Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

compofuit, hæc inter alia typis edita habemus? Notas,

1

Scholias in Canones & Decreta Synodorum Generalium, & Provincialium, atque in eis, Differtationes Hiftoricas, à Decrétis Primi Nicani, ufque ad Concilia à Gregorio VII. habita; quæ omnia Tomis quinque digeffit: Li brum Tertulliani de Præfcriptionibus, doctiffimis ab eo Commentariis illu ftratum: Varia ejufdem Opufcula duobus Tomis comprehenfa: Dogmaticum Opus de Privilegio S. Petri circa Romanas Appellationes: Duos præterea Codices, qui Theodoreti,& aliorum Patrum, & Epiftolas S. Thomæ Cantuarienfis complectuntur, quos in Urbe magno laboré, ut fupra diximus, exfcripfit, prioremquè majori parte Notis illuftravit. Cætera, quæ fuperfunt, aliquando fperamus, fore ut publici juris fiant, ab iis præfertim, quibus adhuc eft curæ, & erga ipfum fides ac officium Ab illis, inquam, qui defuncti quoque Amicos agunt. Nobis interea de Eximio Viro, rudi ac inconditâ voce hæc fcripfiffe, fufficiat, quæ profeffione pietatis, aut laudata erunt, aut excufata.

FINIS.

PROFUNDAM TANTI VIRI HUMILITATEM, HOCCE', QUOD SIBI ADHUC VIVUS POSUIT

[blocks in formation]

Et Latro, & Meretrix gratis tua Regna fubintrant :
Gratia peccatis fiat & ifta meis.

Supplico fepeliri inter Fratres Laicos , quorum
meritis Divina Clementia dignetur me indignum
adjungere.

AD

A u CTOR

AD LECTOREM.

Uanti fit antiquorum Canonum peritia, ac rectus intellectus, docet Sanctus Auguftinus, qui Epifcopo fuo Valerio adversùs octavum Nicænum Canonem fuperordinatus Co-Epifcopus, verbo poftmodùm, & fcripto errorem improbavit, Nec quod fibi factum effe, doluit, aliis fieri voluit. Undè etiam fategit, ut Conciliis ftatueretur Epifcoporum, ab Ordinatoribus deberi Ordinandis, vel Ordinatis omnium ftatuta Sacerdotum in notitiam effe deferenda. Dùm item Epifcopus Sardicenfem Synodum à Philippopolitano Conventiculo diftinguere nefciit, nefciit & unum è palmatibus Donatiftarum pro fuo fchifinate fundamentis ad fundum exhaurire. Ex Sardicenfium Canonum ignorantia non folus Sanctus Augu ftinus, fed & cum plena Africana Synodo Carthaginenfium Archi-Epifcopus Aurelius incurrit quinti Nicæni devium intellectum, longamque illam, & miferabilem de Romanis Appellationibus, atque evocationibus contentionem, fub Zozymo Pontifice cœptam, & prius fub Bonifacio fecundo extinctam. Alios quoque graviffimos Ecclefiæ Patres ex data hifce rebus non plena opera novimus non parùm lapfos. Quid dicam de Doctoribus Scholafticis ? Palàm lucet negligi ab illis antiquos Canones, & raros hinc indè ipforum difputationibus infertos non pro digno, & ver ro tractari, Græcorum Schifnaticorum capitalis in nos Latinos columnia eft Canonum prævaricatio, ex qua inflictum per iftos ipfos Canones prævaricatoribus anathema incurrerimus lapfi extra orthodoxam communionen, veràque Chriftianitatis forma fit ad ipfos folos contracta. Eft falfa, ac ftulta calumnia; reverà tamen ex quo antiquorum Canonum, & intelligendorum, & obfervandorum cura apud nos cœpit tepefcere, irripere in fcholas cœpit fubtiliter difputandi, & probaliter opinandi licentiofa cum prurigine, & fine freno libertas. E fcholis in Ecclefiæ ambones, & hinc in fidelis populi mores tanfiit, atque ita purum avitæ, moralis præfertim, Thologiæ, vinum coenofa umanæ per peccatum obfcurate rationis aqua mifcuit, & lucidum Evangelicæ vitæ aurum vertit in Scoriam multæ corruptionis. Patrum cordibus in filios reducendis, nulla via compendiofior, quam reditus, verùm fale conditus, ad antiquos, noftris noviffimorum temporum infirinitatibus congruos, Canones, quo Sanctus Leo Magnus alta voce prædicat effe Spiritu Dei conditos, totius mundi reverentia confecratos, & ufque ad fæculi finem, utique in Electorum Cordibus, permanfuros. Hac fpe octo primarum generalium Synodorum Canones commentari fum conatus, alios quofvis deinceps conaturus. Quin in multis cefpitaverim, immò, & lapfus fum non dubito, ideòque impendi mihi precor Chriftianam fraternæ charitatis gratiam, laudatam à Regio Propheta: Arguet me juftus in mifericordia, & increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quod ufque dum, LECTOR BENEVOLE, facias, Fratris Chriftiani Lupi peccatoris apud communem noftrum in cœ lis Patrem, & Dominum recordare.

BE

FR. THOMAS ANTONIUS PHILIPPINI,

A eft per Chriftianum Orbem eruditiffimi æque ac fapientiffimi Admodùm Reverendi, ac eximii Patris Magiftri CHRISTIANI LUPI longè, latèque diffufa celebritas, ut noctuas effet Athenas, ut ajunt, deferre, fi præftantiffimi Doctoris recenfere virtutes, ejufdemque elaborata Ecclefiafticæ præfertim antiquitatis monumenta benevolo Lectori commendare conaremur. Hujus au→ tem voluminis fronti affixa doctiffimi Auctoris Vita feris nepoti bus hominis merita latere non finet, nobifque ampliffimam magni nominis memoriam pofteritati confecrandi non levem arripit provinciam. Quod igitur reliquum hic eft, propofitum noftrum fufcepti oneris ac laboris ex Superiorum juffu, & imperio, præfertim doctiffimi, ac Reverendiffimi Patris Magistri Francifci Maria Querni totius noftræ Religionis Ex-Vicarii Apoftolici, cui obedire nobis fumma laus eft, & quæ præftitimus, & quæ præftituri fumus, Tibi breviter aperire decrevimus. Ut enim omnia celebris viri Opera, quæ ab eruditis jamdiù fruftrà quærebantur, in unum corpus congerendi Spartam fubivimus, illud præcipuè cordi fuit, nonnullas ejuf dem elucubrationes ineditas adhuc in lucem prodere, editarum verò complura loca vel appendicibus in voluminum calce ab Authore fubjectis, vel novis adjectionibus ab eodem ad alteram operum fuorum impreffionem paratis illuftrare, atque amplificare. Et revera in hoc primo tomo, & in ipfamet voluminis fronte occurret præliminaris de Meletii, & Arii Perfonis, moribus, atque erroribus antehac inedita Differtatio, qua mirificè Ecclefiaftica elucidatur hiftoria. Illam ponè fequitur Differtatio de Symbolis Apoftolico, atque Nicæno, amdiù quidem publici juris facta, fed nunc tantis aucta incrementis, ut nova prorfus effe videatur. In primo fiquidem ejufdem capite ad illa verba: Et in difputatione cum Arianorum Comite Pafcentio, incipiunt additiones pofthuma: cætera aut adaucta funt, aut juxta Au&toris mentem immutata. Caput fecundum in prima editione fic finit: Sermo inchoationis: in hac noftra, quæ fuperfunt, nova funt additamenta. Caput tertium, & quartum ex men te Auctoris penitùs omiffa funt, eorumque loco ea pofita funt omnia, quæ vides à pagina 183. ufque ad paginam 234. Cætera, quæ fequuntur, habes etiam in prima Lovanienfr editione. Cum autem Reverendiffimus Pater Magifter Thomas Cervioni, qui res nostrates tanta fapientia, ac prudentia moderatur, nobis per litteras fuas amantiffimè fignificaffet, fe dignum laude ducere, fi huic primo tomo Vitam Auctoris ab admodum Rev. & eximio Patre Magiftro Jofepho Sabbatini, olim noftri Conventus alumno, & Religionis decore perbelle elaboratam præfigeremus, hanc cum LUPI noftri effigie accuratiffimè infculpta apponendam curavimus. Atque hæc, Deo juvante, poft non pauca difcrimina, hic fruftra attexenda, hactenus præftitimus. Quæ deinde in fubfecuturis voluminibus præftabimus, hæc funt. Suo quæque, ut diximus, loco inferemus, appendices, opufcula, etfi pauca, tamen aurea, notas, & fcholia, & quæ fuperfunt manufcripta: & fic in proximo fecundo tomo appendices, quæ modò è loco fuo exulant, veluti poftliminio revocatas ad Synodos Ephefinam, & Chalcedonenfem transferemus. Infuper præter ea, quæ jam funt typis com miffa, Differtationem de Ente, Effentia, Exiftentia, Hypoftafi, Subfiftentia, Confub ftantialitate, &c. quæ ufque modo publicam lucem non vidit, reponemus. Ad hæc fcias ad extremitatem, feu marginem uniufcujufque tomi notas aliquot Eminentiffimi Norifii Exemplari LUPI noftri, quo utebatur, ipfius manu exaratas apponendas effe. Poftremo fi labor hic nofter eruditis non difplicuerit, etfi quilibet Tomus peculiarem habuerit rerum notabilium præconceptum Indicem, unum tamen generalem poft ultimum tomum dare cogitamus; hac autem ratione conftructum, ut quantum res ipfæ patientur, ordinem fequamur locorum Dialecticorum. Sic enim fieri arbitramur, ut Hiftoriæ Ecclefiafticæ amantiffimi, quæ ab Auctore funt dicta, licet huc illufque disjecta, commodius videre poffint, cum omnia ad amuffim erint redacta. Hæc funt, quæ tibi, optime Lector, credidimus neceffario præmonftranda. Reliquum eft, ut noftrum qualemcumque laborem æqui bonique confulas; nofque gratanter excipias, qui fi minus poffumus noftra, damus aliena. Vale.

[ocr errors]

ORDO

QUARUM CANONES, AC CAPITULA HỌC PRIMO TOMO
ELUCIDANTUR.

Sardicenfis. pag. 285.

Ephefina. pag. 369.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Acta Synodi de Meletianis, Novatianenfibus, Pau lianiftis, Origeniflis. pag. 277.

Caput Octavum.

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »