Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

canonicam obedientiam sanctæ Dorovernensi Ecclesiæ, et ejusdem Ecclesie primati canonice electo et consecrato, et successoribus suis canonice inthronisatis, salva fidelitate Henrici regis, et salva obedientia mea Romanæ Ecclesiæ. ›

Qui cum ab Anselmo consecrandus esset, provinciæ A crandus metropolitanus, profiteor subjectionein et suæ clero eum pellente et instigante, subjectionem Cantuariensi sedi debitam, et a prioribus Eboracensibus archiepiscopis præstitam, profiteri recusavit. Ob quam contumaciam Anselmus nec eum consecrare voluit, et ne ab alio quoque episcopo sacraretur, per litteras vetuit. Itaque Thomas sine consecratione toto Anselmi tempore vitæ electus tantummodo stetit. Eo vero mortuo, rex, regni proceres atque præsules ad ineundum de Eboracensis archiepiscopi consecratione concilium Londini convocavit. Episcopi enim, ab Anselmo prohibiti, consecrare illum noluerunt. Quod cum Thomas quondam Meletensis, cujus tunc fuit cum rege intima maximaque gratia, sensisset vultu sermoneque sæviori quæsivit an quisquam hujusmodi litteris parere auderet sine regis auctoritate et sententia. Quo perterriti et stupefacti episcopi, Samsonem Wingorniensem episcopum, ut Thomam Eboracensem archiepiscopum consecraret, rogarunt. Qui id se facturum negavit, nisi Thomas Cantuariensi sedi subjectionem ex more professurum promitteret. Cui et rex assensus est, jussitque ut quinto Kal. Julii proximi in ecclesia Paulina præsentibus episcopis Thomas sacraretur, et præstitam a superioribus archiepiscopis professionem faceret. Quo tempore convenientibus episcopis, qui sacras cæremonias absolverent, porrigitur Thomæ professio sigillo obsignata jam olim a suis prædecessoribus legi solita. Quam cum summa gravitate et reverentia, qua decuit, aperte legisset, episcopo Londinensi, Ecclesiæ Cantuariensis decano, priore etiam ejusdem Ecclesiæ præsente, tradidit. Professionis forma hæc erat.

Ego Thomas, Eboracensis Ecclesiæ conse

Anselmus vero Cantuariæ, iv Idus Augusti, Guillelmum Wintoniensem, Rogerum Salisburiensem, Raynelium Herefordiensem Urbanumque Glamorgamensem episcopos consecravit, præsentibus Girardo Eboracensi archiepiscopo, et aliis Cantuariensis provinciæ præsulibus. Multum autem et operæ et sumptus contulit in ornando et instaurando ecclesiam Christi Cantuariensem, et in instituendo Cestriæ monachorum cœnobio, ab Hugone comite B prius exstructo; cujus Richardum capellanum suum abbatem fecit. In scribendis epistolis frequens et assiduus fuit, quarum 367 ad nostra tempora reservantur. Scripsit tractatus varios, 1. De veritate, 2. De libertate arbitrii, 3. De casu diaboli, 4. De Grammatico et discipulo, 5. vocatur Monologium. Multas dialecticas quæstiones proposuit et solvit. Scripsit etiam libellum sententiarum, Proslogion, librum epistolarum ad diversos, librum De incarnatione Verbi, librum cur Deus homo, ad hæc De conceptu virginali, De orationibus contemplativis, et De processione Spiritus sancti. Et biennio post secundum in Angliam ab exsilio reditum transacto, in abbatia Sancti Edmundi gravissima febri correptus, Cantuariam festinavit ibique diu lecto decumbens, undecimo Kal. Maii, an. 1109, ætatis suæ LXXVI, et pontificatus anno xvi, obiit, tumuloque ad caput Lanfranci sepultus et conditus jacet

C

VITÆ SANCTI ANSELMI

'CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI

SYNOPSIS CHRONOLOGICA.

Anni Chr. SS. Pontifices. 1033. BENED. VIII. 1060. NICOL. II.

1063. ALEX. II.

1078. GREG. VII. 1079.

1088. URBAN. II.

Anselmus Augustæ ad Alpium radices ex Gondulpho patre et Ermengarda matre
nascitur.

Parentibus orbatus, ætatis suæ an. 27, Anselmus Beccum venit, et ibi sub Herluino,
hujusce cœnobii fundatore ac primo abbate, ac Lanfranco priore monachum
induit.
Anselmus, Lanfranco in Cadomensis cœnobii abbatem assumpto, fit Beccensis
monasterii prior.
Scribit Monologion, Proslogion, Contra Gaunilonem respondentem pro insipiente,
De veritate, De casu diaboli, De libertate arbitrii, De Grammatico, Meditatio-
nem: TERRET ME, etc., et alias.

Herluino v Kal. Septemb. humanis exempto, Anselmus in abbatem electus est.
Benedictus est in ecclesia Becci a Gisleberto Ebroicensi episcopo. In Angliam pro-
ficiscitur. Cantuariæ in conventu fratrum sermonem de charitate fraterna babet.
Anselmum ad se Guillelmus I Angliæ rex, eo morbo quo proxime decessit ingra-
vescente, accersit. Ipse regem adit, sed morbo correptus regi morienti non
'potuit adesse.

Anni Chr. SS. Pontifices. 1090.

1092.

1093.

1094.

1095.

1096.

1097.

1098.

1099.

1100. PASCH. II.

1101.

1102. 1103.

1104. 1105.

1106.

1107.

1108.

1109.

Rogatus a Guillelmo abbate Fiscanensi et ab Arnulpho Troarnensi abbate Anselmus circa hoc tempus scripsit homiliam in illud: Intravit Jesus, etc., quam sæpe in conventu fratrum dixeral.

Inchoat librum sive epistolam De incarnatione Verbi. In Angliam ab Hugone comite
Cicestrensi evocatus proficiscitur, et pridie Nativitatis B. Mariæ Cantuariam
venit.

In archiepiscopum Cantuariensem Anselmus Glocestriæ eligitur pridie Non. Martii
Dominica Quadragesimæ.

Wintoniæ signo Crucis incendium exstinguit.

VII Kal. Octobr. Cantuariam ingreditur, et sedem pontificis conscendit. Ibi pridie
Non. Decemb. consecratur.

Ab Anselmo Willelmus rex exigit pecuniam; quam ipse dare recusans a curia disce-
dit. Dedicat ecclesiam in villa quæ Berga dicitur.

Ad Hastinges cum aliis episcopis ac principibus convenit, ut regem in Northmanniam
transfretaturum benediceret. In mora Robertum Lincolniensem sacrat. In Capite
Jejunii, die Cinerum, intra missarum solemnia sermonem habet contra comam
nutrientes; plurimi attonsis crinibus egerunt pœnitentiam, cæteros a cinerum
susceptione et suæ absolutionis benedictione Anselmus suspendit.
Perficit librum De incarnatione Verbi, et eum Urbano II dicat.
Incipit scribere libros, Cur Deus homo.

IV. Idus Junii Gualterus Albanensis episcopus et sedis apostolicæ legatus Anselmo
pallium defert.

Die octava Paschæ, et die octava Pentecostes plures episcopos Anselmus consecrat.
Scribit librum De nuptiis consanguineorum.

Tertio petita, ac tertio negata eundi Romam licentia, idinus Octobris Anselmus a
rege discedit; et postera die Cantuaria egressus ad portum Dofris venit; unde
post 15 dies navem conscendit, et ex Anglia exiit Lugdunum.

Lugduno Anselmus discedit feria i ante Dominicam Palmarum. Romam pervenit.
Post decem dies divertit in villam Schlaviam in Capuana provincia.

Perficit libros Cur Deus homo. Obsidioni Capuana cum Urbano II adest. Kalend.
Octobr. interest concilio Barensi. Ibi contra Græcos disputat: et concilii Patres
ne regem excommunicent, flexis genibus exorat.

Anselmus interest concilio Rom. in quo excommunicantur dantes vel accipientes investituras, etc. Roma Lugdunum discedit; ubi, dum moratur, Urbanum II quarto Kal. Aug. vita functum accipit

Ibi tum scribit librum De conceptu virginali, etc., et meditationem de humana redemptione.

Dum Cluniaci degeret, sermonem habuit De beatitudine cœlestis patriæ, et nuntiatus
est ei obitus Guillelmi II, qui contigerat mense Augusto hujus anni. In Angliam
ab Henrico II revocatur, Kal. Octob. Dofris appulit. Hominium regi facere
renuit. Ea de re dantur induciæ ad proximum Pascha.

In festo Pentecostes Anglia commota est ex Roberti, fratris Henrici 11. reditu a
Palæstina pro Henrico rege stat Anselmus.

Scribit librum De processione Spiritus sancti, et epistolam De Azymo, ad Wale

rannum.

Anselmus Londoniæ cogit concilium. Episcopos a rege investitos consecrare recusat.
Scribit epistolam De diversitate sacramentorum, ad Walerannum.

Post Pascha, rege annuente, Anselmus ex Anglia v Kal. Maii egreditur: Carnotum
venit. Becci festum Pentecostes celebrat: et post Assumption:s B. V. festivitatem
Romam pergit. Circa finem Novembris Roma discedit, et paulo ante Natale Do-
mini pervenit Lugdunum.

Lugduni manet usque ad mensem Martium sequentis anni.

Concilium Rom. sub Pasch. II. Comitem de Mellento vi Kalend. Aprilis excommu-
nicat. Anselmus ad cellam Charitatis ord. Cluniac. secedit; inde Blesium ad comi-
tissam Henrici Il sororem; cum ea ad castrum quod Aquila dicitur, venit, ubi
11 Kalend. Aug. cum Henrico II colloquium habet : deinde modo Remis, inodo
Becci moratur.

Anselmus Henrico II præsente in festo Assumptionis B. V. missarum solemnia Becci
celebrat; post hæc, rebus cum rege compositis, in Angliam regreditur.
A Pascha ad Pentecosten in regis curia Anselmus infirmitate detinetur. Kal. Aug.
conventus fit Anglicanus; et in eo pax et libertas est Ecclesiæ reddita. ld.
Augusti plures episcopos consecrat.

Initio Quadragesime Anselmus juxta Londoniam ad regis colloquium venit. In Pen-
tecoste rex cum eo agit de clericorum incontinentia. Soluta curia Anselmus in
villa Murtelac plures in jejunio quarti mensis ordinat. Post festum SS. Petri et
Pauli Cantuariam venit. Episcopum Londoniensem consecrat apud Pagaham,
Cantuariæ vero episcopum Roffensem.

Anselmus scribit tractatum De voluntate: tres quæstiones De concordia præscientiæ, etc., et instituit scribere de Origine animæ. His intentus Anselmus anno pontif. xvi, ætatis LXXVI, Cantuariæ morte pretiosa decubuit. Vixit in sæculo tres annos, monachus sine prælatione tres, prior quindecim, abbas quindecim, archiepiscopus sexdecim, et his completis beato fine devixit.

CARMEN IN LAUDEM S. ANSELMI.

Haud habiture parem sumas, Pater alme, salutem A
Quam mea disparibus musa vehit pedibus.
Quod mea musa pedes tibi scribens non habet æquos,
Paupertate mei contigit ingenii.
Laudaci proles procerum pede debet Homeri.

Da veniam, timui pondera tanta pali.
Materiæ, fateor, sum tantæ pondere pressus,
Nec mea musa rei sustinet hujus onus.
Indefective jam si mea pectora clament,
Et mea centenis vocibus ora sonent,
Fonte Caballino si me respergat Apollo,

Ad te laudandum non satis unus ero.
Tu generosus homo, magnisque parentibus ortus,
Exsuperas morum nobilitate genus.
Jam tua fama domum solis replevit utramque,
Et talem mundus gaudet habere Patrem.
Axis et australes te novit hyperboreusque,
Parsque tuis mundi nulla caret meritis.
Fulta tuis meritis si non foret Anglica terra,
Corrueret vitii pondere quassa sui.
Illa tuis meritis, fateor, valet atque valebit,
Atque tuis precibus ne cadat efficitur.
Quis te non norit mensura vivere recti?
Quis te sanctorum nescit habere fidem?
Tu delinquentes castigas verbere dulci;

Ne peccare velint, ipse mones homines.
Arguis ut debes homines peccata lucrantes.
Te mercede caret judice curta fides.
Judice te dives peccator vivit egenus, ́

Et dominus nequam sat miser est famulus.
Solus in hoc ævo, Pater, es laudabilis ævo.
Solus habes vitæ, vir venerande, modum.
Solus es in terris deflens peccata malorum.
Tu solus timidis es medicina reis.

His quoque pro meritis merito, Pater optime tolo
Est propagatum nomen in orbe tuum.
Intereunt casu quæ primum magna fuerunt,
Nec quemquam certo limite fata regunt.
Qui modo dives erat, fortunæ corruit ictu.

Atque modo cum sim, non reor esse diu.
Hoc non attendunt quos mundi gloria ducit,
Quosque fefellit amor non satiatus opum.
At tu, præterita qui spectas quod sequiturque,
Scis quia quæ modo sunt interitum capient.
Hæc quæ per spatium vix durant unius horæ
Credis perpetuis æquiparanda bonis,
Naturæ paret quidquid mortale creatur;

Quodque fuit quondam, desinit esse modo.
Tu quoque parebis morti, sed dispare :ractu;
Nec tu cum reprobis ipse locandus eris.
Tu cum mutabis terram coelo potieris,

(47) "Afovlos inconsultus, pravo consilio incitatus.

B

C

D

Et tamen in terris ipse superstes eris,
Excipiet primo quoniam te gaudens curia coli,
Et tibi promissa sede locatus eris.
Credo tuis hominum nullus succedet habenis
In bonitate tua qui moderetur eas.
Cum Deus omnipotens protoplastum fecit abyle (47),
Te nostris nasci temporibus voluit.

Cur tamen hoc voluit, nisi quod te noverat ante
Posse cruentatis frena parare lupis?
Ecce cruentatus lupus assistit, aggrediturque
Caulas, quæ firmæ te vigilante manent.
Si quam crudus ovem casu lupus ore cruentat,
Evadit fauces te properante lupi.

Mundi tempestas aliquem si depulit ad te,
Armamenta ratis, ne pereat, reficis.
Divinis armis instantem perculis hostem.
Divinis armis tuta quiescit ovis.

Quod nolles, ovium periit tamen una tuarum;
Nec perit ex toto, si vigilare velis.
Hæc de qua dico, bahalans est presbyter Hugo,
Abstulit in scopulos quem sua stultitia.

Sed quoniam, Pater, est miseris pietas tua vallum),
Auxilium, quæso, sentiat ille tuum.

Hoc quod vivit adhuc, quod non est lumina fossui,
Effectum cura quis neget esse tua?

Nam nisi te rabies timuisset sæva luporum,

Quem non carcer habet, crux habitura foret.
Est grave, confiteor, quod commisit miser ille,
Sed non excedit culpa gravis veniam.

Quis quam primus homo peccavit acerbius unquamí
Illius interiit culpa tamen venia.

Altius incipiam : quis erit Judæ sceleri par?
Huic, reor, esse comes nulla potest venia.
Cæde tamen sacra madidus si pœnituisset,
Qui pius est cunctis, non ferus esset ei.
Tu debere manum dicis supponere nanti,

Ne demergat eum quæ venit unda maris.
Mergitur hic, puppim magna feriente procella;
Et ni jam properes, vita relinquit eum.
Ex illo toto solum caput eminet undis;

Quod si mergatur, hei mihi! vita fugit.
Illius ergo precor fracto succurre phaselo,
Quæ nullum, nisi des, littus habere potest.
Aut igitur properans tua cura medebitur illi,
Aut nullo certe tempore sanus erit.
Ille fuit multis et magnis fultus amicis,
Dum ridebat ei quæ stat in orbe dea:
Quæ postquam risum subitam contraxit in iram,
Illos non puduit quin retro terga darent.
Illum nonnulli non cum ratione remordent,
Nec, quia desipuit, nosse fatentur eum.

At, puto, cum poterat sanus vitare ruinam,
Hac incede via, dicere debuerant.
Nunc illi fracta navi quid dicere prodest,
Currere cautius hoc per mare debueras.
Ergo communis cum sis tutela reorum,

Illam, sancte Pater, quæso tuere reum. Sancte Dei cultor, fidei fons, pecus amator,

Spes, decus, auxilium, vita, salus hominum, Usque quod est dicam, patriæ totius asylum. Unica scala poli, nec ruitura, vale.

EPICEDION IN OBITUM EJUSDEM.

Præsulis Anselmi, quem nuper obisse dolemus,
Laudibus aptari littera nostra cupit.
Est tamen a tanto quod me deterreat ausu,
Ne res chara meum non amet ingenium.
Aggrediar vero, de Christi munere fidens,
Dicere quod possum de bonitate viri.
Res pretiosa nimis, res utilis atque decora,
Vir clarus, sapiens hic et honestus erat,
Notus et ignotus, sapiens simul insipiensve,
Et totus pariter mundus amabat eum.
Ejus amor dulcis fastidia nulla gerebat.
Cuique paruni fuerat quidquid amaret eum.
Quoque magis virtutis opem mireris in illo,
Charus habebatur hostibus ipse suis.
Nempe fuere viri (48) quos ejus causa gravabat;
Laudabantque tamen quod bonus ipse foret.
Quidquid erat quod eis super illo displicuisset,
Illorum plane, non suus error erat.

Tota quidem (quid enim vir pravi tantus haberet?)
Ejus odore bono vita suavis erat.
Difficile credas quantum vir claruit ille,

Nec tibi lingua potest ulla referre satis.
Ipse Deus novit quia spero vera fateri

Nec laudando virum fallere quemque volo.
Testor enim Jesum, nec inanis opinio fallit,
Quod satis innocuos duxerat ille dies.
Quem læsit verbo, nisi quem peccasse putaret?
Hoc quoque o quam sobrie fecerat atque pie!
Opprobrium durum quis ab illius ore recepit?
Quod rideret eum dicere quis potuit?
Quem male tractavit, vel inique movit ad iram?
Quem vivens hominum fraude sua nocuit.
Nec multum fuerat sine crimine ducere vitam,
Si non virtutis plena decore fuit.
Si placet, audito sauctissimus ille virorum
Virtutum merito quam pretiosus erat.
Est tamen incertum, quia plurima copia fallit,
Quid prius incipiam posteriusve loquar.
Ceu videas aliquem qui tempore veris ameum,
Lecturus flores, ingrediatur agrum.
Cogitat, hunc carpam? sed valde pulchrior iste est.
Illum decerpam? sed superant alii.
Ignoransque diu quid agat, desiderat omnes,
Miratur, nescit quem magis accipiat.

Sic ego multa diu mecum dicenda revolvens,
Cogito de multis qua recitare velim.

(48) Rex et complices ejus.

PATROL CLVIII.

B

C

Denique si referam quanto splendore sophic
Ille niteret homo, quis mihi credet homio?
Omnes ni fallor, quos tempore cernimus isto
Vicerat electos egregiosque viros.

Si mihi non credis, illius opuscula saltem
Non mihi non poterunt visa negare fidem.
Qui legisse volet quos scripserat ille libellos,
Illic perspiciet quam sapiens fuerit.
Et recte sapuit qui Christum semper amnavit,
Qui nunquam sceleri præbuit obsequium.
Talis quippe Deo sapientia grata probatur

Quæ vitium prohibet justitiamque docet.
Sed de justitia, qua plenius ille vigebat,

Quiddam dicendi tempus adesse reor.
O quam justus erat qui non adversa timeret,
Nec plus quam satis est prospera diligeret.
Non erat in rebus quidquam, quascunque videmus,
Quod levitatis eum cogeret in vitium.
Inter divitias, quas sufficienter habebat,
Virtinum plenus, rebus egenus erat.

Sic sibi vivebat ut nil habuisse putares.
Herebat mundo corpore, non animo.
Omnia prudenter et fortiter omnia pensans,
Nolebat sibi displicuisse Deo.

Inter utrumque manens, moderate cuncta gerela!.
Odivit nimio quidquid erat nimium.

Sunt autem quidam qui me fortasse notabunt
Quod tantis illum laudibus extulerim.
Nam dicent: Adeo non debuit ille levari,

Qui nimium simplex atque remissus erat.
Qui, sicut legitur, seducte more columbæ,
Quæ cito decipitur, sic sine corde fuit,
Qui prohibere nefas ut præsul non satagebat,
Nec populi miserum corripiebat opus ;

D Qui dignos sapido non protulit ore latratas,
Sed sese mutum protulit esse canem:
Qui sibi commissum non custodivit ovile,
Imo locum sceleri dissimulan lo dedit.
O nimis insane præceps audacia mentis!
O cæcus tumida pro pietate furor!
Tu quis es ut servum damnare queas alienum ?
Non tibi, sed Domino subditur omnis homo.
Quid prodest alios si lumine cernis acutɔ.

Cum tamen ipse tuam non videas nebulam?
Respice cor proprium qui sic delicia remordes,
Nigra videbuntur quæque geruntur ili.

[ocr errors]

Difficile propriam poteris dignoscere vitam,

Qui solus damnas quidquid agunt alii.
Olia sectantem nil impedit esse loquacem.
Pugnantis vitium plangere novit iners.
Parce, miser, justum morsu lacerare canino;
Nec dabis insonti quod nocuere mali.
Fœdera, jura, fidem contemnit nescia veri.
Odit majorem, non amat illa parem.
Hos igitur quando delectet habere magistrum,
Qui mores hominum corrigat indomitos,
Qui doceat non esse bonum contemnere legem,
Qui mandata Dei prædicet ac teneat?
Porro timere Deum quando non ille monebat?
Aut quando latuit ejus in ore Deus?
Si misit vacuum quem sciret velle doceri,
Tunc juste potuit displicuisse tibi:
Si cuiquam verbum de re quacunque petenti
Non statim plenam reddidit ipse vicem ;
Indignum nimis est si te reprehendere frustra,
Aut illum falso magnificare velim.
Verum quid noceat rem si descripsero gestam,
Quæ vere meritum pontificale probet?
Multis quippe liquet quod regia jussa volebant
Ut quiddam fieret quod minus esse bonum
Lex divina docet. Sed præsul fortiter idem
Restitit, et fieri multoties vetuit.
Unde ratum tandem præcepto legis habetur
Quatenus exsilii debeat esse reus.

Quid faceret post hæc sanctæ prudentia mentis?
Regis ob imperium despiceretne Deum?
Maluit ergo loco secedere quam vitioso

Contra velle Dei subdere colla viro.
Quid moror? E patria depellitur, exsiliumque
Passus, longinquas cogitur ire vias.
Hoc semel, hoc iterum, virtutis amore coactus,
Felicem pugnam ducere promeruit.
Est etiam, fateor, diçtu mirabile quiddam,

Quod titulum nostri præsulis amplificet.
Nam cui non placeat quod quamvis dignior esset
Omnibus esse tamen maluit inferior?
Inferior nemo quam subditus inferiori,

Qui se nec minimo judicat esse parem.
Sic bonis ille sue cultor custosque salutis,
Quot servos habuit, tot dominos habuit,
Utilius reputans proprium si velle relinquens,
Pronus ad alterius curreret arbitrium.
Laus soli Domino, de cujus munere tante
Gratia virtutis venit in hunc hominem,
Quem laudare pium, de quo meminisse salubre.
Nam pietatis opus, mentio talis erit.

Sed fateor culpam, quia sensusque manusque
Quæ novi saltem scribere deficiunt.

Me quoque multa latent ; quis enim se nosse putaret
Omnia quæ vita gesserat ille sua?
Charius ille quidem certa ratione valebat

Quam plene quisquam cernere possit homo.
Nec merito dignus privari laude videtur.
Qui tantæ meruit laudis habere fidem.
Quid porro miraris cum, si plebis inique

A Non statim potuit pellere grande scelus?
Desine mirari. Deus est qui judicat orbem.
Non homo cor nostrum, sed Deus ipse trahit.
Corripuisse malum, vel verba dedisse salutis
Erranti, passim quisque potest hominum;
Sed plantasse nihil, nihil est plantata rigasse,
Incrementa nisi conferat ipse Deus.
Quem Deus indurat, nullius cura levabit:
Absque Dei nutu nil valet omnis homo.
Arida semper erunt humanæ germina mentis,
Si non rore suo compluat illa Deus.
Hic ergo talis, tam fidus amator honesti,
Hic fidei princeps et decus Ecclesiæ;
Hic aries geminis depellens cornibus hostem,
Hic vitis palmes, hic pietatis odor,
B Hic lapis æterni rutilans in imagine Regis,
Corporis exuvias grande reliquit onus.
Heu quam flebiliter, quam multo fusa dolore,
Mens tanti recolit præsulis exsequias!

C

O quam pretiosus erat, o quam pluribus utilis! Ergo Illius multos aggravat interitus.

Felix Italia præ cunctis partibus orbis,

Quæ meruit talem progenuisse virum. Jufelix iterum que talem perdit alumnum, Infelix plane pignoris orba sui.

Tu quoque coenobium quondam Beccense vigebas,
Dum tuus Anselmus dux fuit et monachus.
Amisit veterem facies tua pene decorem,

Dum tuus Anselmus desiit esse Pater.
Cantia tu quondam totum veneranda per orbem,
Præsulis Anselmi tempore signa dabas.

Te minor orbis erat; populus tua fama per omnes
Fluxit amica bonis, invidiosa malis.

Te monachus, clerus populusque docendus alibat,
Dum tuus Anselmus vixerat ille bonus.
Non erat in terris quisquam qui dicere vellet ;
Me minor Anselmus est, similisve mibi.
Nunc tea fons trahitur scabrosis obsita rugis:
Nunc patitur miseram cervix demissa ruinam,
Quæ quondam celsæ turris ad instar erat.
Nunc inculta jaces tanto viduata pastore,
Quantus nemo quidem divus in orbe manet,
Quo moriente, simul dispen.lia multa recepit
Ecclesiæ matris religiosa fides.

D Nullus enim sexus, non ætas ulla videtur,
Cui bonitas ejus fere nequisset opem.
Felix quem populi tot dulcia vota sequuntur,
Quem tot commendant, tot redimunt lacrymæ,
Multis communem mors intulit ista dolorem :
Unius casus publica pœna fuit.

Quid nos, quid miseri monachorum nomen ha[ bentes!

Nobis semper erit proprius iste dolor. Ordinis ille decus, princeps et semita nostri, Currus et auriga, portus et aura fuit. Maxima spes vitæ nobis evasit in illo,

Nec superest alius qui sit ei similis, Qui velut ille pari nos possit honore beare Erigat el nostrum sicut et ille caput.

« VorigeDoorgaan »