Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

cum pollice pingens, oravit sic: Virtus crucis Chri- A ciat tibi. In veritate quippe dico tibi, quia pro toto sti illuminat oculos istos, et ab eis omnem infirmi tatem depellat, integræque sanitati restituat. Et aspergens eos aqua sanctificata, hominem præcepit abire. Alexander vero mox illum reducens, monuit ut si factum viri Dei non usquequaque illi hac vice primo profuit, mane rediret, pollicens quod hoc ipsum illi repetita vice fieri impetraret. Ad quæ ille: Ego quidem, bone domine, hac de causa non redibo, quia gratia Dei et fidelis ejus famuli, omni cæcitate fugata, clarissime video. Hæc ita scripsi, sicut ab ore ipsius Alexandri, qui præsentem se fuisse testatur, accepi.

auro quod Constantinopolim et ultra citrave habetur, non omitteret domina ipsa cujus est, quin illud sibi vindicaret in die resurrectionis cunctorum. Quamobrem si debitam illi reverentiam exhibueris, æque suscipiet ac si toti corpori ejus exhiberes. Quod ego audiens acquievi, et quam decentius potui ipsum ex hoc huc usque servavi; de quo osse post plures dies Petrus quidam monachus Cluniacensis, vir suo tempore (38) magna: auctoritatis, qui camerarius erat domini papæ Urbani atque Paschalis ad nos veniens a me percunctatus est quid sentiret. At ille ubi me referente accepit qualiter id adeptus fuerim, vera omnino esse confessus est, quæ episcopus inde dixerat, seque præsentem fuisse asseruit,

63. Rex autem Henricus ut comperit papam in sua sententia stare, mox archiepiscopatum in suum dominium redegit, et Anselmum suis omni- B quando idem os a corpore martyris sublatum a car

bus spoliavit. Acta sunt hinc inter eos multa, et anno uno ac semis indignatio regis non est sopita.

64. Inter hæc venit ad nos Walo episcopus Parisiacensis, vir bene religiosus, et ecclesiasticarum consuetudinum institutionibus ab ineunte ætate imbutus. Hic Romæ notus, et apostolicæ legationis ministerio functus, familiaritate Patris Anselmi potiebatur. Igitur iste a Ronia ad nos veniens quorumdam sanctorum reliquias secum ferebat, quas, ut certo comperimus, sibi Romæ datas habebat. Itaque cum Anselmo me præsente loquens, innotuit ei quid reliquiarum a Roma secum detulerit. Ad quod cum ille Deo gratias ageret, episcopus unum os, quod de capite sanctæ martyris Dei Prisca esse asserebat, e pyxide protulit, et id qualiter adeptus fuerit illico. subinferens ait : Romæ eram, et oratorium nominatæ martyris, in quo beatissimus apostolorum princeps Petrus altare sacravit, vetustate consumplum, dirutum est, et corpus martyris in nova recondendum ecclesia, me astante, levatum est. Igitur cum loci ipsius cardinalis reliquias sanctæ in suo jure haberet, et ipse idem mihi familiaris existeret, os istud quod videtis de sacro corpore sumptum mihi pro signo mutui amoris dedit. Finierat præsul in istis. Ast ego earumdem reliquiarum habendarum amore illectus, ut ex ipso osse mihi partem daret, deprecari episcopum cœpi. Et ille: Accipe, inquit, et quantum inde primo conatu frangere poteᎠ ris, tuum sit. Accepi, et en extra quam sperabam in principio mei conatus, una mihi particula in dextera manu remansit. Cumque de parvitate ipsius mœrorem animi dissimulare nequirem, et ut semel adhuc frangere [al., frangerem] inde mihi liceret magnopere gestirem [al., gestire] rupit desiderium meum Pater Anselmus, et ait : Noli, noli; quod habes suffi

dinali susceperat.

CAPUT VII.

Reconciliatio cum rege. Reditus in Angliam. Morbus, obilus, miracula.

65. Post hæc cum pro exercendo ecclesiasticæ disciplinæ rigore, tum pro Ecclesiarum in Anglia constitutarum relevatione, relicta Burgundia, Anselmus Franciam ivit. Quod ubi regi Anglorum Henrico innotuit, rogatus ad eum in Northmanniam venit, ibique rex timore simul et amore Dei correptus revestivit illum de suis, et in amicitiam ejus receptus est. Conversante dehinc Anselmo in Northmannia, reversisque Balduino et Willelmo, qui ex jussu regis atque pontificis Romam pro expletione C negotii quod de investituris ecclesiarum inter eos eo usque versabatur, directi fuerant, Willelmus Angliam ad regem vadit, ac in brevi Beccum ad Anselmum regressus rogat eum ex parte ipsius regis ut jam sopitis retroactis querelis ocior Angliam visitet. Cui cum ille promptus acquiesceret, et iter aggressus Gemmeticum veniret, infirmitate ne iter exple ret inibi detentus est. Qua sopita Beccum revertitur, regem Angliæ transfretaturum illic præstolaturus. Ubi cum pro reditu ejus omnes exsultatio mira teneret, ecce infirmitas Anselmi renovata, et ipsum lecto et subversa exsultatione gravi cunctos mœrore prostravit. Igitur ipse nec manducare, nec aliquid unde salutem ejus sperare possemus facere poterat, et de morte illius tantum [al., tamen] nos formido immensa tenebat. Inter hæc ut cibi [al., in cibum] aliquid sumeret diligenti cura petebatur, sed ille nihil sibi animo esse, quomodo poterat, anhelo spiritu fatebatur. Nobis tamen preces multiplicantibus, tandem ne penitus negando nos magis magisque gravaret: Forie, ait, de perdice comederem si haberem. Quid plura? Per campos et silvas dispersi HENSCHENII NOTÆ.

(38) Si de subsequenti tempore agitur, deque illa auctoritate qua Petrus sub Paschali floruit usque ad annum 1118; suspicari quis posset, hunc eumdem esse famosum illum gestis, scriptis ac sanctitate Petrum, anno 1122 factum abbatem Cluniacensem; sed conjecturam moratur non tam annus mortis, qui fuit Christi 1157 (quidni enim octogesimum vite

annum attigerit aut transcenderit ?) quam quod nihil de rebus a Petro ante prælaturam gestis inveniatur quod istam fulciat; et quod Eadmerus scribens post istins Petri qui abbas fuit electionem, quæ haud dubie Cantuariæ cito innotuit, non expresse addiderit, cum de quo agit Petrum, haud ita pridem fuisse factum abbatem.

tim convalescere cœpit, integræque sanitati donatus, Deo et Dei viro ex corde gratias egit.

sunt quique suorum, et dies unus in requirenda A pit. Unde paululum gustans juxta fidem suam staperdice casso labore consumptus. Contigit autem, ut unus ex monasterii servientibus ipsa die per vicinam silvam iter forte caperet, negotio quo alii occupabantur nihil intendens, et ecce in via qua gradiebatur, bestiola, quam martyram (39) vocant, perdicem in ore ferebat. Quæ bestiola, viso homine, suam ei prædam reliquit, sibique fuga consuluit. At ille perdicem assumens ad nos detulit. Ex qua æger noster refectus, statim meliorari ab ægritudine cœpit, ac demuin in dies melius meliusque habendo, pristinam est sanitatem adeptus.

66. Post hæc episcopis et abbatibus, qui exsequiarum illius causa convenerant, in sua remeantibus, remeavit etiam Radulphus (40), abbas cœnobii Sagiensis; qui unus erat ex eis. Unus igitur ex hominibus ejus per viam cœpit Anselmo detrahere, et quod merito nullus infirmitati ejus compati deberet, præsertim, inquiens, cum ipse cibo et potu saluti suæ, si remota jactantia vellet, facile succurrere posset, maledica voce astruere. Quod abbas audiens, hominem monuit ut sileret, nec de tanto viro quid sinistri ultra proferret. Quæ ille subsannando despiciens, et in his quæ cœperat furore quodam exagiLatus, persistens equo calcaribus institit, ut ab abbate elongatus liberius ederet quod suæ mentis amaritudo sibi proponeret. Verum cum ipse præpeti cursu ferri gestiret, ac remissis habenis ocior ire inciperet, quem sedebat quadrupes corruit, eumque magno cum dedecore tergo suo excussit, ac per devexum montem longo rotatu præcipitatum a viri blasphemia linguam compescere docuit.

67. Dehinc in Assumptione beatæ Dei genitricis et perpetuæ virginis Marie rex Henricus Beccum adveniens, omnia quæ inter se et Anselmum de sæpe fato negotio resederant, moderante sedis apostolicæ sanctione delevit, atque de singulis ad quæ tendebat, suæ illum voluntatis compotem fecit. Cum igitur Angliam repetendi iter Anselmi certis ex eausis aliquantisper demoraretur, rogatus ab abbate Beccensi, dedicavit capellam unam infra curiam ipsius cœnobii sitam. In qua dedicatione quidam clericus phrenesis valetudine tunc noviter captus, a suis est ante pontificem ductus, illicoque ad benedictionem ejus a suæ mentis alienatione sanatus.

68. Cum post hæc prospero cursu Angliam venisset, magno sanctæ Ecclesiæ gaudio et honore susceptus est. Inde evolutis diebus nonnullis, Anglus quidam vir nobilis quidem et dives valida corporis infirmitate gravatus, ab Anselmo sibi panem a se benedictum transmitti per nuntium petiit, et acce

B

C

[ocr errors]

69. Inter hæc rex in Northmannia positus valde lætabatur, sicut ferebant hi qui ad nos inde veniebant, quod fuerat Anselmi pace potitus. Unde etiam firma sibi spe applaudebat, suo se dominio totam Northmanniam subjugaturum. Quod et factum est. Nam conserto gravi prælio fratrem suum Robertum, Northmanniæ comitem, et alios principes, qui contra illum in bellum venerunt, cœpit; innumerisque peremptis, totam terram victor obtinuit, idque per litteras Anselmo gaudentur et gratiosus mox intimavit. Omnes vero qui hæc gesta tunc temporis audiere, ea meritis concordiæ, quam rex cum Anselmo fecerat, ascripsere.

70. Ipso anno Anselmus celebrata paschali solemnitate, in curia regis apud Londoniam abiit ad abbatiam Sancti Edmundi, electum inibi (41) abbatem sua auctoritate roboraturus, et alia quædam officia pontificalia pro suo jure celebraturus. Quæ ubi solemniter cuncta peregit, gravissima febre correptus, per plures dies pene usque ad emissionem ultimi flatus vexatus est. Pro quo illic octavas Pentecostes usque detentus est, et consilium, quod se viduatis Ecclesiis rex proposuerat collaturum, propter ejus absentiam in Kalendas Augusti dilatum est. Eo igitur tempore adunatis in palatio regis Londoniæ cunctis primoribus Angliæ, victoriam de libertate Ecclesiæ, pro qua diu laboraverat Anselmus adeptus est. Rex enim, antecessorum suorum usu relicto, nec personas quæ in regimen Ecclesiarum sumebantur per se elegit, nec eas per dationem virgæ pastoralis Ecclesiis quibus præficiebantur investivit.

71. Scripsit inter hæc Anselmus libellum unum De concordia præscientiæ et prædestinationis, et gratiæ Dei, cum libero arbitrio. In quo opere contra morem, moram in scribendo passus est, quoniam ex quo apud sanctum Edmundum fuerat infirmatus, donec præsenti vitæ superfuit, solito imbecillior corpore fuit. Quapropter de loco ad locum migrans, lectica deinceps non equo sedens vehebatur. Vexabatur præterea frequentibus et acerbis infirmitatibus, ita ut vix illi vitam promittere auderemus. Ipse tamen nunquam pristine conversationis obliviscebatur, sed semper aut meditationibus bonis, aut exhortationibus [al., exercitationibus] sanctis, aut aliis piis operibus occupabatur.

[ocr errors]

72. Tertio igitur anno postquam a secundo exsilio per regem Henricum revocatus est, omnes cibi quibus humana natura vegetatur et alitur, in fastidium HENSCHENII NOTÆ.

(59) Martira, vulgo martre, alias fovine, Latine martes dicitur, ovis pullisque infestum animalculum, quasvis facile perreptans angustias.

(40) Paulo post, scilicet anno 1108 Roffensis epiScopus, et anno 1114 Cantuariensis archiepiscopus creatus in Sagiensi autem abbatia (quæ a Rogerio Montis-gomerii vicecomite et uxore Mabilia restaurata fuerat an. 1060) successerat ipse an. 1089

primo ejus abbati Roberto

(41) In Monastico Anglicano p. 295 dicitur post mortem Roberti abbatis, an. 1107 defunctis, vacasse abbatia S. Edmundi annis septem; ac demum an. 1115 Abboldum esse confirmatum, qui fuerat Prior S. Nicasii de Melente an autem electus vivente S. Anselmo, an postea cassata priori electione substitutus, quis dicet?

pontificatus ejus decimns sextus [al., xm], vitæ vero septuagesimus sextus.

ei versi sunt. Manducabat tamen naturæ suæ vim A tionis millesimo centesimo nono, qui fuit annus faciendo, sciens se vivere non posse sine cibo. Qua vi per dimidium circiter annum vitam quoquo modo transigens sensim corpore deficiebat, animi virtute semper idem qui esse solebat existens. Spiritu itaque fortis, sed carne nimium fragilis pedes oratorium adire nequibat. Attamen consecrationi Dominici corporis, quod speciali quodam devotionis affectu venerabatur, interesse desiderans, singulis diebus illuc se in sella faciebat deferri. A quo dum nos qui ei serviebamus, eum, quia multum exinde fatigabatur, declinare niteremur; vix quinto ante sui exitus diem evincere potuimus. Exinde ergo assidue lecto decubans, anhela voce omnes qui ad eum accedere merebantur, in suo quemque ordine Deo vivere hortabatur. Illuxerat Dominica dies Pal- B marum, et nos pro more circa eum sedebamus. Dixit itaque ei unus nostrum: Domine Pater, ut nobis intelligi datur, ad paschalem domini tui curiam, relicto sæculo vadis. Respondit: Equidem si voluntas ejus in hoc est, voluntati ejus libens parebo [al., non contradicam]. Verum si mallet me adhuc inter vos saltem tam diu manere, donec quæstionem, quam de animæ origine mente revolvo, absolvere possem, gratiosus acciperem; eo quod nescio utrum aliquis eam me defuncto sit absoluturus. Ego quippe, si comedere possem, spero convalescerem. Nam nihil doloris in aliqua corporis parte sentio, nisi quod lacessente stomacho, ob cibum quen capere nequit [al., nequeo], totus deficio.

73. Vesperascente dehinc feria tertia, cum ipse verba, quæ intelligi possent, edere jam nulla valeret, rogatus a Radulpho (42) Rofensi episcopo, ut nobis qui aderamus, et aliis filiis suis, regi quoque et reginæ cum liberis corum, ac populo terræ, qui in ejus obedientia se sub Deo tenuerat, suam absolutionem ac benedictionem largiretur, dexteram quasi nihil mali pateretur erexit, et signo sanctæ crucis edito, demisso capite sedit. Jam fratrum conventus in majori ecclesia matutinas laudes decantabat, et unus eorum qui circa Patrem excubabant, sumpto textu Evangeliorum legit Passionem coram eo, quæ (43) ipsa dic ad missam legi debebat. Ubi autem venit ad verba Domini: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo (Luc. xxi, 29), lentius solito spiritum trahere cœpit. Sensimus igitur eum jamjam obiturum, et de lecto super cilicium et cineres positus est. Adunatoque circa eum universo filiorum suorum agmine, ultimum spiritum in manus Creatoris emittens dormivit in pace. Transiit autem illucescente aurora quartæ feriæ præcedentis Cœnam Domini, quæ erat xi Kalendas Maii, anno videlicet Dominicæ Incarna

C

74. Loto igitur ex more corpore ejus, petiit supra sæpe memoratus rerum Anselmi provisor ac dispensator Balduinus, quatenus facies Patris balsamo, quod admodum parum in parvulo vase sibi majori ejus parte perdita remanserat, inungeretur, sperans atque peroptans co modo illam vel modice amplius servatum iri ne corrumperetur. Acquievimus, viri industriam amplectentes. Vas ergo ipsius liquoris in manum episcopus sumpsit, et uncturus vultum defuncti, digitum fundo vasis immersit. Quem illico extrahens, sed vix summitatem sui digiti madefactam reperiens, ratus est balsamum ipsum ungendæ faciei haudquaquam posse sufficere. Quapropter rogat, balsamum quod conficiendo chrismati in majori ecclesia servabatur, afferri, cupiens videlicet una cum capite dexteram ejus, per quæ multa bona atque divina dixerat et scripserat, tali unctura honorari. In his cum episcopo eram, et eum in ministerio illo juvabam. Impressi post eum in vas balsami digitum meum, et æque, aut certe minus digito ejus madentem extraxi. Itaque rogatus episcopus mihi vas in palmam versare si forte inde aliqua gutta deflueret; acquievit, et illico stupentibus cunctis liquor desiliens, copia sui manum meam complevit et supereffluxit? Hoc ipsum secundo et tertio ac sæpius factum est. Et quid dicam? Tantam abundantiam balsami vas ferme vacuum ministravit, ut intacto vase ecclesiæ non solum caput et manus, sed brachia, pectus, pedes quoque et totum corpus ejus non una sed sæpius repetita vice omni ex parte inungeremus. Dehinc more summi pontificis vestibus est sacris indutus, et in oratorium debita cum veneratione delatus.

75. In crastino autem cum sepulturæ traderetur, sarcophagum quod illi fuerat pluribus retroactis diebus præparatum, longitudine quidem et latitudine aptum, sed profunditate magna ex parte minus habens inventum est. Quod considerantes animo deficiebamus, nulla scilicet ratione pati valentes, ut superiori lapide pressus, sua integritate aliquatenus læsus privaretur. Cum itaque in hoc plurimi fluctuarent, et alii sic, alii vero sic rem posse componi dictitarent; quidam ex conferta multitudine fratrum, acceptum baculum episcopi Rofensis, qui funeris officium præsens agebat, per transversum sarcophagi super corpus Patris ducere cœpit, et jam illud omni ex parte corpori jacentis præeminere magna nobis exinde admiratione permotis invenit. Ita ergo venerabile corpus Patris Anselmi Cantuariensis [al, Dorobernensis] archiepiscopi ac primatis totius Britannia sepulcro inclusum, quid conditio sortis humanæ habeat, in se omnes qui pertransHENSCHENII NOTÆ.

(42) Qui scilicet ex abbate Sagiensi, jam ante asSumptus erat, ut dictum est.

(43) Ea est Passio secundum Lucam, præscripta

pro feria iv Majoris hebdomadæ, quæ illa nocte erat inchoata.

eunt, sui exemplo monet attendere. Sane in obitu A viderit anteferre. Ut enim cuncta scribantur, infiniti et post obitum ejus, multa a multis visa narrantur, quæ gloriam ejus, quam pro meritis suis eum recepisse a Deo non dubitamus, altestantur. Quibus tamen scribendis laborem intrare noluimus, magis videlicet eligentes silentio nostro omnes qui dormiendo ea viderunt pares facere, quam ista scribendo, illa non scribendo, unum alii quasi potiora

negotii est. Aperta denique facta, quæ Deus per ipsum facere dignatus est, et nos talium nudi pro posse digessimus, puto sufficere ad notitiam retributionis et conversationis vitæ [al., retributionis vitæ] ejus. Sit itaque Deo Patri omnipotenti, et Filio, et sancto Spiritui laus et gratiarum actio, nunc et per omnia sæculorum sæcula. Amen.

AD EADMERI LIBROS DE VITA S. ANSELMI

SUPPLEMENTUM.

(WARTHON, Anglia sacra, tom. II, pag. 181.)

(44) Quædam autem quæ non per somnium acci- B ejus. Magna Dei pietas, magna potentia. Necdum disse elapso post obitum ejus non longo temporis spatio, sed in gravi discrimine constitutis per memoriam pii nominis ejus provenisse feruntur, vis amoris quo erga eum quidam meorum adhuc ardent, paucis me notare compellit.

[CAP. LXVI.] Arnulfus quidam nomine, filius comitis Rogeri de Monte Gummeri, et ipse comes, de Northmannia Angliam rediens, marini itineris me. dium prospero cursu peregerat ; et ecce contra spem omnium in navi consistentium subito nebula nimiæ densitatis exsurgit, supercrescit, quin et ventus omnis quo vehebantur, cadit, evanescit, deperit. Navis in medio pelagi nullum quo in ulteriora raperetur ventum habens, nec quæ in ea consistebat hominum multitudo præ densitate nebulæ quam teneret viam dignoscere valens, huc et illuc inter undarum cumulos navis nullum iter explicans fluctuabat; et consistens in ea tædio vehementi afflicta virorum turba animo deficiebat. Mare siquidem eos per dies duos tali modo sibi haud grato obsequio vindicabat; et in diversa vota mentes illorum, quo a suo retinaculo solverentur, et ora concitabat. Tandem memoratus comes, memorandæ memoriæ Patris Anselmi recordatus, vola omnium rupit; et ut sibi paucis intenderent, brevi alloquio cunctos admonuit Omissis, ait, omnibus aliis, in causa præsenti convertamus cor et linguam nostram ad patrem et pontificem nostrum sanctum Anselmum, quem sæpe vidimus, cui adhæsimus, cujus sacra doctrina imbuti, et beata sumus benedictione sæpius pefuncti, implorantes notam nobis pietatem pectoris ejus quatenus sanctis meritis suis impetret a creatore nostro et omnium Domino Jesu Christo nobis et peccatorum remissionem, et hujus gravissimæ incommoditatis, quam pro eis juste patimur, celerem absolutionem. Assenserunt omnes admonitioni

:

(44) In editis duo hæc posteriora Vitæ S. Anselmi capitula desiderantur, quamvis ea in omnibus quæ vidi codicibus manuscriptis reperiantur, et ab Ead.. mero in prologo ad librum de miraculis S. Anselmi

C

eam, quam statim ad verbum comitis cœperant, Dominicam Orationem perduxerant cum subito evanescente nebula, cœli seneritas tota redit, et littus ad quod primo festinarant non longe abesse læti conspiciunt. Gratias igitur Deo et fideli famulo ejus agentes, animi æquiores effecti, oppanso velo prosperrime sunt in portum desideratum evecti. Inde petentes curiam Henrici, regis Anglorum, cuncta quæ illis acciderant ordine supra digesto ipsi regi, præsentibus episcopis regnique primoribus, exposue. runt. Quod auditum multis multum placuit, non dubitantibus vitam ejus in mundo talem exstitisse, quod et hoc et multo majora debuerit a Deo mundo sublatus merito obtinuisse.

Item monachus erat, Robertus nomine, assiduus in servitio Radulphi, Rofensis episcopi, cujus in superioribus habita memoria est. Hic per pontem Londoniæ eo fere tempore pergens, infortunio quo» dam subito percussus est ex casu equi qui manticam suam ferebat. Idem etenim equus minus caute per pontem hinc inde diruptum a famulo tractus in fluvium cecidit ubi major vis undarum et aquæ profun litas exstitit. Licet igitur nominatus frater, cujus hæc omnia erant, damno animalis et rerum quæ in mantica servabantur, contristatam aliquate· nus mentem haberet, tamen quasi eorum omnium immemor, pro uno de libris beatæ memoriæ Patris Anselmi, qui inter alia inibi habebatur intrusus, valde erat sollicitus. Pergebat igitur per pontem D quomodo poterat, pro libri custodia et restitutione ob merita illius qui eum fecerat Dominum orans; el equus in profunditate tumidi fluctus tendebat ad ripam forti conamine natans. Quid dicam ? Utrique emenso itinere, iste pontis, ille fluminis, altrinsecus sese consecuti sunt. Mox deposita mantica et reserata, ut qua plena timebatur aqua excuteretur, relaudentur. Inibi enim Eadmerus dicit se de miraculis Arnulfi comitis et Roberti monachi in calce librorum De Vita S. Anselmi egisse. WARTHON

periuntur omnia quæ intus erant præter unam solam A rans eum insita sibi benevolentia quæ corrigenda lineam vestem ita ab humore vacua, quasi eadem mantica nunquam tincta fuisset in aqua. Reversus ad episcopum, rem gestam me præsente retulit, et in laudem Dei audientium ora resolvit.

Hinc fini præsens opusculum subdam; dum omnes id legere vel audire dignantes prius brevi commoneam quatenus nulla incredulitate ex iis quæ descripta sunt mentem vulnerent. Talibus enim in eis scribendis auctoribus usus sum in quorum relatione omnem falsitatis suspicionem procul abesse dubius non sum. Siquidem plurima quæ primi libri series continet, ex verbis ejusdem Patris Anselmi collegi. Solebat enim nonnunquam, ut homo jocunditate præstantissimus, inter alia dicta sua quasi iudens, quid puer, quid juvenis, quid ante susceptum monachi habitum, quid in ipso habitu positus, quid prior, quid abbas egerit, simplici sermone referre, autumans audientes eadem qua ferebantur intentione et perfunctorie illa suscipere. Ea vero quæ inter miracula in ipso libello computantur, quædam a Baldwino, quædam a Bosone, quædam a Riculfo, monachis Beccensibus, quorum me Eadmerum monachum Ecclesiæ Salvatoris Cantuariæ inibi meminisse recordor, accepi : quibus, sicut ipsi narrabant, aut interfuere, aut in seipsis ea experti fuere, aut ab illis qui testati sunt se dum fierent præsentes fuisse, accepere. Quæ autem libro secundo notantur, pene omnia aut propriis oculis intuitus sum, aut auditu aurium sensi, aut alio aliquo modo, utpote qui ejus præsentia jugiter ex quo pontificatu fanctus est potitus sum, per memetipsum Eadmerum addicere merui. Falsa vero scienter aliquem in sacris historiis scribere nefas esse pronuntio. Nam quoties ea vel leguntur, vel audiuntur, anima scriptoris occiditur, eo quod omnibus per ea quæ falso scripsit infando ore mentitur.

(45) [CAP. LXVII.] Præterea cum operi manum primo imposuissem et quæ in cera dictaveram, pergamenæ magna ex parte tradidissem quodam die ipse Pater Anselmus secretius me convenit, sciscitans quid dictarem, quid scriptitarem. Cui cum rem magis silentio tegere quam detegere maluissem, præcepit quatenus aut cœpto desistens aliis intenderem, aut quæ scribebam sibi ostenderem. Ego autem qui jam in nonnullis quæ scripseram ejus ope fretus et emendatione fueram roboratus, libens parui, spe(45) Habetur in margine alterius codicis isthæc nola : Eadmerus qui hunc librum 11 composuit, hic fi

correcturum, quæ aliter se habebant singula loco sibi competenti ordinaturum. Nec aut spes aut opinio mea fefellit me. Siquidem in ipso opusculo nonnulla correxit, nonnulla subvertit, quædam mutavit, quædam probavit. Unde cum nonnihil corde lætarer, et quod edideram tanta ac tali auctoritate suffultum forte plus æquo penes memetipsum Eadmerum gloriarer post paucos correcti operis dies vocato mihi ad se pontifex ipse præcepit quatenus quaterniones in quibus ipsum opus conjeceram, penitus destruerem: indignum profecto sese judicans cujus laudem secutura posteritas ex litterarum monimentis prætii cujusvis haberet. Quod nimirum ægre tuli. Non audens tamen ipsi præcepto funditus inobediens B esse nec opus, quod multo labore compegeram, volens omnino perditum ire, notatis verbis ejus quaterniones ipsos destruxi, iis quibus scripti erant aliis quaternionibus primo inscriptis. Quod tamen factum meum inobedientiæ peccato forte non caret. Aliter enim impleri præceptum ejus ac illum intellexisse sciebam. Quapropter ab omnibus in quorum manus forte ista ceciderint, siquidem isthic quidquam quod non omnino quantum ad fatuitatem narrationis displiceat, repererint, petitum iri summopere postulo quatenus pro hoc et pro aliis peccatis meis dignentur intercedere, ne moles eorum me tantum deprimat ut ad illum cujus Vitam et actus qualicunque stilo digessi, pertingere posse non sinat. Nec enim animo elabi potest qualiter mihi responderit, cum quadam vice illum rogarem ut sicut in imis me consortem laboris habuerat, ita et in superis participem suæ retributionis efficerel. Ait nempe id se quidem libenter ac læte facturum, providerem solummodo ne in hoc nimi ponderis facerem. In quo si peccatorum meorum pondus justi judicis æquitas pietate remota appenderit profecto anima mea non sursum sed in profundum abyssi præceps ibit. Unde quemadmodum ego Eadmerus cœpi, adhuc quibus possum precibus insisto quatenus quam sibi impendi desiderant, mibi secum a Deo levamen et veniam delictorum obtineant ne nimiis me peccatis oneratum quo pollicitus est pius Pater sublevare non valeat. Quod sua clementia procul avertat qui super omnia Deus vivit, dominatur et regnat. Amen.

C

D

[ocr errors]

nem ponit. Qui vidit, testimonium perhibuit. Et præcepto Radulphi pontificis perfecit.

MIRACULA S. ANSELMI

(Ex ms. reginæ Sueciæ eruit MABILLONIUS. Edidit D. MARTÈNE, ampl. Collect. t. VI, col. 985.)

Cum Patris Anselmi miracula plura ferantur,

Quæ per eum Christus specialiter est operatus,

Res et apud paucos jam cognita vix habeatur,

Ut paleat quanti meriti fuit iste beatus,

« VorigeDoorgaan »