Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

poller juxtà Apoftolum Beneficentiâ poftquam LUPUM adhuc in vivis agentem omni Officio eft profequutus, defuncti etiam memoriam à mortalitate Litterarum Beneficio, cupit vindicari. Inter hæc tertius jam cœperat annus, ex quo Romam venerat P. Lurus, cum folemnia Univerfi Ordinis Comitia in ipfa Urbe celebrata funt, in quibus ipfe tanquam Provinciæ Belgica Rector, in Electione Generalis fuffragium tulit, ac inter eos Patres, quorum judicium eft, quinam in fuffragium legitimè ire poffint, electus fuit. Quo in munere recti propofiti tenax, ne quid præter leges fieret, omni ope curavit. Hoc verò Comitiorum occurfu (in quibus largiente Domino, ad Univerfæ Noftræ Eremitica Religionis navim moderandam, in Generalem cum magno Ordinis incremento electus fuit Pr. M. Dominicus Valvaforius, Mediolanenfis) hoc inquam acceffu magis magifque illuxit Luri magnitudo: nam Dignitates, etfi rogatus, nulla ratione adduci potuit ut reciperet. Eodem prorfus animi robore, quo olim à Clemente IX. F. M. Apoftolici Sacrarii Præfecturam ultro fibi delatam conftanter recufaverat.

Cæterùm confectis, propter quæ Romam venerat, negotiis homo moris antiqui, & tranquillitatis amantiffimus, Belgium, & Secretum Lovanienfe feriò cogitare cœpit; animadverterat enim quofdam fe profpectare. Nulla tamen fuâ datâ culpâ. Hanc itaque mentis fuæ cunAtationem, qua in reditum ad terram Gentemque fuam tenebatur, cum nobis, tùm P. Magiftro Paulo Mariani, interiori familiaritate ejus notiffimo, pro amicitia ipfe aperire voluit; proptereà quòd de ejus difceffu vehementer querebamur. Cæteris verò tacendam cenfuit; quippe Chriftianæ manfuetudinis memor, maluit levitatis notam fubire, quam illis quorum finifteritati cedebat, apud Romanæ Curiæ Proceres invidiam creare. Hoc igitur Confilio Pontificem femel, & iterum adiit, & defiderio Patrii Poli fe teneri dixit: Poffe namque ibi, ajebat, lucubrationibus commodius vacare, & pro fua tenuitate Sedi Apoftolica compendiofiùs infervire. Proinde demiffis precibus à Sanctitate Sua commeatum in Patriam poftulavit. Pontifex autem, qui firmam ejus in tanta eruditione animi demiffionem numquam fatis admirari potuit, ficut ambiguis verbis profectionem retardabat, ita non obfcurâ fignificatione fuam de ipfo Romæ detinendo voluntatem oftendebat. Enim verò quæftuofam Cathedram in Archigymnasio Romano illi offerendam juffit, quo honore ab eo modeftè excuffo centum Aureorum penfum eidem affixit; fed Lurus in abituritionis fententia persistens, difcedendi veniam ab invito penè Pontifice, tum per fe, cum per alios tandem extorfit. Sanè Pontificem ipsum dicere folitum accepimus: LUPUM non vulgaris virtutis, ac probitatis argumento, & ducumento effe, quod & fi crebro rogatus, qui non incommode Rome commorari poffet ; ut inde tamen abire fibi liceret, tantopere laboraverit; Quando plerique Sacrarum Familiarum Alumni nihil reliqui faciunt, ut vel cum maximis incommodis in aliquo Urbis angulo pedem figere quoquo modo poffint. Abeunti munuscula mifit; in iis ex Auro duo majoris formæ Numifmata, quibus Viri Principes donari folent. Ipfe etiam D. Benedictus Pamphilius, Magnus Melitenfium Prior, quem nunc Sacro Murice ornatum impensè

[blocks in formation]
[ocr errors]

gaudet Roma, Muneribus eum donare voluit. At Eminentiffimus Cardinalis Jacobus Rospigliofus, infigni liberalitate ipfum femper, & ubique profequutus, præter cætera innumera, Principibus digna dona, favores, & gratias, quibus & in Romano, & in Patrio Solo ipfum prævenit, fovit, & juvit ; Rhedam quoque fejugem ( quam in Urbe, dum volebat, habebat bijugem) benevolenter accommodavit, & Numifmatibus binis ex électo Argento ftipavit. Quæ unâ cùm illis, quæ de manu Sanctitatis Sue accepit Aurea, appenfa fibi habet in Lovanienfi Sancti Auguftini Coenobio Auguftiffimum, ac Miraculofum Altaris Sacramentum in quo Sacra Hoftia in Carnem Middelburgi Zelandorum Urbe, in ore Impii ab annis trecentis & o&to vifibiliter converfa & Magni illius Juliani Cardinalis Diplomatibus confirmata, ab omni fideli Cœtu in Miraculorum multitudine colitur & adoratur. Difceffit autem Româ fecundo Cal. Sept. Anni M. DC. LXXIX. Abitum ejus quotquot in Urbe fibi devinxerat (devinxerat autem plurimos) dolenter ferentibus, repertus eft, qui abeuntem Viatico, fed alieno profequi voluit. Vix enim ab Urbe pedem extulerat, cum Scriptiuncula quædam volitare cœpit adversùs Differtationem Dogmaticam de Contritione, Attritione, quam tredecim jam circiter Annos anteà ediderat ; & quam dogmaticè ftabiliverat Epiftolâ Familiari ad P. Noris de hoc Argumento scriptâ. Eâ verò fcriptitatione non folùm Author crambem fæ pe recoctam Lectoribus iterum ingerit, fed etiam Virum fincerè Orthodoxum, qui tot infractis Voluminibus adversùs Novatores, & Ec clefiæ inimicos paffim infurgit, & affurgit, Lutheranâ fuligine tentat adfpergere. Gravis hæc audentia Cordatis hominibus graviter ftomachum movit, recolentibus, præter alia biennalem, & ultra P. LUPI in Urbe Stationem ; nec quidquam repofitum : Tunc verò repertus fit qui in abeuntem inclementer oblatraret. Itaque unus ex interioribus. LUPI Amicis, rei indignitate permotus, apud fupremos Sacræ Fidei Quæfitores Authorem detulit, velut reum infracti Statuti Alexandri VII. quo cautum cft, ne quis deinceps, de hoc Argumento fcribens, adverfam Sententiam, aut erroris infimulet, aut maledictis inceffat. Profectò audaciæ fuæ meritas poenas ille dediffet, nifi accuratis precibus protectus, damnationem arte mirabili prævertere fategiffet.

[ocr errors]

Dum hæc Romæ geruntur, P. Lupus cum Eximio Magiftro Francifco van Viane, per Tridentinas Alpes, & Noricum emenso itinere in Belgium fofpes fe retulerat, effusâ ubique gratulatione exceptus, Lovanii præfertim, difficillimo Negotio fine præter fpem feliciter impofito. Poft breve tempus, quod ad requiem cœperat, Sarcinam Belgica Provinciæ, quam invitus regebat, deponere cupidus, quo alteri gubernacula remittere poffet, Lovanii indixit Comitia. Cogitur interim onus, quo premebatur, paululum adhuc fuftinere; Rex etenim Chriftianiffimus vetuerat, ne Patres degentes iis in Coenobiis, qui in illis Regionibus funt, quas ipfe nuper armis fibi vindicaverat, ad Comitia indicta accederent. Quamobrem Sedis Apoftolica facultate opus fuit, ut cum iis folùm Patribus, qui fub Imperio remanferant Hifpanico, Comitia ipfa ritè celebrarentur. Abdicato demum Magiftratu nihil anti

quiùs habuit, quàm Libros eos typis edere, quos Romæ aut compofuerat aut calamo exceperat : Nempe infigne illud Opus de Romanis Appellationibus, & varias tam Theodoreti, ac aliorum Patrum, quàm S. Thome Cantuarienfis Epiftolas, quæ omnia fimul Bruxelle & Lovanii

imprimenda eodem tempore curabat. Intereà in demortui Eximii Viri Gerardi van VVerm, Alma Univerfitatis Lovanienfis Regii Profefforis Primarii locum, Viris Ampliffimis procurantibus, Sereniffimus Parmenfuum Princeps, Belgii Gubernator eum fuffecit: Multùm quidem indignantibus, quorum dolebant oculi, quod infuetum Regularibus honorem ei collatum cernerent. Quà etiam tempeftate nonnulli alii, quorum nominibus parco, eò proceffere, ut Virum tranquillitatis amantiffimum, ac imprimis Catholicum, tanquam turbarum incentorem, ac purum putum Janfeniftam fic enim modò contumeliæ caufa à quibufdam appellari folent, quicumque vel Auguftinianam Doctrinam fe&tantur, vel morum laxitatem averfantur) apud Regem Catholicum incufarunt, omnemque lapidem moverunt, ut eum è Cathedra, quam nuper adeptus erat, deturbarent deturbarent. Nequicquam tamen : Siquidem Potentiffimis Pontificis Maximi Litteris, atque officiis, Calumniatorum repreffa eft impudentia. Cæterùm honore, qui tantùm invidiæ ipfi conflaverat, haudquaquam defungi potuit Vir laudatiffimus : Quippè cum in eorum Librorum Editionis curam incumbit ardentiùs ; nec tamen intereà ferè quidquam de affiduitate Studendi diminuit, immò potiùs auget, nam alia quoque fubinde Româ juffus lucubrare cogebatur; Senio jam urgente, & hyeme, præter modum fævâ, tractus est in morbum, quem initio ipfe, & Medici contempsêre, reputantes effe folum Icteron, cui remedia celeria, faciliaque proponebantur. In hoc cum aliquot hebdomadas confumpfiffet, fubitò tanta vis morborum erupit, ut fimul Colicâ, Calculo, febribufque, atque alvi profluvio excruciaretur. Dici non poteft, quâ patientiâ, quâ etiam conftantiâ acerbiffimos dolores pertulerit. Per quatuor, & ampliùs menfes lectulo doloris affixus, nullas pœnè alias voces tanto valetudinis fpatio emifit quàm, Laus Deo; Utinam Sponfus bac nocte veniat Cupio diffolvi, & effe cum Chrifto: O Divina Gratia! ufquequo? O Divina Clementia! ufquequo? O Deus meus! bonorum meorum non eges, veni Domine. Nec verbum impatientiæ ex ore ejus erupit; fed Fidei, Spei, & Charitatis pleniffimi jugiter ex labiis ejus profluebant fermones nunc fibi prælegi mandans de Pænitentia Pfalmos; nunc facras de mortalitate è S. S. P. P. fententias nunc viva fibi voce recitare ferventiffimas ad Deum, Dei 'Matrem, ac omnes Sanctos precationes; Omnes ad Pœnitentiam viteque integritatem, & verbo, & opere inftituens; nec quis fine Panitentiæ lachrymis, durante hac fui morbi luca ab eo discessit. Horum inter cæteros teftis, impræfentiarùm minimè filendus, est P. VVilhelinus VVynants, ipfi à fecretis, Romæ & in Romano itinere Socius, qui ufque in finem obfequendo dilexit illum : & de ipso jam pridem

in Scazonte cecinit:

Tu juge ducis Innocentia filum,

Nunquam Pudoris naufragus, & adhuc Fama

(Cer

(Certare doctâ fragilitate cryftallo,
Et dum perit redire nefciâ) conftans
Longè ftetifti à crimine, integer vitæ.

In te quod atro dente morficaretur,
Vix fomniaret Momus unus aut alter,
Oleumque, & operam dissipans, canis ficut
Qui nil timenti ftultus oblatrat Lunæ.
No nare odorâ, ventre nec cato exploras
Quid in culinis Perficis dapum fumet;
Quid in Polono ftrideat veru aprorum;
Quas Mexicanus inftruat focus cœnas:
Non difsitarum carduos Moluccarum,
Sinenfe lolium, aut Indiæ petis lappas,
Similefque larvas nauseantis orexis;
Prandes fed obolo Promi condus efcarum
Ipfe meliorum, Ecclefiæ penum curas.

A

[ocr errors]

Hæc laus tua eft Vir Magne, nec cupis. altrâm
Qui notus Aftris, & tibi, & Schola, & Templo,
In mentis oculorumque dente jejuno,
Nunquamque faturo, Antiquitatis Abstrusa:
Tota helluando, Codicemque, Legefque, ca
Præfcripta Canonum memore ventre condendo,
Ad Vefperam Sanctae fpolia paras Sedi,
Ejufque Gnatis manè dividis Prædam .

Sic trifte Stabulis Hærefum Lupus vivis,
Lætumque Matri Ecclefie LUPUS vives,
Quamdiu diurnam Phoebus adferet lucem,
Fratrique tollet æmulam Facem Phoebe.

[ocr errors]

Pridie nonas Maii Sacrum Viaticum, atque Extreme Unctionis Sacramentum fibi adminiftrari voluit: quibus fumma Religione rite fufceptis, febris de repente recefsit, leviorque morbus effe cœpit; adeo ut jam Medici de ejus falute benè fperarent. Quo Nuncio in Urbem etiam perlato, mirificè recreati funt, qui de ejus vita jam defperaverant. Brevi tamen hoc gaudium evanuit. Nam paucos poft dies rurfus ægritudo ipfi vehementer increvit. Cæteris quippe morbis aqua intercus etiam accefsit, & quidem ejus generis, quam Leuchophlegmation Celfus vocat, five Hyparca, qua folidæ corporis partes in aquam refolvuntur.

Nonis Julii, die Vifitationis B. Virginis Sacro, P. Marcus ab Aviano ex Familia Cucullatorum, per Germaniam ac Belgium Mirabilium patrator, unâ cum Illuftriffimo Sanctæ Sedis apud Belgas [modò URBIS DEcus & Sacri Eminentifs. Cardinalium Collegii Decanus] Pro-Nuncio, Sebaftiano Antonio Comite Tanario ( de quo quandoque ad magnos in Urbe Viros magnus Scripfit Lurus: Comes Tanarius tanta virtute, Sapientia & Prudentia, morumque comitate Sancte Romanæ Ecclefiæ apud Noftrates moderatur Negotia, ut omnes ipfum fufpiciant, & admirentur) cum hoc inquam Illuftriffimo Comite Pater Marcus ad illum venit; cui P. Lupus haud di

gnum

gnum fe effe dixit, cujus causâ patrarentur Miracula, fe miferum Peccatorem nil aliud in votis habere, quàm ut ejus benedictione Spiritum in manus Domini Jefu tranfmittere poffet. Ipfo autem die quo mortalitatem exuit, monitus à Medico fupremam illi horam imminere: Laus Deo infracto animo refpondit. Cumque Medicum ipfe interrogaffet quantum temporis vitæ fibi adhuc fupereffet, & ille refpondiffet ultra duodecimam meridianam non effe fupervi&turum, iterum: Laus Deo lætus exclamavit. Cœnobiarcham accerfiri petiit, quem ut veniffe vidit, ad eum converfus: Ego, inquit, Rev. P. contrà Deum, & Proximum in multis me deliquiffe certè fcio, homo enim fum, & vitiis mortalitatis nequaquam expers: Proinde quidquid peccavi, five in te, five in Sodales meos, per Viscera Chrifti Domini etiam, atque etiam Vos omnes ut dimittatis rogo. Præterea: Si quid alienum à Charitate mihi de Charitate scribenti fortè excidit ab iis, qui fe læfos cogitant, veniam deprecor. Denique illud abs te peto, Pater Amantiffime, nempè, ubi è mortali ifto carcere exfolutus fuero, ut Mortalitatis hoc exuvium fepeliri facias inter Fratres Laicos, quorum meritis Divina Clementia me indignum dignetur adjungere. Hâc oratione habitâ, mira tum vocis, tum vultûs conftantia folitas Ecclefiæ precationes, quibus exeuntium Animæ juvantur, recitari coram fe poftulavit: Iifque abfolutis, quo folus Sacrarum Scripturarum meditationi, paulifper vacare. poffet, ut è Cubiculo omnes egrederentur, rogavit; ac paulo poft reverfis Patribus, quota hora effet ab eis quafivit, & refpondentibus undecima, rurfus: Laus Deo, inquit. Mox ad medium fermè duodecimæ mortem jam fibi inftare dixit; Cumque è campanili fignum Salutationis Angelica de more daretur, eaque à circumftantibus ter recitata effet, clara ipfe voce Amen, ad fingula refpondit, atque in iis placidiffimè efflavit Animam . Ablatus eft magno Bonorum omnium luctu, nec quifquam audita ejus morte, aut lætatus eft, aut lætari vifus. Sanè cum de ejus obitu Nuncium in Urbem venit, quicumque illum noverant , pro eo ac debuerunt, doluerunt Quin etiam ipfe Summus Pontifex expers non fuit mæroris. Ubi enim illum deceffiffe intellexit, Facturam in eo graviffimam à Sede Apoftolica factam profeffus est, Se verò plurimum dolere dixit, quod morte præventum debito honore fibi exornare non licuiffet: Ex quo, aliifque non obfcuris Argumentis ab ipfo Pontifice Purpuram Viro Clariffimo deftinatam fama percrebuit. Et quidem non modò Plebejos homines, qui rumufculis plerumque ducuntur, fed etiam apud Summates Viros, quibus Studium eft Principum cogitationes acrius rimari.

rum

[ocr errors]

Quòd fi habitum quoque ejus, qui non viderunt, nofcere velint: Statura fuit, quæ juftam non excedebat: Colore candido, rubore decenter admixto, exporrecta fronte, oculis cæfiis, ut plerique Belgaore tam verecundo, ut modeftiam prorfus fpiraret. Valetudine ad fenectam ufus eft profpera, quam tamen affiduo Studiorum labore multùm infregit. Vixit annos fexaginta novem. Deceffit fexto nonas Julii anno poft Chriftum natum M. DC. LXXXI. Innumera pone fcripfit, erudito magis, quàm compto orationis ftylo. Ex iis quæ

com

[ocr errors][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »