipse est qui eam, quam pauci penetrare valent, divinæ præscientiæ, prædestinationis et gratiæ cum humana libertate concordiam ea lege composuit, ut pereat necesse sit qui sic unum defendit ut alterum neget.

Hæc sunt, illustrissime domine, quæ S. Anselmus sapuit : hæc sunt quæ S. Anselmus docuit; et quidem hæc alta, hæc summa sunt, sed et ideo tuis digna studiis, quibus in id unum tendis ut Deo digna sapias. His itaque qui in sancti hujusce doctoris Operibus lalent, divinæ sapientiæ thesauris te quis dignior, vel te auid dignius? Hos igitur eo animo excipias, quo ipsos in suæ erga te reverentiæ obsequium tuo nomini dicat, qui ut nihil unquam nisi rectum, nisi sanctum, cum Anselmo sapias, et in Deo semper valeas, æternum precatur.

Tibi

Addictissimus F. GABRIEL GERBERON,
Presbyter ac monachus in congregatione Sancti Maurs.

[ocr errors]

Quidquid verbo Dei edocti credimus, id intelligi- A librum De excellentia B. Virginis, librum De cœlesti

mus SS. Patrum voluminibus eruditi; et ex publicis hisce Ecclesiæ fontibus uberiores purioresque nostræ fidei latices hauriendos esse non dubitat quisquis catholice sapit. Unde non evolvendis modo his sacræ doctrinæ codicibus toti incubuere quotquot vere docti fuerunt, sed et in illis sedulo expurgandis a labe et sordibus quas temporum lapsu et exscriplorum nescientia vel incuria contraxerant, omnem, ut par erat, insumpserunt operam quotquot veritati non discendæ solum, sed et posteris tradendæ invigilarunt.

Hæc nusquam laudata satis monachorum, et pro cæteris, si Eadmero credimus, ipsiusmet Anselmi studia; hic pius juxta ac utilis eorum labor, qui ut scientiæ pariter ac virtutis exemplo nobis præirent, B non legendis duntaxat, sed et emendandis sanctorum scriptis impalluere.

Avitæ hujusce pietatis avitique istius laboris æmuli nonnulla sanctorum doctorum opera jam typis purgatoribus excusa dederunt, et excudenda etiamnum parant plures congregationis S. Mauri ascete. Nos in S. Anselmum ex abbate Beccensi Cantuariensem archiepiscopum incidimus; cujus scripta, dum sublimioris doctrinæ splendoribus hinc inde micarent, adeo corrupta deprehendimus, ut vix una superesset in eis integra sententia.

Harc ut nativæ suæ puritati redderentur plures consuluimus codices mss. quos ultro nobis suppeditavere bibliothecæ non ignobiles, videlicet Regia, Victorina, Thuana, Cisterciensis, Cottoniana in Anglia, Tornacensis Martiniana, clar. V. D. Joly, præcentoris Parisiensis, et cl. V. D. Bigot Rothomagensis nec omisimus bibliothecarum, Beccensis, Gemmeticensis, S. Michaelis in Monte, Corbeiensis, et San-Germanensis, exemplaria mss. Consuluimus et varias S. Anselmi Operum editiones; duas nempe Gothicas sine loco et anno unam Nurembergensem anno 1491; duaş' Parisienses, unam anno 1544, et alteram anno 1549. Venctam anno 1549, duas Colonienses, unam anno 1573, alteram anno 1612; et Lugdunensem, quæ ultima est, anno 1630.

C

Ad istorum cum excusorum, tum mss. fidem ea quæ in S. Anselmi Operibus vel expuncta fuerant vel omissa, restituimus; quæ male inserta, rese- D cuimus; et quæ in alia verba aliosve sensus distracta, in auctoris verba mentemque eo quo potuimus studio, et ea qua debuimus sinceritate, reduximus.

Ea etiam quæ S. Anselmi constat non esse, ab iis quæ jure ipsi retribuuntur, ex æquo secernentes, illa vel in Appendice seposuimus, vel inter Eadmeri Opera, qui aliqua haud dubie scripsit ex his quæ inter S. Anselmi Opera circumferuntur, videlicet

[ocr errors]

beatitudine, et librum De similitudinibus.

Hæc autem ut ordine aliquo prodirent, in quatuor partes distributa sunt. Prima pars continet opera didactica seu dogmatica; hoc est, tractatus qui theologiæ vel etiam philosophiæ placita exponunt. Altera pars habet parænetica, homilias videlicet et exhortationes. Tertia includit ascetica, id est meditationes et orationes. Quarta epistolas continet.

Dogmatica sic disposuimus, ut non ætatis ordine, sed juxta subjecti seu argumenti dignitatem, aut methodi legis, procederent. Sic quæ de Deo uno agunt, scilicet Monologion, Proslogion, et Liber contra Respondentem pro insipiente; deinde quæ de Deo trino liber De fide Trinitatis, etc., et liber' De processione Spiritus sancti. Tum quæ de Verbi Incarnatione, nimirum libri Cur Deus homo et liber De conceptu virginali, elc., justo ordine procedunt: his tamen præmisso libello De voluntate Dei, nec non libro De casu diaboli, ut pote qui ad divinæ Incarnationis intelligentiam conducunt. Deinde liber De concordia præscientiæ cum libero arbitrio; quibus pariter ex legitimæ methodi præscripto præiiss debuerunt dialogi De veritate et De libero arbitrio, et libellus De voluntate. Post hæc libri seu epistolæ quæ de sacramentis aliquid tractant, quales sunt epistolæ De azymo, De sacramentorum diversitate, De presbyteris concubinariis, et De nuptiis consanguineorum. Primam hanc partem claudit quæstio dialectica, quæ est argumentum dialogi De gram

malico.

Parænetica, videlicet homilias. secundum seriem librorum et capitulorum Scripturæ que in eis explanantur, jure distribuimus. Ascetica, hoc est meditationes et orationes sic distinximus, ut meditationes quibus mens Deum contemplatur, Jeinde orationes, quibus Deum anima fidelis invocat, et sanctorum suffragia exorat, singulatim protulimas.

In his ita distinguendis hunc ordinem duximus observandum. Præmittuntur meditationes sive orationes quibus mens compungitur, tum ille subsequuntur quibus amore virtutum anima inardescit.

Porro epistolarum tribus libris quos primus edi derat D. Picardus, quartum adjecimus. cæteras omnes complectentem quæ in mss.bibliotheca Cottonianæ habentur. Ipsa enim, numero supra centum quæ hactenus ineditæ sunt, solita sua erga vert studiosos humanitate nobis communicavit V. cl. D. Cotton, instante apud eum singulari benevolentia V. cl. D. Joly, regi a consiliis, in Anglia tum residente. Nonnullas insuper ex mss. bibliotheræ tum Regie, tum Gislenianæ, tum Martiniana Tornacensis, tum Remigianæ Remensis, in qua fragmentun magis est quam epistola, deprompsimus; et eas

partim tertio, partim quarto libro anneximus; par- A diligentia ex ms. codice transcriptum, et ad nos tim quoque in Supplemento, post indicem, evulgavimus, eo quod nobis non occurrerint nisi jam excusis omnibus aliis sancti hujusce doctoris operibus.

Appendicem subjunximus, in qua ea opera seposita sunt quæ, etsi Anselmi nomen falso præferrent, non tamen prorsus excludenda censuimus, eo quod alibi edita non exstent; quæ enim in aliis voluminibus excusa sunt, his typis non expressimus. Sic librum De membris et actibus Deo attributis, qui inter S. Hieronymi et S. Augustini opera reperitur; sic librum De corpore et sanguine Domini, qui incipit: Lego et relego, etc., et inter Guillelmi S. Theodorici abbatis Opera in Bibliotheca Cisterciensi editus est; sic denique libros De imagine mundi, qui in B Bibliotheca PP. Honorio Augustodensi tribuitur, omnino exclusimus. Disputatio vero Judæi cum Christiano, quam Gislebertus abbas Westmonasterii scripsit, hic locum obtinuit co quod ad S. Anselmum ab auctore directa fuerit, nec in lucem hactenus edita sit.

Ipsi ex subjecti paritate adjunximus alterum Dialogum Judæi et Christiani, non diu post a Ruperto Fuitiensi compositum. Is ab ipso vocatur Annulus fidei; de quo pluribus in locis dixi in Apologia pro Ruperto. Hunc cum diu conquisivissem, utpote qui scirem hoc opus in editis Tuitiensis abbatis desiderari, fauste tandem nactus sum, et R. P. D. Martini de Busch, prioris monasterii Lætiensis,

amice transmissum, publici juris fecimus, eum aptissime alteri alterius abbatis contra Judæos Dialogo adnectentes.

Commentationes in Matthæum, in Cantica cantic, in Apocalypsim, et in Epistolas Pauli, hic excudendas non duximus, cum nobis constet eas non esse Anselmi, sed maxime Hervæi, monachi Burgidolensis; et animus sit omnes ejus in sacram Scripturam commentarios, quos in mss. codicibus habemus, aliis typis edere, cum tempora dabunt.

Tandem hic monuisse juvat, 1° nonnullas forte exhortationes et orationes, aliave opuscula inter S. Anselmi libros hic quasi recenseri, quæ tamen ejus esse minime constat; at quid ei jure adjudicandum sit, severior censura infra subjicienda demonstrabit; 2° castigationes singulas omnesque varias lectiones ad finem Operum accuratius scrupulosiusque collectas recudi (Nos ad calcem paginarum, ul moris est nostri, posuimus. EDIT. PATROLOG.), ut quam varie mss. legant ab editione Lugdunensi anni 1630, cum qua ipsa contulimus, noverit quisquis istis voluerit intendere.

Ceterum, ne quid opelle nostræ huic editioni desit, singulorum quæ in hoc volumine continentur operum censuram subjiciemus, ex qua facile quivis spuria a legitimis S. Anselmi operibus disceruet; el qua ætate quove auctore unumquodque prodierit, quantum in his conjicere datur, nullo labore dignoscel nostro interim fruatur.

OPERUM S. ANSELMI CENSURA.

CENSURA Monologii.

Hunc librum habent omnes editiones, et illum Anselmo adjudicant omnia cum excusa tum manuscripta. Illius ipse meminit pluribus in locis infra

citandis.

C stria exponendum resumit, et bene positum sic demonstrat ut discipulus nihil ejus rationi posse bjici respondeat. Totam igitur hujusce dialogi seriem attendenti, ista ex Monologio non fuisse huic dialogo adjecta liquet. Adde quod omnia mss. sic legunt. Nec Eadmerus hoc opus post dialogos editum asserit, sed postquam ab Anselmo scriptos fuisse hosce Dialogos dixit, subjungit: Fecit quoque libellum unum quem Monologion appellavit, quæ verba non arguunt hunc librum non nisi post Dialogos prodiisse. Quod autem Monologii nomine liber iste proferatur in 1 et 10 [al. 11] capite istius dialogi, facile censuerim hoc appositum postquam Anselmus hujus operis titulum immutavit, et Monologium vocitari voluit. Constat ergo hoc opus ab Anselmo esse

floc opus quo ordine et qua ætate scriptum sit, non ita constat. Illud post quatuor Dialogos, de quibus infra, scriptum innuere videtur Eadmerus (l. 1. De Vita S. Anselmi, col. 63), ex cujus fide idem cæteri censent, quintum locum huic operi concedenles. Verum hujusce libri mentio multa fit in primo capite primi horumce Dialogorum, dialogi videlicet De veritate. Unde confici videtur hunc librum hujusmodi dialogis non esse posteriorem. Pater Theophylus Raynaudus putat (in hujus libri syntaxi, p. 435) ista ex Monologio postea inserta sive attexta D compositum antequam dialogum De veritate scrifuisse huic dialogo. Cui conjecture favere videtur quod nomen Monologii, quo eo in capite liber iste vocatur, non fuerit ei praefixum nisi diu post editos hujusmodi Dialogos, ut infra dicetur. Nihilominus tamen fallit hæc conjectatio. Nam hoc quod discipulus in co primo capite adduxerat ex Monologio, id in decimo ejusdem dialogi capite magister ex indu

pserit.

Verum non scriptionis ordine duntaxat, sed et argumenti dignitate primum est. In eo enim pluribus et quidem necessariis rationibus sine Scripturarum auctoritate S. Anselmus in persona alicujus secum ratiocinantis probat quidquid fide de Dei existentia et essentia credimus. Iine illud opus inscripserat.

Exemplum meditandi de ratione fidei, nullo auctoris A nomine præposito, ut præfert ms. Sagiense, quod propterea cæteris antiquius ducimus; deinde Monologium nuncupavit. Hugone vero Lugdunensi archiepiscopo jubente ut nomen suum illi præscriberet, ipse jam abbas Beccensis, illud Monologium, id est Soliloquium, nominavit. Hæc ex ipso discere est in ejus prologo ad Proslogion et in capitibus 4 et 9 libri De fide Trin. et de incarn. Verbi, et in ejus epistola ad Hugonem, quæ est 17 libri, et in epistola ad Lanfrancum, quæ est 63 libri 1, et in epist. ad Mauricium, quæ est 65 ejusdem libri primi.

CENSURA Responsionis pro insipiente. Cum Proslogium in manus cujusdam venisset, qui hanc Anselmi argumentationem, id quod majus cogitari nequit, est saltem in intellectu, ergo et necessario reipsa existet, non ratam esse putans, eam refellere gestiens, scriptum illud edidit, ut narrat Eadmerus lib. 1 De Vita S. Anselmi, col. cit. Hoc opus varias habet intitulationes, quas videre licet in variis hujusce libelli lectionibus ad calcem Operum positis. In hujus responsionis fine plurimum commendatur liber Proslogii.

Hujusce vero Responsionis quis auctor esset Anselmus adeo tacere voluit, ut eum non esse insipientem, sed Catholicum dixisse satis esse duxerit in prologo sui Apologetici, pag. 37. Unde hactenus

Hunc autem librum instantibus suis monachis, et maxime Mauricio, Anselmus, tum Becci prior, scripsit, et antequam evulgaret, corrigendum Lanfranco B hujusce Respondentis nomen auditum non fuerat,

jam tum archiepiscopo misit, ut ipse suis ad eum epistolis testatur. Vide lib. iv, epist. 102, et lib. 1, epist. 63.

Cum autem S. Anselmus eo in libro dixisset non proprie dici in Deo tres personas quomodo tres substantias, etc., inde a nonnullis reprehensus est, a quorum censura se vindicavit B. Augustini auctoritate, ut ipse adhuc prior scribit Rainaldo abbati in epistola quæ est 74 1. 1, et Lanfranco archiepiscopo in epist. quæ est 68 lib. 1.

CENSURA Proslogii.

Hujus libri argumentum et intitulationem discerc quivis potest ab Eadmero in lib. 1 De vita S. Anselmi (col. 63), ex prologo hujusce libri, et ex epist. 11 et 17 libri 11. Hoc opus inter alia S. Anselmi exstat in omnibus editis ac mss. In editis quidem inscribitur Prosologion, sed per errorem : inscribendus enim est iste liber, Proslogion, ut habent mss. 464 et 2267 Bibliothecæ Regiæ et alia antiquiora, ut videre licet in castigationibus quas ad calcem Operum posuimus.

Quod Anselmus adhuc prior Becci, et quidem post Monologium, ipsum composuerit (ab ann. 1063 ad an. 1077), ex Eadmero loc. cit. palam est. Quæ eo in opusculo de divina natura et ejus personis S. Anselmus edisseruit, ipse commendat in c. 4 libri De fide Trinitatis et de Incarnatione Verbi. Quæ autem in eo de pleno beatitudinis gaudio elocutus est, Hugoni incluso legenda consulit in ep. 22 1. 11. Etsi libellus iste sententiarum ac subtilissimæ contemplationis pondere magnus esset, ut ait Willelmus Gemmet. lib. vi Hist. Northman., c. 9, quidam tamen hujus libri ratiocinationem confutare aggres sus est, de quo in sequentis opusculi censura di

cemus.

Observandum hic superest quod cum S. Anselmus indubius sit hujusce opusculi auctor, ex quo maxima pars Manualis, quod S. Augustini operibus inscritur, conflata est, liquido constat Manuale istud non Augustini, sed magna ex parte Anselmi fetum esse, ut infra demonstrabimus in censura Meditationis 21, que incipit: Eia nunc, etc., et ex isto opuscule to excerpta est.

C

quod nos declaravimus ex mss. fide quæ Gaunilonem Majoris-Monasterii monachum hujus responsionis auctorem proclamant. Vide varias hujusce et sequentis opusculi lectiones. Abeat jam ergo procul Francisci Pici sententia hoc opus tribuentis Roberto Olkot, quem constat ducentis annis esse Anselmo juniorem. Is quidem et cum eo alii hanc S. Anselmi ratiocinationem, veluti quæ in logicam peccaret, exploserunt; sed ausim dicere quod nec eam intellexerunt. Alius forte dabitur de ea disserendi locus.

CENSURA LIBRI contra Gaunilonem respondentem pro insipiente.

Quidam S. Anselmi amicus ad eum misit Gaunilonis responsionem, quam ut sanctus doctor consi. deravit, gavisus est, et eam, adjuncta confutatione, eidem amico remisit, ut testatur Eadmerus l. 1 De vita S. Anselmi, col. cit. Hæc confutatio legitur in omnibus S. Anselmi tam excusis quam mss. codicibus. In mss. 142 bibliothecæ Domus S. Petri, tract. 3, exstat sub hoc titulo: Contra insipientes, In mss. biblioth. aula Pembroch., tract. 8, hunc præfert titulum: Contra respondentem insipientem. In ea spectabilis est Anselmi modestia, qui, ut refert Eadmerus loco cit., gratias agit suo reprehensori; quem non insipientem sed Catholicum ipse pronuntiat in sua responsionis prologo, et quem non malevolentia, sed benevolentia, quæ ipsi infirma D visa sunt, confutanda suscepisse censuit ; ut ait in hujusce Apologetici clausula. Hæc S. Anselmum, dum Becci prior esset (circa an. 1070) scripsisse discimus ab Eadmero citato loco.

CENSURA LIBRI SEU EPISTOLÆ De fide Trinitatis et de Incarnatione Verbi.

Hic liber exstat in omnibus sive mss. sive excusis sancti Anselmi exemplaribus; et quidem inventus est sic prænotatus: Liber sive epistola de fide, seu Liber de Inearnatione Verbi contra Judæos, ut fidem facit hujusce libelli præfatio in editionibus Gothicis que nec annum nec locum habent, et in quarum altera omittuntur hæe verba, contra Judæos; quæ et in subsequentibus postea editionious merito expuncta sunt. Irrepserant enim, ut conjicio, ex Trithemio,

observat Horstius ad S. Bernardi epistolas, tom. V, p. 37, col. 1. Illius denique errores notantur a S. Anselmo 1. 1, ep. 35, 41 et 51; ab Abailardo ep. 21; ab Ivone Carn. ep. 7; et ab Annalium scriptoribus ad an. 1092 et 1094. Ea autem ætate plurimi ista difficultate tenebantur, ut ipse Anselmus tradit (col. 263).

qui in libro De eccl. script. censuit S. Anselmum A diensis. Iste Rucelinus fuit Abailardi præceptor, ut librum De Trinitate, et quidem ab eo opere distinctum, contra Judæos scripsisse; qui error ex variis hujus opusculi inscriptionibus ortus est. Nam in ms. 336 Bibliothecæ Regiae hic liber sic inscriptus legitur: Anselmus de Trinitate. Nec immerito, quandoquidem Trinitatis fides in eo maxime explicatur. Unde et nos integrum titulum restituimus, De fide Trinitatis, etc.; nec enim eum duximus omittendum, qui magis operis argumentum indicat.

Sanctus Anselmus in c. 4 hujus operis commendat Monologion et Proslogion, quibus proinde posterius est; at in cap. 17 libri De processione Spiritus sancti meminit istius epistolæ, quæ propterea illum librum præcessit.

Eadmerus 1. De vita S. Anselmi (col. 84), et l. n Histor. novor., scribit hoc opus ab Anselmo initio sui archiepiscopatus fuisse compositum stylo epistolari et Urbano II papæ destinatum; et ex eo S. pontificem in Barensi concilio errorem Græcorum firmius confutasse. Nihilominus tamen certum est, 1. Anselmum adhuc abbatem primam huic operi manum admovisse, videlicet anno 1092: ipse enim in epistola ad Baldricum, quæ est 51 libri n, significat se hunc librum inchoasse antequam in Angliam transfretaret. Cantuariam autem venit pridie Nativitatis B. V., et anno sequenti, qui ab Eadmero 1093 notatur, in archiepiscopum electus est juxta ipsiusmet Eadmeri historiam, 1. 11 De Vita sancti Anselmi (loc. cit.). Pridie, inquit, Nativitatis B. Dei Genitricis et perpetuæ virginis Mariæ, Cantuariam venit... Rapitur et violenter in vicinam ecclesiam cum hymnis portatur. Acta sunt hæc an. D. Incarnat. 1095, pridie Non. Martii.

Id insuper ex eo probatur quod, ut Anselmus indicat in c. 1 hujusce operis, incoeptum sit ante concilium Suessionense, quod Raynaldo Remensi archiepiscopo præsi le celebratum est anno 1092 abeunte, vel ineunte anno 1093.

B

C

CENSURA LIBRI De processione Spiritus sancti. Legitur hic liber in omnibus tum mss. tum excusis Operum sancti Anselmi voluminibus. Cantabrigæ in ms. 235 collegii Sancti Benedicti tribuitur Augustino; per errorem haud dubie prioris littera A, quæ Augustinum pro Anselmo significavit. Anselmum autem hoc opus edidisse licet non expresse tradat Eadmerus in libris De ejus Vita (lib. 1, col. 102), et ibi solummodo dicat Græcos ab Anselmo catholica disputatione fuisse confutatos, manifestum tamen fit ex eodem in lib. 11 Histor. novor., ubi ait quod ipse Anselmus post Barense concilium, quod anno 1098 coactum est, inde diligentius atque subtilius tractans, egregium opus scripsit, et per multa loca ab amicis suis rogatus direxit. Id etiam patet ex Anselmi libro seu epistola De azymo, in cujus cap. 1 docet se ad Walerannum misisse opusculum quod de processione Spiritus sancti ediderat De eadem ista disputatione scribitur in ep. 53 et 160 libri et in epist. 11 libri iv. Hic liber in editionibus Gothicis et in Coloniensibus inscribitur Epistola, etc., quod ex eo factum conjicio quod Hildeberti instantia conscriptum Anselmus ad eum transmiserit, ut ex citatis epistolis liquet.

Hoc opus editum esse ante completum an. 1101, quo schisma exstinctum est, colligitur ex præfata epistola qua Waleranno in schismate stanti misisse se istud opusculum Anselmus scribit. Præadducta quoque Eadmeri verba (1. 11 Ilist. nov.) certam fidem faciunt illud non esse compositum nisi post concilium Barense, quod non anno 1097, ut conciliorum collectores falso computant, sed anno 1098 celebratum est. Anselmus enim anno 1097, feria v', quæ fuit Idus Octobris, a curia discessit, et postera die ex Anglia Romam profecturus ad portum Dofris venit. Lugduni moratus est usque ad fe

Certum est, 2°, manum ultimam huic operi S. Anselmum dedisse anno 109, videlicet post S. Anselmi inaugurationem anno 1095, pridie Non. Decemb., peractam, cum rege in Normanniam transvecto Anselmus studiis cœlestibus vacaret, ut tradit Eadmerus 1. De Vita sancti Anselmi; hæc autem, D riam tertiam ante Dominicam Palmarum (anni proeodem teste (loc. cit.), anno 1094 contigerunt.

Hunc autem librum sanctus Anselmus scripsit contra quemdam clericum, qui asserebat in Deo tres personas esse tres res, sicut tres angeli aut tres animæ; quem cum resipuisse audiisset, et ipse suum opus dimiserat, quod non perfecit nisi postquam eum ficte suum errorem abjurasse didicerit. flæc ipse in c. 1 hujus libri proloquitur.

Porro clericus hic, contra cujus blasphemias calamum S. Anselmus exacuit, Roscelinus sive Ruzelinus vocatur in ms. 3 bibliothecæ Thuanæ, ut notant variæ lectiones; et in ms. monasterii LongiPontis, in quo exstat hic liber eo titulo: De incarnatione Verbi contra blasphemias Rucelini Compen

inde 1098), quo die Lugduno recessit, et post aliquot dies Romam pervenit, et præ niinia æstate in villam Schlaviam divertit; unde Barum cum Urbano II petiit, et concilio adfuit. Hæc fuse narrat Eadmerus 1. 11 Hist. novor., ex quibus fit evidens Barense concilium anno 1098 coactum esse, et librum De processione Spiritus sancti non editum esse nisi post hujus anno 1098 decursum. Mihi ergo probatur, 1° ad id operis excitatum Anselmum ab Hildeberto Cenomanensi episcopo anno 1100, post mensem Augustum, quo rex Willelmus regnum cùm vita deposuit, hoc est statim atque a carcere quo inclusus fuerat Hildebertus liberatus est, et quo Anselmus in Angliam reversus est; ibi enim tunc fuisse Ansel

« VorigeDoorgaan »