Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mirum : aqua enim, quam se magister operis nec A tionem transiit, obsidio illius dominum papam et in plurimis diebus reperturum putabat, non mirum si stuporem incusserit brevi reperta. Perfectus itaque puteus esi, modicæ quidem profunditatis exstans, sed limpidissimæ atque salubris aquæ jugi fonte redundans. Quæ res illico divulgata non parvæ admirationi fuit, et cam viri meritis omnis qui audivit ascripsit. Itaque puteus ille, putens Cantuariensis archiepiscopi usque hodie ab incolis ipsius terræ vocatur. Ferunt autem hi, qui ad nos inde sæpe venerunt, quia multi diversis languoribus ac febribus tenti, sumpta in potum eadem aqua, pristinæ sanitati mox restituuntur (30).

CAPUT V.

Excursio in Campaniam. Reditus in Galliam. Varia miracula.

45. Ilis diebus Rogerius dux Apuliæ civitatem Capuam obsederat. Qui fama viri permotus mittens rogavit eum venire ad se ascendimus, ivimus, et plures in obsidione dies exegimus, remoti in tentoriis a frequentia et tumultu perstrepentis exercitus. Erat autem ubi eramus quædam ecclesiola penitus deserta, et juxta ostium cisterna desuper diruta magnæ profunditatis hiatum sua diruptione prætendens. In qua ecclesia velut in camera pro velle conversabamur, tam quieti quam operi in ea indulgentes, et ducem ipsum cum suis nobiscum singulis diebus ad quæ volebamus in promptu habentes. Quadam vero nocte cum in ea dormiremus, contigit Anselmum sui corporis necessitate silentio surgere, et ne inquietaremur suo more lento pede ad ostium tendere. Quod cum exisset, et immemor foveæ per tenebras in partem divertisset, in pro fundum cecidit, clamosa voce cadendo dicens: Sancta Maria! Ad quem sonitum nos ac socii nostri qui in tentoriis quiescebant expergefacti, lectis prosilivimus, accurrentes hominem in profundo vidimus, et præ timore simul et angustia cordis exanimati fere sumus. Quod ipse percipiens, mox levato capite comi vultu, jucundo intuitu nob's inuit nihil læsionis sese perpessum. Descendentes igitur quidam ex nostris ex altera parte ipsius præcipitii, qua via erat descendendi, eduxerunt cum a loco sanum omnino atque incolumem.

Anselmum vicinos habuit, ita ut familia utrorumque magis videretur una quam due, nec facile quivis declinaret ad papam, qui non diverteret ad Anselmum. Papa namque colebatur a cunctis, quemadmodum pater et pastor communis; Anselmus vero diligebatur ab omnibus, sicut homo mansuetus el mitis, et cui suo judicio nihil debebatur a quo vis. In papa denique supereminens vigebat cum dignitatis auctoritate potestas; in Anselmo mira et quæ cunctos demulcebat pura cum simplicitate humilitas. Multi ergo, quos timor prohibebat ad papam accedere, festinabant ad Anselmum venire, amore ducti qui nescit timere. Majestas etenim papa solos admittebat divites, humanitas Ansel i B sine personarum acceptione suscipiebat omnes. El quos omnes? Paganos etiam, ut de Christianis faceam. Siquidem nonnulli talium, nam eorum mula millia in ipsam exepeditionem secum adduxerat [al. omit. s. a.] homo ducis Rogerus; comes de Sicilia, nonnulli, inquam, talium fama bonitatis ejus inter suos exciti mansionem nostram frequentabant, et sumptis ab Anselmo corporalibus cibis gratiosi revertebantur, admirandam viri benignitatem suis prædicantes quam experiebantur. Unde in tanta deinceps veneratione etiam apud eos habitus est, ut cum per castra [a!., clanstra] illorum, quæ in unum locata erant, transiremus, ingens multitudo eorum elevatis ad cœlum manibus ei prospera imprecarentur, et osculatis pro ritu suo manibus propriis nec ne coram eo genibus flexis, pro sua eum benigna largitate grates agendo venerarentur. Quorum etiam plurimi, velut comperimus, se libenter ejus doctrinæ instruendos submisissent, ac Christianæ fidei jugo sua per eum colla injecissent, si credulitatem comitis sui per hoc in se sævituram non formidassent. Nam revera nullum eorum pati volebat Christianum impune fieri. Quod qua industria, ut ita dicam, faciebat, nihil mca interest; viderit Deus et ipse.

C

47. Dehinc soluta obsidione, Anselmus multa prece papam ad hoc flectere conatus est, quatenus ab onere pontificali eum absolveret, et quieti liberum vacare concederet. Verum cum, in quantum quidem ad effectum spectabat, in nihilum laboras

46. Cum post hæc sedis apostolicæ pontifex Ur- p set; fretus benedictione ejus, Schlaviam reversus banus illo adventaret, et ei ab Anselmo et principibus totius exercitus obviam itum esset, ingenti mundialis gloriæ pompa prosecutus, ductus est in tentorium quod juxta mos sibi erat cæteris excellentius constitutum. Sicque donec civitas in dedi

est, operiens ibi tempus concilii, quod idem papa apud Barum Kalend. Octob. erat celebraturus. Cui concilio dum Anselmus se præsentassel, et persuasus a papa Græcos in processione Spiritus sanci, utpote quem a Patre non a Filio procedere astrueHENSCHENII NOTE.

(50) Hujus rei testes litteras napemus a el. viro D. Silvestro Ayossa, presbytero Capuano; qui an. 1640 devotionis causa ad puteum illum profectus, eum invenit profundum 50, latum 6 palmos; hausta que inde aqua implevit vasculum et Capuam detulit; deinde mulieri febrienti potandam dedit, et cum ea subitam sanitatem. Ex eadem rogatus commonicare aliquid juveni Notario, Leonardo Pizzo, de vita desperanti, similis effectus experientiam habuit; vivebatque adhuc juvenis ille an. 1660, quando scripta

epistola factum in se miraculum prædicans. Duravit aqua illa, modicis portiunculis dispensata, annis onino tribus absque corruptione: postea vero ejusdem Silvestri hortatu, doctor medicus cuidam deposito ægro ex ipso puteo aquam cum fide obtulit an. 1650, et sanam subito fecit, cum sua magna admiratione. Hec Ayossa, significans castrum Sclavorum, esse in districtu Calatinæ seu Cajacensis civitatis, distantis a Capua circiter 1x. P. M. versus

orienten.

bant, errantes, rationabili atque catholica disputa- A tiam tam in laicos qui investituras ecclesiarum tione confutasset; magni apud omnes habitus est, et veneratione diguissimus comprobatus.

48. Finito concilio, Romam cum apostolico profecti sumus. Transactis autem aliquantis diebus, venit Romam Willelmus ille, cujus in exitu Anglia mentionem fecimus. Is inter alia hoc effecit apud apostolicum, ut inducias regi Anglie daret de causa Anselmi usque ad festum sancti Michaelis archangeli. Quod Anselmus agnoscens, illico Lugdunum redire volebat; sed prohibitus a papa est prop:er concilium, quod se tertia hebdomoda Pascha Roma habiturum statuerat. Morati itaque sumus Roma ferme per dimidium annum, continue circa papam degentes, et quasi in commune viventes. Unde et ipse papa nonnunquam ad Anselmum veniebat, læte cum eo sese agendo, et curiam ei faciendo. Dedit ei quoque hospitium in quo conversabamur eo jure, ut si aliquando Romam rediret, contra omnes homines illud sibi vindicaret. Ipse in conventu nobilium, in processionibus, in stationibus, semper et ubique a papa secundus erat, præ cunctis honoratus, cunctis acceptus, et ipse omnibus simplici humilitate submissus. Præterea Angli illis temporibus Romam venientes, pedes ejus ad instar pedum Romani pontificis sua oblatione honorare desiderabant. Quibus ille nequaquam acquiescens, in secretiorem domus partem fugiebat, et eos pro tali re nullo patiebatur ad se pacto accedere. Quod ubi papæ relatum est, admiratus in homine humilitatem mundique contemptum, jussit sese in se [al., in eo] tenere, et nullum benefacere ultra volentem prohibere, sed omnes pro tali causa adventantes patienter admittere. At ille modesta quadam verecundia actus [al., ictus], jussa profecto postponeret, si non inobedientiæ nævo corrumpi time

rel.

B

dant, quam in eos qui de manibus eorum illas suscipiunt, cum toto concilio papa intorsit. Eadem sententia quoque damnavit et eos qui in officium sic adepti honoris aliquem sacrant.

50. Soluto conventu, accepta licentia, Roma digredimur. Via vero redeundi multis erat periculis obnoxia, sed protegente nos Domino pericula cuncta evasimus, ac Lugdunum illæsi pervenimus. Ubi summo cum honore gaudioque suscepti, et a pontifice civitatis venerabili scilicet Hugone [al. omit. v. s. II.] detenti, mansionem nostram illic firmavimus amissa omni fiducia, vivente rege Willelino, Angliam remeandi. Habitatus est ergo ibi Anselmus non sicut hospes aut peregrimus, sed vere sicut indigena et loci dominus. Unde nusquam ipse ipsius urbis antistes eo præsente suo volebat loco præsidere, sed præsidente ubique Anselmo, ille mira humilitate et honestate præditus, inferioris, et quasi suffraganei loco simul et officio fungebatur. Super hæc ut episcopale officium per totam parochiam suam pro velle exerceret, in voluntate ejus ac deliberatione constituit. Quod ubi per loca vicina innotuit, illico frequens populorum concursus factus est, unctionem sacri chrismatis per impositionem manus illius poscentium sibi conferri. At ille omnes ad gratiam ipsius sacramenti admittebat, ita ut sæpissime in hoc totus dies expenderetur, et nos qui ei ministrabamus gravi tædio afficeremur, ipso semper jucundo et hilari vultu existente. Crevit C autem ex hoc in eum mira quædam et incredibilis dilectio omnium, et bonitas ejus divulgabatur per circuitun.

51. Igitur qui illis diebus saltem reliquias de mensa illius poterat habere, contra omnia pericula et infirmitates se salutifera credebat medecina ditatum. Nec ista fides fallebat eos. Nam revera nonnullos febribus tentos, et quibusdam aliis infirmitatibus pressos, mox sumptis ciborum ejus reliquiis, novimus integræ sanitati restitutos. Exempli gratia, festivitas beati Mauritii (31) celebris habetur Viennæ. Rogatus itaque Anselmus a Guidone (32) ipsius urbis archiepiscopo, in ipsa festivitate venit eo. Et celebrato solemni missæ ac prædicationis officio, cum ad refectionem corporis sedisset, venerunt ante illum milites duo, voce et vultu ægrotationis molestiam qua premebantur præferentes, rogantes quatenus de micis sui panis eis dare dignaretur. At ille : Nequaquam, inquit; nec enim pane integro nedum micis vos indigere conspicio. Sed si comedere vobis placet, amplus locus est, sedete, et cum benedictione Dei quæ vobis apponentur comedite. Responderunt se pro hoc non venisse. Nec ego, ait, vobis aliud faciam. › Intelle HENSCHENI NOTÆ. detur indicari; estque illi ecclesia cathedralis dedi

49. Quid referam nonnullos cives Urbis, quorum ingens multitudo propter fidelitatem imperatoris. ipsi papæ erat infesta, nonnunquam in unum conglobatos, Anselmum a Lateranis ad Sanctum Petrum cuntem cum suis propter odium papæ capere volentes, sed mox viso vultu ejus territos projectis armis terræ procumbere, et se illius benedictione deposcere insigniri? Hi honores, et horum similes vulgi favores illum ubique comitabantur, quia mores sui in cunctis Deo famulabantur. Hinc etiam erat, quod non facile a quoquam Romæ simpliciter homo vel archiepiscopus, sed quasi proprio nomine sanctus homo vocabatur. Quicunque igitur ei serviebamus, amori et honori cunctis eramus. Cum vero [al., ergo] ad præfatum concilium ventum esset, et jam quæ recidenda recisa, et quæ statuenda videbantur statuta fuissent, excommunicationis senten

(51) S. Mauritius Agaunensis colitur ibidem bis solemni officio, scilicet 22 Septembris die natali, et iterum 26 Octobris, et dicitur festum revelationis S. Mauritii et sociorum, quando sacra Cornm corpora eo fuerunt delata, et lee Festivitas hic vi

cala.

[ocr errors]
[ocr errors]

(32) Guido Viennensis archiepiscopus, creatus an. 1983, factus est pontifex 1119 Calixtus 11

53. His fere temporibus, Cluniacum euntibus nobis occurrit quidam sacri ordinis homo, lacryinosis precibus virum deprecans quatenus et se oculo misericordiæ et sororem suam nuper amentem effectam dextera suæ benedictionis dignaretur respicere. Et subdens: Ecce, ait, in via qua transituri estis inter multos tenetur, sperantes quia si tu, domine, ei manum imposueris, continuo favente gratia Dei, suæ menti restitueretur. Ad hæc ille muta voce et quasi surda pertransiit aure. Presbyterum autem eo magis instantem ac preces multiplicantem repulit a se, omnibus modis asserens

xerat enim quo intenderent. Unus ergo ex his qui A struxit, et familiarem sibi effectum correctiori vitæ in ejus dextra sedebant intelligens illos salutis ut post multorum testimonio comperimus, reddi propriæ curam habere, et virum in hoc nihil quod dit. miraculo posset ascribi velle facere, quasi eorum importunitate pertaæsus, arrepta desuper mensa fragmenta præbuit eis, et ne hominem fatigarent secedere monuit. Qui statim ut exinde modicum gustaverunt cum benedictione viri egressi sunt. Post mensam in secretiorem locum me tulerunt, magnopere postulantes quatenus adjuti mea ope ad missam Patris mererentur de manu ejus Dominicum corpus et sanguinem sumere. Quos cum libenter audissem, et quando, quove in loco id fieret edocuissem, gratiosa voce responderunt: Et nos quidem omni excusatione semota, sicut dicis, veniemus, si hac medecina, quam nunc de mensa ipsius B tam extraneum factum nulla sibi ratione tentansuscepimus a quartanis, et mortiferis febribus, ac intestinorum tortionibus, quibus intolerabili cryciatu concutimnr, liberati non fuerimus. Et hoc erit signum [al., signi] inter nos et te, quoniam si convaluerimus, non veniemus: veniemus si non convaluimus. Adquievi dicto [al., quibus dictis] et ad invicem divisi sumus. Non venerunt, quia sicut accepi ab eis qui utrumque noverunt eo quod de mensa acceperant ad plenum Dei gratia convaluerunt. Quod quidem si ita non fuisset, quemadmodum illos infirmitate gravatos sanitati voluisse restitui credibile est; ita eos ab requisitione istius posterioris medicinæ supersedere noluisse dubium non est.

C

52. Certo nempe tenebant ista se, quin convalescerent falli non posse, scientes quemdam non ignoti nominis virum eo solo quod spe recuperandæ sanitatis missæ illius interfuit, a pari tunc noviter invaletudine convaluisse. Siquidem unus e principibus terræ illius diu eadem qua ipsi languoris molestia vexatus fuerat. Hic agnito Anselmum in ecclesia Beati Stephani (33) missam ex more celebraturum, festinavit illo arbitrans sibi ad recuperandam sanitatem utile fore, si missa tanti viri ac benedictione meruisset potiri. Fateor, vidimus hominem suorum manibus innixum ecclesiam introcuutem, mortuo quam viventi similiorem. Sedit, et finita missa egressus est. Nobis vero, nec quis, vel unde aut cur advenerit scientibus aut curanti- D bus, idem vir, evolutis paucis diebus, ad Patrem venit, flexis genibus ei pro adepta sanitate gratias agens. Ad quod cum ille obstupesceret, indicavit ei ordinem gestæ rei, confirmans quod ab ea hora, qua se missæ illius præsentavit, omni doloris vexatione depulsa, sanitati restitutus sit. At ille nihil ad se hoc pertinere, sed ipsius fidei ac meritis beati martyris, ad quem divertit, ascribendum asserens, his quæ saluti animæ illius competerent, eum in

dum. Inter hæc procedimus et illam in medio adunatæ multitudinis cominus teneri conspicimus, furibundos motus, et inhumanos nutus, vultu, ore, oculis, et totius corporis gestu edentem. Populus itaque virum advenientem circumdat, retentis habenis preces ingeminat, ut miseræ mulieri manum imponat, orat, obsecrat. Obsistit ille dicens quod postulant nequaquam esse sapientiæ. Objiciunt illi vulgi more quæ occurrebant, saltem improbitate vincere gestientes. Tunc vir aliter se non posse evadere sentiens, hoc solo eis morem gessit, videlicet quod nulli negare solebat, siguo eam sanctæ crucis levata dextra signavit. Quo facto, laxatis habenis ocior abit, impositoque cucullæ suæ capitio capiti, remotis sociis, singularis vadit, infelicis feminæ ærumnas pietatis affectu perfususlacrymis [al. omit. p. 1.] tenerrime deflens. Hac nos contritione afflicti Cluniacum, illa vulgi manibus acta domum tetendit. Necdum pes ejus limen suæ domus attrivit, et integerrimæ sanitati donata in laudem viri linguas omnium solvit. Quam rem sic factam dum certa relatione Cluniaci accepissemus, gavisi sumus, ac pro sua misericordia Deo gratiam et gloriam dedimus.

54. Actis deinde propter quæ Cluniacum advenimus, reversuri Lugdunum iter per civitatem Matisconensem arripuimus. Ubi Anselmus rogatu episcopi (34) et canonicorum missam publice apud Sanctum Vincentium celebravit; et inter sermonem, quem ad populum habuit, ut omnes Dominum pro siccitate qua in immensum terra aruerat, communiter precarentur, admonuit. Dicunt se jam id sæpius fecisse, sed nihil effecisse; et ea re, ut preces eorum ipse sua prece coram Deo efficaces efficiat, magnopere oran! et obsecrant. Quid dicam ? Necdum pransi eramus, et ecce subito stupentibus cunctis serenitas cœli in nubilum vertitur, ipsaque die priusquam civitate egrederemur, pluvia dulHENSCHENII NOTE.

(33) Oppidum S. Stephani de Furennis, intra nonam a Vienna leucam, fortasse intelligitur;.si tamen extra civitatem ipsam Viennensem, Lug.lunensem, aut similem aliam quærendum hoc templum PATROL. CLVIII

est.

(34) Bernardus is fuit, anno 1097 factus episcopus Matisconensis.

tum. Ad quod ille alacrior factus illico caput levavit, et apertis oculis circumspectans neminem vidit. Sequenti autem nocte inter matutinas unus nostrum clausis oculis stabat et psallebat. Et ecce illi quidam chartulam admodum parvam legendam exhibuit. Aspexit, et in ea, Obiit rex Willelmus, scriptum invenit. Coufestim aperuit oculos, et nullum vidit præter socios.

cis et copiosa terris illabitur. Plebs igitur viso hoc A et Willelmum regem, determinatum est atque sedafacto benedixit Dominum, et ejus post Deum auclorem magnis laudibus prædicant Anselmum. Itaque, in habitaculum nostrum Lugdunum reversi, quietam vitam ab omni tumultu negotii sæcularis agebamus. Anselmus vero vitam veri servi Dei in sanctis meditationibus, in omnis sexus, ætatis et ordinis hominum ad se venientium ædificationibus, ac in cæterarum virtutum exhibitionibus exercebat. Per id etiam temporis scripsit librum unum De conceptu virginali et De peccato originali, et aliud quoddam opusculum multis gratum et delectabile, cui titulum indidit: Meditatio redemptionis hu

manc.

CAPUT VI.

Mors Willielmi regis, et nova cum successore Henrico B difficultas ob investituras. Romana legatio. Reditus interdictus.

55. Inter hæc Urbanus sedis apostolicæ pontifex huic vitæ decedit; et ad inducias quas de causa Anselmi regi dederat, non pervenit. Quo tempore multa etiam de regis interitu a multis prædicebantur, et tam ex signis quæ nova et inusitata per Angliam monstrabantur, quam ex visionibus quæ pluribus religiosis personis revelabantur, quia ultio divina in proximo eum pro persecutione Anselmi oppressura esset ferebatur. Sed Anselmus in nihil horum animum ponens, quotidie pro conversione et salute ejus Deum precabatur. Hinc exsilii nostri anno tertio, qui ex quo Roma Lugdunum venimus

57. Post triduum abhinc ad abbatiam quæ vocatur Casa Dei, multis precibus invitatus Anselmus perrexit. Ubi cum honorifice susceptus et hospitatus fuisset, una dierum fratribus loci illius post mensam in lectis suis pausantibus, subito fragore cœ!um intonuit, et vibrantibus coruscis crebra per montein fulgura volitant. Crescit tempestas illa, et multiplicata non modicum fulminis super domum, qua fenum monasterii servabatur, præcipitat. Unde protinus horridus ignis accensus teterrimum atque fetentem ex se fumum per aera spargit. Quicunque igitur cum Anselmo in hospitio erant, timore concussi dissiliunt. Remansi itaque solus cum solo. At ille lecto volens decumbere, interrogavit me utrumnam ignis, qui eruperat, sopitus esset. Cui cum responderem auctum potius quam sopitum esse, erexit se, ac vultu placido atque modesto dixit: Melius est ut nobis provideamus, quia tua tunc res agitur, paries cum proximus ardet. Quo dicto ad ignem concitus venit; eoque viso, mox illi sanctæ crucis signum levata dextera objecit. Videres evestigio flammam se

erat secundus, ivit Anselmus Marciniacum (35) loqui Cita demittentem, ac pro suscipienda benedictione

domino abbati Cluniacensi Hugoni et sanctimonialibus. Ubi cum ante ipsum abbatem consedissemus, et de his quæ inter Anselmum et regem eo usque versabantur, verba ut fit nonnulla hinc inde proferrentur, intulit idem venerabilis abbas sub testimonio veritatis proxime præterita nocte eumdem regem ante thronum Dei accusatum, judicatum, sententiamque damnationis in eum promulgatam. Ex quibus verbis admirati non modice sumus, sed perpendentes eminentiam sanctitatis ac reverentiæ ejus, *fidem his quæ dicebat, nullatenus non habere nequivimus.

illius conquiesceret. Ignis ergo statim in semet rediens totus elanguit, nec aliquid absumpturus. usquam processit. Quodque fortassis non minus stupeas, voratis quibusdam ædibus, quæ circa erant, nihil læsionis intulit feno monachorum qui Anselmum hospitem habebant, quo scilicet feno domus ferme plena erat, super quam fulgur ipsum primo

corruerat.

58. Exinde duo sui monachi ad Anselmum venerunt, nuntiantes ei deccssum [al., discessum] præfati regis. Siquidem secunda die mensis Augusti, qui post primam visionem, quam Lugduni factam noviter retuli secundus, et post secundam primus illuxit, idem rex mane in silvam venatum ivit, ibique illum sagitta in corde percussit, et nulla interveniente mora exstinxit. Quo Anselmus vehementi stupore percussus, mox est in acerbissimum fletum concussus. Quod videntes, admirati admodum sumus. At ille singultu verba ejus interrumpente, asseruit quod si hoc efficere posset, multo magis eligeret se ipsum corpore, quam illum sicut erat mortuum esse. Nobis post hæc Lugdunum reversis, ecce nuntii unus post unum Anselmo occurrunt, litteras ei cum precibus ex parte matris Ecclesiae Anglorum, ex HENSCHENII NOTÆ

56. Postera die cum inde digressi Lugdunum venissemus, et instanti festo beati Petri (36), quod co- D litur Kalendis Augusti, dictis matutinis, nos qui circa Anselmum assidue eramus, quieti indulgere cuperemus, ecce quidam juvenis ornatu ac vultu non vilis clerico nostro qui prope ostium cameræ jacebat, et necdum dormiens, oculos tamen ad somnum clausos tenebat, astitit vocans eum nomine suo : Adam, inquit, dormis? Cui dum ille responderet Non. Dixit ei: Vis audire nova? Et libens, inquit. At ille Pro certo, ait, noveris quia totum dissidium quod est inter archiepiscopum Anselmum,

(35) Marciniacum, monasterium sanctimonialium in dioecesi Augustodunensi a S. Hugone constructum, uti ad hujus Vitam late deducimus 29 Apri

lis.

(36) Est id festum Vinculorum S. Petri.

parte novi regis Henrici, qui fratri successerat, nec A ecce qui venerat, secundo jam vultu paululum mi

non ex parte principum regui, deferunt summopere postulantes eum festinato gressu redire, et asserenles totam terram in adventum illius attonitam, omniaque negotia regni ad nutum ejus pendere dilata. His acceptis Anselmus velox Angliam petit [al., omit. H. a. A. v. A. p.].

59. Verum ubi Serberiam ad regem venit, et ei quid de Ecclesiarum investituris in Romano concilio acceperit, plano sermone innotuit; turbatus est rex, ac vehementer indoluit, nec nutum ejus in aliquo, sicut nuntii dixerant, exspectare voluit. Quæ igitur inter eos per duos semis [al., omit. s.] annos pro isto negotio acta sint, et quot quantasve minas ac tribulationes Anselmus passus sit, vel quomodo nuntii semel ac iterum Romam pro mutatione ipsorum de- B cretorum missi sint, quidque effecerint, qui nosse voluerit, opus illud, cujus in prologo hujus opusculi mentionem fecimus, legat, et ibi singula plene [al., plane], ut puto, digesta reperiet. Post quæ omnia rogavit Anselmum rex, quatenus ipsemet Romam iret, et cum nuntio quem eo directurus erat, causæ quæ emerserat, pro suo honore opem ferret. In quo cum omnes totius Angliæ episcopi [al., ipsi] abbates el principes acquiescerent, et eum pro tanta re, quia iret nullatenus supersedere debere conclamarent; se quidem iturum respondit, sed nihil quod vel Ecclesiarum libertati, vel suæ posset obviare honestati, suo vel rogatu vel consilio unquam papam acturum viva voce spopondit [al., respondit]. Itaque cum Romam venisset, a domino papa Paschali qui Urbano successerat, totaque urbis nobilitate honorifice susceptus est. Die dehinc constituto, Willelmus ille, cujus supra meminimus, a rege directus, causam regis in medium tulit, ac inter alia, quod rex ipse nec pro regni amissione investituras Ecclesiarum pateretur amittere, minacibus verbis asseruit. Ad quæ papa: Si, quemadmodum dicis, rex luus nec pro regni amissione patietur Ecclesiarum donationes amittere; scias, ecce coram Deo dico, quia nec pro sui capitis redemptione eas illi aliquando Paschalis papa impune permittet habere.

60. In his negotium regis ita finem tunc temporis sumpsit, et Anselmus aliis atque aliis cum papa de ecclesiasticarum rerum institutionibus actis, in iter reversus civitatem Florentiam usque pervenit, et nocte una in ea quievit. Lecto igitur in quo sopori antistes indulserat, dominus domus eo discedente pro more decubuit. Cui obdormienti astitit quidam ignoti vultus homo, monens ut lecto ocior decederet. Nec enim decet, inquit, te tua præsentia loco præripere, quod ex præsentia tanti viri meruit obtinere. Qui mane consurgens, et visum mente revolphantasmati deputat, ac nocte sequenti in eodem se lecto nihil hæsitans collocat. Dormit, et

vens

C

naci assistit, repetens dicta quæ primo protulerat. At ille expergefactus, ac visione ut primo posthabita, nocte tertia in solito loco somno se tradit. Cui obdormienti, idem qui secundo apparuerat, tertio apparuit irati mentem vultu ac voce prætendens. Quare, ait, facis quod jam semel tibi et iterum ne faceres dixi? Nunc igitur vel tertio admonitus surge, et te a lecto pontificis amodo cohibe. Nam dico tibi quia si ultra in eo repertus fueris, experieris nibil phantasmatis esse in istis quæ audis. Tunc ille velementer exterritus lecto desilit, episcopum (37) civitatis super negotio consulturus celerius adit, eique ordinem rei in præsentia multorum exponit. Episcopus autem jamdudum viri sanctitatem fama discurrente edoctus, ac nuperrime ex collocutione illius eam nonnihil expertus, hominis audaciam durius increpavit, et quia stulte et insipientium more egerit, quod lecto ubi vir tantus quieverat, cubare præsumpsisset, asseveravit. Eumdem itaque lectum reverenter deinceps servatum iri præcepit, et ne aliquis in eo ulterius jacere præsumeret, jussit. Quod usque hodie, uti accepimus, servatum est.

D

61. Anselmus autem, cum emenso itinere Lugduno appropinquasset, Willelmus præfatus comitatum illius deserere volens, interdixit ei ex parte domini sui regis redire in Angliam, nisi ipse omnes patris et fratris illius consuetudines postposita sedis apostolicæ subjectione et obedientia, se ei servaturum certo promitteret. Quod ille audiens admiratus est, sciens se alia [al., non alia] conditione Angliam exstitisse. Perveniens vero Lugdunum resedit ibi ex more antiquo in pace et quiete propriam præfati reverendi Hugonis ejusdem urbis archiepiscopi domum inhabitans, et ne ad horam quidem ab his quæ Dei sunt, verbo se vel actu elongans.

62. Accidit autem una dierum dum ipse Pater celebrato solemni missæ officio, solus, prout ei consuetudinis erat, in oratorio per fletum Deo sese mactaret, ut quidam homo pedes suos baculo regente adveniret oratorium ipsum rumpere gestiens. Quen» frater et socius noster Alexander monachus Ecclesix scilicet Cantuariensis, qui pro foribus egressum Patris forte præstolabatur, intuens Ecclesiam subire volentem detinuit, suscitans quiduam vellet. At ille clamosa voce se oculorum lumen amisisse respondit, ac velle ut servus Dei sibi manum imponeret, sciens quod sancta merita ejus sibi subvenirent. Pater igitur clamorem audiens, sed verba minime discernens, innuit præfato fratri venire ad se, et causam clamoris ipsius intimare. Tunc ille: Domine Pater, ait, pauper quidam venit conquerens se in oculis affligi, precaturque per vos ei signum sanctæ crucis imponi. At ille ipse pio vultu, veniat dixit: Itaque tertio super oculos ejus quod petebat signum crucis

HENSCHENII NOTÆ.

(37) Rainerius hic fuit, qui Florentinam sedem 42 annis tenuit, a 1071 ad 1113.

« VorigeDoorgaan »